All verbs of this book of Vulgata are underlined. Click a link to see the verb conjugation table.
Sapientia
1
1 : diligite iustitiam qui iudicatis terram sentite de Domino in bonitate et in simplicitate cordis quaerite illum
5 : sanctus enim spiritus disciplinae effugiet fictum et auferet se a cogitationibus quae sunt sine intellectu et corripietur superveniente iniquitate
6 : benignus est enim spiritus sapientiae et non liberabit maledictum a labiis suis quoniam renum illius testis est Deus et cordis eius scrutator est verus et linguae illius auditor
7 : quoniam spiritus Domini replevit orbem terrarum et hoc quod continet omnia scientiam habet vocis
9 : in cogitationibus enim impii interrogatio erit sermonum autem illius auditio ad Dominum veniet ad correptionem iniquitatum illius
11 : custodite ergo vos a murmuratione quae nihil prodest et a detractione parcite linguae quoniam responsum obscurum in vacuum non ibit os autem quod mentitur occidit animam
12 : nolite zelare mortem in errore vitae vestrae neque adquiratis perditionem in operibus manuum vestrarum
14 : creavit enim ut essent omnia et sanabiles nationes orbis terrarum et non est in illis medicamentum exterminii nec inferorum regnum in terra
16 : impii autem manibus et verbis arcessierunt illam et aestimantes illam amicam defluxerunt et sponsionem posuerunt ad illam quoniam digni sunt qui sunt ex parte illius
2
1 : dixerunt enim apud se cogitantes non recte exiguum et cum taedio est tempus vitae nostrae et non est refrigerium in fine hominis et non est qui agnitus sit reversus ab inferis
2 : quia ex nihilo nati sumus et post hoc erimus tamquam non fuerimus quoniam fumus afflatus est in naribus nostris et sermo scintillae ad commovendum cor nostrum
3 : quia extincta cinis erit corpus et spiritus diffundetur tamquam mollis aer et transiet vita nostra tamquam vestigium nubis et sicut nebula dissolvetur quae fugata est a radiis solis et a calore illius adgravata
5 : umbrae enim transitus est tempus nostrum et non est reversio finis nostri quoniam consignata est et nemo revertetur
12 : circumveniamus ergo iustum quoniam inutilis est nobis et contrarius est operibus nostris et inproperat nobis peccata legis et diffamat in nos peccata disciplinae nostrae
15 : gravis est nobis etiam ad videndum quoniam dissimilis est aliis vita illius et inmutatae sunt viae eius
16 : tamquam nugaces aestimati sumus ab illo et abstinet se a viis nostris tamquam ab inmunditiis et praefert novissima iustorum et gloriatur patrem Deum se habere
17 : videamus ergo si sermones illius veri sunt et temptemus quae ventura sunt illi et sciemus quae erunt novissima illius
19 : contumelia et tormento interrogemus eum ut sciamus reverentiam illius et probemus patientiam ipsius
22 : et nescierunt sacramenta Dei neque mercedem speraverunt iustitiae nec iudicaverunt honorem animarum sanctarum
3
5 : et in paucis vexati in multis bene disponentur quoniam Deus tentavit illos et invenit illos dignos se
6 : tamquam aurum in fornace probavit illos et quasi holocausta hostiam accepit illos et in tempore erit respectus illorum
9 : qui confidunt in illum intellegent veritatem et fideles in dilectione adquiescent illi quoniam donum et pax est electis illius
10 : impii autem secundum quae cogitaverunt correptionem habebunt qui neglexerunt iustum et a Domino recesserunt
11 : sapientiam enim et disciplinam qui abicit infelix est et vacua est spes illorum et labores sine fructu et inhabitabilia opera illorum sunt
13 : maledicta creatura illorum quoniam felix sterilis incoinquinata quae non scivit torum in delicto habebit fructum in respectione animarum
14 : et spado qui non operatus est per manus suas iniquitatem nec cogitavit adversus Deum nequissima dabitur enim illi fidei donum electum et sors in templo Domini acceptissima
17 : et si quidem longae vitae erunt in nihilum conputabuntur et sine honore erit novissima senectus illorum
4
1 : melior est generatio cum claritate inmortalitas est enim in memoria illius quoniam et apud Deum nota est et apud homines
2 : cum praesens est imitantur illam et desiderant eam cum se duxerit et in perpetuum coronata triumphat incoinquinatorum certaminum praemium vincens
3 : multigena autem impiorum multitudo non erit utilis et spuria vitulamina non dabunt radices altas nec stabile firmamentum conlocabunt
4 : et si in ramis in tempore germinaverint infirmiter posita a vento commovebuntur et a nimietate ventorum eradicabuntur
5 : confringentur rami inconsummati et fructus illorum inutilis et acerbi ad manducandum et ad nihilum apti
