All verbs of this book of Vulgata are underlined. Click a link to see the verb conjugation table.

Conjugate Latin Verbs

Manasse

1

1 : Domine Deus omnipotens patrum nostrorum, Abraham, Isaac et Iacob et semini eorum iusto,
2 : qui fecisti caelum et terram cum omni ornatu eorum,
3 : qui signasti mare verbo praecepti tui, qui conclusisti abyssum et signasti terribili et laudabili nomini tuo,
4 : quod omnes pavent et tremunt a vultu virtutis tuae.
5 : et insustentabilis ira super peccatores comminationis tuae,
6 : inmensa vero et investigabilis misericordia promissionis tuae,
7 : quoniam tu es Dominus altissimus super omnem terram, longanimis et multum misericors et paenitens super malitias hominum. tu autem Domine, secundum bonitatem tuam promisisti paenitentiam remissionis peccatorum,
8 : et tu Deus iustorum, non posuisti paenitentiam iustis Abraham, Isaac et Iacob, his qui tibi non peccaverunt.
9 : quoniam peccavi super numerum harenae maris, multiplicatae sunt iniquitates meae.
10 : incurvatus sum multo vinculo ferri et non est respiratio mihi, quia excitavi iracundiam tuam et malum coram te feci, statuens abominationes et multiplicans offensiones.
11 : et nunc flecto genua cordis mei, precans ad te bonitatem, Domine.
12 : peccavi Domine, peccavi et iniquitatem meam agnosco.
13 : peto rogans te Domine remitte mihi, remitte mihi, ne simul perdas me cum iniquitatibus meis neque in aeternum reserves mala mihi,
14 : quia indignum salvabis me secundum magnam misericordiam tuam.
15 : et laudabo te semper omnibus diebus vitae meae quoniam te laudat omnis virtus caelorum et tibi est gloria in saecula saeculorum, amen.