6 : ex iniquis enim omnes filii qui nascuntur testes sunt nequitiae adversus parentes in interrogatione sua
8 : senectus enim venerabilis est non diuturna neque numero annorum conputata cani sunt autem sensus hominibus
12 : fascinatio enim nugacitatis obscurat bona et inconstantia concupiscentiae transvertit sensum sine malitia
14 : placita enim erat Deo anima illius propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatum populi autem videntes et non intellegentes nec ponentes in praecordiis talia
16 : condemnat autem iustus mortuus vivos impios et iuventus celerius consummata longam vitam iniusti
17 : videbunt enim finem sapientis et non intellegent quid cogitaverit de illo Deus et quare munierit illum Dominus
19 : et erunt post haec decidentes sine honore et in contumelia inter mortuos in perpetuum quoniam disrumpet illos inflatos sine voce et commovebit illos a fundamentis et usque ad supremum desolabuntur et erunt gementes et memoria illorum periet
20 : venient in cogitatione peccatorum suorum timidi et traducent illos ex adverso iniquitates ipsorum
5
1 : tunc stabunt iusti in magna constantia adversus eos qui se angustaverunt et qui abstulerunt labores illorum
3 : dicent inter se paenitentiam agentes et per angustiam spiritus gementes hi sunt quos habuimus aliquando in risu et in similitudine inproperii
7 : lassati sumus in via iniquitatis et perditionis et ambulavimus vias difficiles viam autem Domini ignoravimus
10 : et tamquam navis quae pertransit fluctuantem aquam cuius cum praeterierit non est vestigium invenire neque semitam carinae illius in fluctibus
11 : aut avis quae transvolat in aere nullum invenitur argumentum itineris illius sed tantum sonitus est alarum verberans levem ventum et scindens per vim itineris aerem commotis alis transvolavit et post hoc nullum signum invenitur itineris illius
12 : aut tamquam sagittae emissae in locum destinatum divisus aer continuo in se reclusus est ut ignoretur transitus illius
13 : sic et nos nati continuo desivimus esse et virtutis quidem signum nullum valuimus ostendere in malignitate autem nostra consumpti sumus
15 : quoniam spes impii tamquam lanugo est quae a vento tollitur et tamquam spuma gracilis quae a procella dispergitur et tamquam fumus qui a vento diffusus est et tamquam memoria hospitis unius diei praetereuntis
16 : iusti autem in perpetuum vivent et apud Dominum est merces eorum et cogitatio illorum apud Altissimum
17 : ideo accipient regnum decoris et diadema speciei de manu Domini quoniam dextera sua teget eos et brachio suo defendet illos
22 : ibunt directae emissiones fulgorum et tamquam a bene curvato arcu nubium exterminabuntur et ad certum locum insilient
23 : et a petrosa ira plenae mittentur grandines et scandescet in illos aqua maris et flumina concurrent duriter
24 : contra illos stabit spiritus virtutis et tamquam turbedo venti dividet illos et ad heremiam perducet omnem terram iniquitatis et malignitas evertet sedes potentium
6
4 : quoniam data est a Domino potestas vobis et virtus ab Altissimo qui interrogabit opera vestra et cogitationes scrutabitur
5 : quoniam cum essetis ministri regni illius non recte iudicastis neque custodistis legem iustitiae neque secundum voluntatem Dei ambulastis
8 : non enim subtrahet personam cuiusquam Dominus nec reverebitur magnitudinem cuiusquam quoniam pusillum et magnum ipse fecit et aequaliter cura est illi pro omnibus
11 : qui enim custodierint iusta iuste iustificabuntur et qui didicerint ista invenient quid respondeant
13 : clara est et quae numquam marcescat sapientia et facile videtur ab his qui diligunt eam et invenietur ab his qui quaerunt illam
16 : cogitare ergo de illa sensus est consummatus et qui vigilaverit propter illam cito erit securus
17 : quoniam dignos se ipsa circuit quaerens et in viis ostendit se illis hilariter et in omni providentia occurrit illis
19 : cura ergo disciplinae dilectio est et dilectio custoditio legum illius est custoditio autem legum consummatio incorruptionis est
22 : si ergo delectamini sedibus et stemmatibus reges populi diligite sapientiam ut in perpetuum regnetis
24 : quid est autem sapientia et quemadmodum facta sit referam et non abscondam a vobis sacramenta Dei sed ab initio nativitatis investigabo et ponam in lucem scientiam illius et non praeteribo veritatem
7
1 : sum quidem et ego mortalis homo similis omnibus et ex genere terreno illius qui prior finctus est et in ventre matris figuratus sum caro
2 : decem mensuum tempore coagulatus in sanguine ex semine hominis et delectamento somni conveniente
3 : et ego natus accepi communem aerem et in similiter factam decidi terram primam vocem similem omnibus emisi plorans
9 : nec conparavi illi lapidem pretiosum quoniam omne aurum in conparatione illius harena est exigua et tamquam lutum aestimabitur argentum in conspectu illius
10 : super salutem et speciem dilexi illam et proposui pro luce habere illam quoniam inextinguibile est lumen illius
12 : et laetatus sum in omnibus quoniam antecedebat ista sapientia et ignorabam quoniam horum omnium mater est
14 : infinitus enim thesaurus est hominibus quod qui usi sunt participes facti sunt amicitiae Dei propter disciplinae dona commendati
15 : mihi autem det Deus dicere ex sententia et praesumere digna horum quae dantur quoniam ipse et sapientiae dux est et sapientium emendator
16 : in manu enim illius et nos et sermones nostri et omnis sapientia et operum scientiae disciplina
17 : ipse enim mihi dedit horum quae sunt scientiam veram ut sciam dispositionem orbis terrarum et virtutes elementorum
18 : initium et consummationem et medietatem temporum et meditationem omnium morum mutationes et divisiones temporum
20 : naturas animalium et iras bestiarum vim ventorum et cogitationes hominum differentias arborum et virtutes radicum
22 : est enim in illa spiritus intellectus sanctus unicus multiplex subtilis mobilis dissertus incoinquinatus certus suavis amans bonum acutus qui nihil vetat benefacere
23 : humanus stabilis certus securus omnem habens virtutem omnia prospiciens et qui capiat omnes spiritus intellegibiles mundos subtiles
24 : omnibus enim mobilibus mobilior est sapientia adtingit autem ubique et capit propter suam munditiam
25 : vapor est enim virtutis Dei et emanatio quaedam est claritatis omnipotentis Dei sincera et ideo nihil inquinatum in illa incurrit
26 : candor est enim lucis aeternae et speculum sine macula Dei maiestatis et imago bonitatis illius
27 : et cum sit una omnia potest et permanens in se omnia innovat et per nationes in animas sanctas se transfert amicos Dei et prophetas constituit
29 : est enim haec speciosior sole et super omnem stellarum dispositionem luci conparata invenitur prior
8
2 : hanc amavi et exquisivi a iuventute mea et quaesivi sponsam mihi adsumere et amator factus sum formae illius
7 : et si iustitiam quis diligit labores huius magnas habent virtutes sobrietatem enim et sapientiam docet et iustitiam et virtutem quibus utilius nihil est in vita hominibus
8 : et si multitudinem scientiae desiderat quis scit praeterita et de futuris aestimat scit versutias sermonum et dissolutiones argumentorum signa et monstra scit antequam fiant et eventus temporum et saeculorum
9 : proposui ergo hanc adducere mihi ad convivendum sciens quoniam communicabit mecum de bonis et erit adlocutio cogitationis et taedii mei
11 : acutus inveniar in iudicio et in conspectu potentium admirabilis ero et facies principum mirabuntur me
12 : tacentem me sustinebunt et loquentem me respicient et sermocinante plura manus ori suo inponent
13 : propterea habebo per hanc inmortalitatem et memoriam aeternam his qui post me futuri sunt relinquam
16 : intrans in domum meam conquiescam cum illa non enim habet amaritudinem conversatio illius nec taedium convictus ipsius sed laetitiam et gaudium
17 : haec cogitans apud me et commemorans in corde meo quoniam inmortalitas est in cogitatione sapientiae
18 : et in amicitia illius delectatio bona et in operibus manuum illius honestas sine defectione et in certamine loquellae illius sapientia et praeclaritas in communicatione sermonum ipsius circuibam quaerens ut mihi illam adsumerem
21 : et ut scivi quoniam aliter non possum esse continens nisi Deus det et hoc ipsum erat sapientiae scire cuius esset hoc donum adii Dominum et deprecatus sum illum et dixi ex totis praecordiis meis
9
5 : quoniam ego servus tuus et filius ancillae tuae sum homo infirmus et exigui temporis et minor ad intellectum iudicii et legum
6 : et si quis erit consummatus inter filios hominum si afuerit ab illo sapientia tua in nihilum conputabitur
8 : dixisti aedificare templum in monte sancto tuo et in civitate habitationis tuae aram similitudinem tabernaculi sancti tui quod praeparasti ab initio
9 : et tecum sapientia quae novit opera tua quae et adfuit tunc cum orbem terrarum faceres et sciebat quid placitum esset oculis tuis et quid directum in praeceptis tuis
10 : mitte illam de sanctis caelis tuis et mitte illam a sede magnitudinis tuae ut mecum sit et mecum laboret et sciam quid acceptum sit apud te
11 : scit enim illa omnia et intellegit et deducet me in operibus meis sobrie et custodiet me in sua potentia
15 : corpus enim quod corrumpitur adgravat animam et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem
16 : et difficile aestimamus quae in terra sunt et quae in prospectu sunt invenimus cum labore quae in caelis sunt autem quis investigavit
17 : sensum autem tuum quis scivit nisi tu dederis sapientiam et miseris sanctum spiritum tuum de altissimis
10
4 : propter quem cum aqua deleret terram iterum sanavit sapientia per contemptibile lignum iustum gubernans
5 : haec et in consensu nequitiae cum se nationes contulissent scivit iustum et servavit sine querella Deo et in filii misericordia fortem custodivit
7 : cuius in testimonium nequitiae fumigabunda constat deserta terra et incerto tempore fructus habentes arbores et incredibilis animae memoria stans figmentum salis
8 : sapientiam enim praetereuntes non tantum in hoc lapsi sunt ut ignorarent bona sed et insipientiae suae reliquerunt hominibus memoriam ut in his quae peccaverunt nec latere potuissent
10 : haec profugum irae fratris iustum deduxit per vias rectas et ostendit illi regnum Dei et dedit illi scientiam sanctorum honestavit illum in laboribus et conplevit labores illius
12 : custodivit illum ab inimicis et a seductoribus tutavit eum et certamen forte dedit illi ut vinceret ut sciret quoniam omnium potentior est sapientia
13 : haec venditum iustum non dereliquit sed a peccatoribus liberavit illum descendit cum illo in foveam
14 : et in vinculis non dereliquit illum donec adferret illi sceptrum regni et potentiam adversus eos qui eum deprimebant et mendaces ostendit qui maculaverunt ipsum et dedit illi claritatem aeternam
17 : et reddidit iustis mercedem laborum suorum et deduxit illos in via mirabili et fuit illis in velamento diei et in luce stellarum nocte
19 : inimicos autem illorum demersit in mare et ab altitudine inferorum eduxit illos ideo iusti tulerunt spolia impiorum
11
4 : sitierunt et invocaverunt te et data est illis de petra altissima aqua et requies sitis de lapide duro
10 : cum enim temptati sunt et quidem cum misericordia disciplinam accipientes scierunt quemadmodum cum ira iudicati impii tormenta paterentur
15 : quem enim in expositione prava proiectum deriserunt in finem eventus mirati sunt non similiter iustis faciens
16 : pro cogitationibus autem insensatis iniquitates illorum quod quidam errantes colebant mutos serpentes et bestias supervacuas inmisisti illis multitudinem mutorum animalium in vindictam
18 : non enim inpossibilis erat omnipotens manus tua quae creavit orbem terrarum ex materia invisa inmittere illis multitudinem ursorum aut audaces leones
19 : aut novi generis ira plenas et ignotas bestias aut vaporem igneum spirantes aut odorem fumi proferentes aut horrendas ab oculis scintillas emittentes
21 : sed et sine his uno spiritu occidi poterant persecutionem passi ab ipsis factis suis et dispersi per spiritum virtutis tuae sed omnia mensura et numero et pondere disposuisti
23 : quoniam tamquam momentum staterae sic ante te est orbis terrarum et tamquam gutta roris antelucani quae descendit in terram
25 : diligis enim omnia quae sunt et nihil odisti horum quae fecisti nec enim odiens aliquid constituisti
26 : quomodo autem posset aliquid permanere nisi tu voluisses aut quod a te vocatum non esset conservaretur
12
2 : propter quod hos qui exerrant partibus corripis et de quibus peccant admonens adloqueris ut relicta malitia credant in te Domine
5 : et filiorum necatores sine misericordia et comestores viscerum hominum devorationem et sanguinis a medio sacramento tuo
8 : sed et his tamquam hominibus pepercisti et misisti antecessores exercitus tui vespas ut illos paulatim exterminarent
9 : non quia inpotens eras in bello subicere impios iustis aut bestiis saevis aut verbo duro simul exterminare
10 : sed partibus iudicans dabas locum paenitentiae non ignorans quoniam nequa est natio illorum et naturalis malitia ipsorum et quoniam non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuum
12 : quis enim dicet tibi quid fecisti aut quis stabit contra iudicium tuum aut quis in conspectum tuum veniet vindex iniquorum hominum aut quis tibi inputabit si nationes perierint quas tu fecisti
13 : nec enim est alius Deus quam tu cuius cura est de omnibus ut ostendas quoniam non iniuste iudicasti
15 : cum sis ergo iustus iuste omnia disponis ipsum quoque qui non debet puniri condemnas exterum aestimas a tua virtute
16 : virtus enim tua iustitiae initium est et ob hoc quod omnium Dominus es omnibus te parcere facis
17 : virtutem enim ostendis tu qui non crederis esse in virtute consummatus et hos qui sciunt audaciam traducis
18 : tu autem dominator virtutis cum tranquillitate iudicas et cum magna reverentia disponis nos subest enim tibi cum voles posse
19 : docuisti autem populum tuum per talia opera quoniam oportet iustum esse et humanum et bonae spei fecisti filios tuos quoniam das locum in peccatis paenitentiae
20 : si enim inimicos servorum tuorum et debitos morti cum tanta cruciasti adtentione et liberasti dans tempus et locum per quae possint mutari a malitia
21 : cum quanta diligentia iudicasti filios tuos quorum parentibus iuramenta et conventiones dedisti bonarum promissionum
22 : cum ergo nobis disciplinam das inimicos nostros multipliciter flagellas ut bonitatem tuam cogitemus iudicantes et cum de nobis iudicatur speremus misericordiam
23 : unde et illis qui in vita sua insensate et iniuste vixerunt per haec quae coluerunt dedisti summa tormenta
24 : etenim in erroris via diutius erraverunt deos aestimantes haec quae in animalibus sunt supervacua infantum insensatorum more viventes
27 : in his enim quae patiebantur moleste ferebant in quibus patientes indignabantur per haec quos putabant deos in ipsis cum exterminarentur videntes illum quem olim negabant se nosse Deum verum agnoverunt propter quod et finis condemnationis illis veniet
13
1 : vani sunt autem omnes homines quibus non subest scientia Dei et de his quae videntur bona non potuerunt intellegere eum qui est neque operibus adtendentes agnoverunt quis esset artifex
2 : sed aut ignem aut spiritum aut citatum aerem aut gyrum stellarum aut nimiam aquam aut solem et lunam rectores orbis terrarum deos putaverunt
3 : quorum si specie delectati deos putaverunt sciant quanto dominator eorum speciosior est speciei enim generator haec omnia constituit
4 : aut si virtutem et opera eorum mirati sunt intellegant ab ipsis quoniam qui haec constituit fortior est illis
6 : sed tamen adhuc in his minor est querella et hii enim fortassis errant Deum quaerentes et volentes invenire
7 : etenim cum in operibus illius conversentur inquirunt et persuasum habent quoniam bona sunt quae videntur
9 : si enim tantum potuerunt scire ut possent aestimare saeculum quomodo huius Dominum non facilius invenerunt
10 : infelices autem sunt et inter mortuos spes illorum est qui appellaverunt deos opera manuum hominum aurum et argentum artis inventionem similitudines animalium aut lapidem inutilem opus manus antiquae
11 : aut si quis artifex faber de silva lignum rectum secaverit et huius docte eradat omnem corticem et arte sua usus diligenter fabricet vas utile in conversatione vitae
13 : et reliquum horum quod ad nullos usus facit lignum curvum et verticibus plenum sculpat diligenter per vacuitatem suam et per scientiam artis suae figuret illud et adsimilet illud imagini hominis
14 : aut alicui ex animalibus illud conparet perliniens lubrica et rubicundum faciens fuco colorem illius et omnem maculam quae in illo est perliniens
16 : ne forte cadat prospiciens illi sciens quoniam non potest se adiuvare imago enim est et opus est illi adiutorio
17 : et de substantia sua et filiis suis et nuptiis votum faciens inquirit non erubescit loqui cum illo qui sine anima est
18 : et pro sanitate quidem infirmum deprecatur et pro vita mortuum rogat et in adiutorium inutilem invocat
19 : et pro itinere petit ab hoc qui ambulare non potest et de adquirendo et de operando et de omnium rerum eventu petit ab eo qui in omnibus est inutilis
14
1 : iterum alius navigare cogitans et per feros fluctus incipiens iter facere ligno portante se fragilius lignum invocat
3 : tua autem pater gubernat providentia quoniam dedisti et in mari viam et inter fluctus semitam firmissimam
5 : sed ut non esset vacua sapientiae tuae opera propter hoc etiam exiguo ligno credunt homines animas suas et transeuntes mare per ratem liberati sunt
6 : sed ab initio cum perirent superbi gigantes spes orbis terrarum ad ratem confugiens remisit saeculo semen nativitatis quae manu tua erat gubernata
8 : per manus autem quod fit maledictum et ipsum et qui fecit illud quia ille quidem operatus est illud autem cum esset fragile Deus cognominatus est
11 : propter hoc et idolis nationum non erit respectus quoniam creaturae Dei in odium factae sunt et in temptationem animis hominum et in muscipulum pedibus insipientium
15 : acerbo enim luctu dolens pater cito sibi filii rapti faciens imaginem illum qui tunc homo mortuus fuerat nunc tamquam deum colere coepit et constituit inter servos suos sacra et sacrificia
16 : deinde interveniente tempore convalescente iniqua consuetudine hic error tamquam lex custodita est et tyrannorum imperio colebantur figmenta
17 : hos quos in palam honorare non poterant homines propter quod longe essent e longinquo figura illorum adlata evidentem imaginem regis quem honorare volebant fecerunt ut illum qui aberat tamquam praesentem colerent sua sollicitudine
19 : ille enim volens placere illi qui se adsumpsit elaboravit arte sua ut similitudinem in melius figuraret
20 : multitudo autem adducta per speciem operis eum qui ante tempus tamquam homo honoratus fuerat nunc deum existimaverunt
21 : et haec fuit vitae humanae deceptio quoniam aut adfectui aut regibus deservientes homines incommunicabile nomen lapidibus et lignis inposuerunt
22 : et non sufficerat errasse eos circa Dei scientiam sed et in magno viventes inscientiae bello tot et tam magna mala pacem appellant
23 : aut enim filios suos sacrificantes aut obscura sacrificia facientes aut insaniae plenas vigilias habentes
24 : neque vitam neque nuptias mundas iam custodiunt sed alius alium per invidiam occidit aut adulterans contristat
25 : et omnia commixta sunt sanguis homicidium furtum et fictio corruptio infidelitas turbatio et periurium tumultus bonorum
26 : Domini inmemoratio animarum inquinatio nativitatis inmutatio nuptiarum inconstantia moechiae et inpudicitia
30 : utraque ergo illis evenient digne quoniam male senserunt de Deo adtendentes idolis et iniuste iuraverunt in dolo contemnentes iustitiam
31 : non enim iurantium est virtus sed peccantium poena perambulat semper in iniustorum praevaricationem
15
2 : etenim si peccaverimus tui sumus scientes magnitudinem tuam et si non peccaverimus scimus quoniam apud te sumus conputati
3 : nosse enim te consummata iustitia est et scire iustitiam et virtutem tuam radix est inmortalitatis
4 : non enim in errorem induxit nos hominum malae artis excogitatio nec umbra picturae labor sine fructu effigies sculpta per varios colores
6 : malorum amatores digni qui spem in talibus habent et qui faciunt illos et qui diligunt et qui colunt
7 : sed et figulus mollem terram premens laboriose fingit ad usus nostros unumquodque vas et de eodem luto fingit quae munda sunt in usum vasa similiter et quae his sunt contraria horum autem vasorum qui sit usus iudex est figulus
8 : et cum labore vanum deum de eodem fingit luto ille qui paulo ante de terra factus fuerat et post pusillum se ducit unde acceptus est repetitus debitum animae quem habebat
9 : sed est illi cura non quia laboraturus est nec quoniam brevis illi vita est sed concertatur aurificibus et argentariis sed et aerarios imitatur et gloriam praefert quoniam res supervacuas fingit
11 : quoniam ignoravit qui se finxit et qui inspiravit illi animam quae operatur et qui insuflavit spiritum vitalem
12 : sed aestimaverunt ludum esse vitam nostram et conversationem vitae conpositam ad lucrum et oportere undecumque etiam ex malo adquirere
13 : hic enim super omnes scit se delinquere qui ex terrae materia fragilia vasa et sculptilia fingit
14 : omnes enim insipientes et infelices supra modum animae superbi sunt inimici populi tui et imperantes illi
15 : quoniam omnia idola nationum aestimaverunt deos quibus neque oculorum visus est ad videndum neque nares ad percipiendum spiritum neque aures ad audiendum nec digiti manuum ad tractandum sed et pedes eorum pigri ad ambulandum
16 : homo enim fecit illos et qui spiritum mutuatus est is finxit illos nemo enim sibi similem homo poterit deum fingere
17 : cum sit enim mortalis mortuum fingit manibus iniquis melior est enim ipse his quos colit quia ipse quidem vixit cum esset mortalis illi autem numquam
19 : sed nec aspectu aliquis ex his animalibus bona potest conspicere effugit autem Dei laudem et benedictionem eius
16
1 : propter hoc per his similia passi sunt digne tormenta et per multitudinem bestiarum exterminati sunt
2 : pro quibus tormentis bene disposuisti populum tuum quibus dedisti concupiscentiam delectamenti sui novum saporem escam parans eis ortygometram
3 : ut illi quidem concupiscentes escam propter ea quae illis ostensa et missa sunt etiam a necessaria concupiscentia averterentur hi autem in brevi inopes facti novam gustaverunt escam
4 : oportebat enim illis quidem sine excusatione supervenire interitum exercentibus tyrannidem his autem tantum ostendere quemadmodum inimici illorum exterminabantur
6 : non in perpetuum permansit ira tua sed ad correptionem in brevi turbati sunt signum habentes salutis ad commemorationem mandati legis tuae
9 : illos enim lucustarum et muscarum occiderunt morsus et non est inventa sanitas animae illorum quia digni erant ab huiusmodi exterminari
10 : filios autem tuos nec draconum venenatorum vicerunt dentes misericordia enim tua adveniens sanabat illos
11 : in memoria enim sermonum tuorum examinabantur et salvabantur ne in altam incidentes oblivionem non possent tuo uti adiutorio
14 : homo autem occidit quidem per malitiam animam suam et cum exibit spiritus non revertetur nec revocabit animam quae recepta est
16 : negantes enim nosse te impii per fortitudinem brachii tui flagellati sunt novis aquis et grandinibus et pluviis persecutionem passi et per ignem consummati
17 : quod enim mirabile erat in aqua quae omnia extinguit plus ignis valebat vindex est enim orbis iustorum
18 : quodam enim tempore mansuetabatur ignis ne conburerentur quae ad impios missa erant animalia sed ut ipsi videntes scirent quoniam Dei iudicio patiuntur persecutionem
20 : pro quibus angelorum esca nutristi populum tuum et paratum panem e caelo praestitisti illis sine labore omne delectamentum in se habentem et omnis saporis suavitatem
21 : substantia enim tua dulcedinem tuam quam in filios habes ostendebat et serviens uniuscuiusque voluntati ad quod quis volebat convertebatur
22 : nix autem et glacies sustinebant vim ignis et non tabescebant ut scirent quoniam fructus inimicorum exterminabat ignis ardens in grandine et pluvia coruscans
24 : creatura enim tibi factori deserviens excandescit in tormentum adversus iniustos et lenior fit ad benefaciendum pro his qui in te confidunt
25 : propter hoc et tunc in omnia transfigurata omnium nutrici gratiae tuae deserviebant ad voluntatem horum qui a te desiderati sunt
26 : ut scirent filii tui quos dilexisti Domine quoniam non nativitatis fructus pascunt homines sed sermo tuus hos qui in te crediderint conservat
28 : ut notum omnibus esset quoniam oportet praevenire solem ad benedictionem tuam et ad orientem lucis tibi adorare
17
1 : magna enim sunt iudicia tua et inenarrabilia verba tua propter hoc indisciplinatae animae erraverunt
2 : dum enim persuasum habent iniqui posse dominari nationi sanctae vinculis tenebrarum et longae noctis conpediti inclusi sub tectis fugitivi perpetuae providentiae iacuerunt
3 : et dum putant se latere in obscuris peccatis tenebroso oblivionis velamento dispersi sunt paventes horrende et cum admiratione nimia perturbati
4 : neque enim quae continebat illos spelunca sine timore custodiebat quoniam sonitus descendens perturbabat illos et personae tristes apparentes pavorem illis praestabant
5 : et ignis quidem nulla vis poterat illis lumen praebere nec siderum limpidae flammae inluminare poterant illam noctem horrendam
6 : apparebat autem illis subitaneus ignis timore plenus et timore percussi illius quae non videbatur faciei aestimabant deteriora esse quae videbantur
8 : illi enim qui promittebant timores turbationes expellere se ab anima languente hi cum derisu pleni timore languebant
9 : nam et si nihil illos ex monstris perturbabat transitu animalium et serpentium sibilatione commoti tremebundi peribant et aerem quem nulla ratione quis effugere posset negantes se videre
10 : cum sit enim timida nequitia dat testimonium condemnata semper enim praesumit saeva conturbata conscientia
12 : et dum ab intro minor est expectatio maiorem putat scientiam eius causae de qua tormentum praestat
13 : illi autem qui inpotentem vere noctem et ab infimis et ab altissimis inferis supervenientem eundem somnum dormientes
14 : aliquando monstrorum exagitabantur timore aliquando animae deficiebant traductione subitaneus enim illis et insperatus timor supervenerat
16 : si enim rusticus quis erat aut pastor aut agri laborum operarius praeoccupatus esset ineffugibilem sustinebat necessitatem
17 : una enim catena tenebrarum omnes erant conligati sive spiritus sibilans aut inter spissos ramos avium sonus suavis aut vis aquae decurrentis nimium
18 : aut sonus validus praecipitarum petrarum aut ludentium animalium cursus invisus aut mugientium valida bestiarum vox aut resonans de altissimis montibus echo deficientes faciebat illos prae timore
20 : solis autem illis superposita erat gravis nox imago tenebrarum quae superventura illis erat ipsi ergo sibi erant graviores tenebris
18
1 : sanctis autem tuis maxima erat lux et horum quidem vocem audiebant sed figuram non videbant et quia non et ipsi per eadem passi erant magnificabant
2 : et qui ante laesi erant quoniam non laedebantur gratias agebant et ut esset differentia donum petebant
3 : propter quod igni ardentem columnam ducem habuerunt ignotae viae et solem sine laesura boni hospitii praestitisti
4 : digni quidem illi carere luce et pati carcerem tenebrarum qui inclusos custodiebant filios tuos per quos incipiebat incorruptum legis lumen saeculo dari
5 : cum cogitarent iustorum occidere infantes et uno exposito filio et liberato in traductionem illorum multitudinem filiorum abstulisti et pariter illos perdidisti in aquam validam
6 : illa nox ante cognita est a parentibus nostris ut vere scientes quibus iuramentis crediderunt animaequiores essent
9 : absconse enim sacrificabant iusti pueri bonorum et iustitiae legem in concordia disposuerunt similiter bona et mala percepturos iustos patri iam decantantes laudes
10 : resonabat autem inconveniens inimicorum vox et flebilis audiebatur planctus ploratorum infantium
12 : similiter ergo omnes uno nomine mortis mortuos habebant innumerabiles nec enim ad sepeliendum vivi sufficiebant quoniam uno momento quae erat praeclarior natio illorum exterminata est
13 : de omnibus enim non credentes propter veneficia tunc cum fuit exterminium primogenitorum spoponderunt populum Dei se esse
15 : omnipotens sermo tuus de caelo a regalibus sedibus durus debellator in mediam exterminii terram prosilivit
16 : gladius acutus insimulatum imperium tuum portans et stans replevit omnia morte et usque ad caelum adtingebat stans in terra
19 : visiones enim quae illos turbaverunt haec praemonebant ne inscii quare mala patiebantur perirent
20 : tetigit autem tunc et iustos temptatio mortis et commotio in heremo facta est multitudinis sed non diu permansit ira
21 : properans enim homo sine querella propugnavit proferens servitutis suae scutum orationem et per incensum deprecationem allegans restitit irae et finem inposuit necessitati ostendens quoniam tuus est famulus
22 : vicit autem turbas non virtute corporis nec armatura potentiae sed verbo vexatorem subiecit iuramenta parentum et testamentum commemorans
23 : cum enim iam acervatim cecidissent super alterutrum mortui interstetit et amputavit impetum et divisit illam quae ad vivos ducebat viam
24 : in veste enim poderis quam habebat totus erat orbis terrarum et parentum magnalia in quattuor ordinibus lapidum erant sculpta et magnificentia tua in diademate capitis illius erat scripta
25 : haec autem his cessit qui exterminabat et haec extimuit erat enim sola temptatio irae sufficiens
19
1 : impiis autem usque in novissimum sine misericordia ira supervenit praesciebat enim et futura illorum
2 : quoniam ipsi cum reversi essent ut se ducerent et cum magna sollicitudine praemisissent illos consequebantur illos paenitentia acti
3 : adhuc enim inter manus habentes luctus et deplorantes ad monumenta mortuorum aliam sibi adsumpserunt cogitationem inscientiae et quos rogantes proiecerunt hos tamquam fugitivos persequebantur
4 : ducebat enim illos ad hunc finem digna necessitas et horum quae acciderant memorationem amittebant
5 : ut eam quae deerat tormentis replerent punitionem et populus quidem tuus mirabiliter transiret illi autem novam mortem invenirent
6 : omnis enim creatura ad suum genus ab initio refigurabatur deserviens tuis praeceptis ut pueri tui custodirentur inlaesi
7 : nam nubis castra eorum adumbrabat et ex aqua quae ante erat terra arida apparuit et ex mari Rubro via sine inpedimento et campus germinans de profundo nimio
9 : tamquam equi enim depaverunt et tamquam agni exultaverunt magnificantes te Domine qui liberasti illos
10 : memores enim erant adhuc eorum quae in incolatu illorum facta fuerant quemadmodum pro natione animalium eduxit terra muscas et pro piscibus eructavit fluvius multitudinem ranarum
11 : novissime autem viderunt novam creaturam avium cum abducti concupiscentia postulaverunt escam epulationis
12 : in adlocutione enim desiderii ascendit illis de mari ortygometra et vexationes peccatoribus supervenerunt non sine illis quae ante facta erant argumentis per vim fluminum iuste enim patiebantur secundum suas nequitias
13 : etenim detestabiliorem inhospitalitatem instituerunt alii quidem ignotos non recipiebant advenas alii autem bonos hospites in servitutem accipiebant
15 : qui autem cum laetitia receperunt hos qui eisdem usi erant iustitiis saevissimis adflixerunt doloribus
16 : percussi sunt autem caecitate sicut illi in foribus iusti cum subitaneis cooperti essent tenebris unusquisque ostii sui transitum quaerebat
17 : in se enim elementa dum convertuntur sicut in organo qualitatis sonus inmutatur et omnia suum sonum custodiunt unde est aestimare et ex ipso certo visu
20 : flammae e contrario corruptibilium animalium non vexaverunt carnes coambulantium nec dissolvebant illam quae facile dissolvitur sicut glacies bonam escam in omnibus enim Domine magnificasti populum tuum et honorasti et non despexisti in omni tempore et in omni loco adsistens eis