All verbs of this book of Vulgata are underlined. Click a link to see the verb conjugation table.
Ecclesiasticus
1
2 : harenam maris et pluviae guttas et dies saeculi quis dinumeravit altitudinem caeli et latitudinem terrae et profundum abyssi quis mensus est
7 : disciplina sapientiae cui revelata est et manifestata et multiplicationem ingressus illius quis intellexit
8 : unus est Altissimus creator omnipotens rex potens et metuendus nimis sedens super thronum illius et dominans Deus
10 : et effudit illam super omnia opera sua et super omnem carnem secundum datum suum et praebuit illam diligentibus se
16 : initium sapientiae timor Domini et cum fidelibus in vulva concreatus est et cum electis seminis creditur et cum iustis et fidelibus agnoscitur
26 : in thesauris sapientiae intellectus et scientiae religiositas execratio autem peccatoribus sapientia
28 : nam qui sine timore est non poterit iustificari iracundia enim animositatis illius subversio illius est
30 : bonus sensus usque in tempus abscondebit verba illius et labia multorum enarrabunt sensum illius
2
2 : deprime cor tuum et sustine declina aurem et excipe verba intellectus et ne festines in tempus obductionis
4 : omne quod tibi adplicitum fuerit accipe et in dolore sustine et in humilitate tua habe patientiam
6 : crede Deo et recuperabit te et dirige viam tuam et spera in illum serva timorem illius et in illo veteresce
13 : quoniam pius et misericors Deus et remittit in tempore tribulationis peccata omnibus exquirentibus se in veritate
14 : vae duplici corde et labiis scelestis et manibus malefacientibus et peccatori terram ingredienti duabus viis
16 : vae his qui perdiderunt sustinentiam qui dereliquerunt vias rectas et deverterunt in vias pravas
18 : qui timent Dominum non erunt incredibiles verbo illius et qui diligunt illum conservabunt viam illius
19 : qui timent Dominum inquirent quae beneplacita sunt illi et qui diligunt eum replebuntur lege ipsius
21 : qui timent Dominum custodiunt mandata illius et patientiam habebunt usque ad inspectionem illius
3
15 : et si defecerit sensu veniam da et ne spernas eum in tua virtute elemosyna enim patris non erit in oblivione
17 : et iniustitia aedificabitur tibi in die tribulationis commemorabitur tui sicut in sereno glacies solventur tua peccata
22 : altiora te ne scrutaveris et fortiora te ne exquisieris sed quae praecepit tibi Deus illa cogita semper et in pluribus operibus eius ne fueris curiosus
24 : in supervacuis rebus noli scrutari multipliciter et in pluribus operibus eius non eris curiosus
30 : synagogae superborum non est sanitas frutex enim peccati eradicabitur in illis et non intellegetur
32 : sapiens cor et intellegibile abstinebit se a peccatis et in operibus iustitiae successus habebit
34 : et Deus conspector qui reddit gratiam meminit in posterum et in tempore casus tui invenies firmamentum
4
6 : maledicentis enim te in amaritudine exaudietur precatio illius exaudiet autem eum qui fecit illum
7 : congregationi pauperum affabilem te facito et presbytero humilia animam tuam et magnato humilia caput tuum
12 : sapientia filiis suis vitam inspiravit et suscipit exquirentes se et praeibit in viam iustitiae
19 : timorem et metum et adprobationem inducet super illum et cruciabit illum in tribulatione doctrinae suae donec temptet illum in cogitationibus illius et credat animae illius
29 : in lingua enim agnoscitur sapientia et sensus et scientia et doctrina in verbis veritatis et firmamentum in operibus iustitiae
33 : pro iustitia agoniare pro anima tua et usque ad mortem certa pro iustitia et Deus expugnabit pro te inimicos tuos
5
1 : noli adtendere ad possessiones iniquas et ne dixeris est mihi sufficiens vita nihil enim proderit in tempore vindictae et obductionis
3 : et ne dixeris quomodo potui aut quis me subiciet propter facta mea Deus enim vindicans vindicabit
10 : noli anxius esse in divitiis iniustis nihil enim proderunt tibi in die obductionis et vindictae
11 : non ventiles te in omnem ventum et non eas in omni via sic enim peccator probatur duplici lingua
12 : esto firmus in via Dei et in veritate sensus tui et scientia et prosequatur te verbum pacis et iustitiae
14 : si est tibi intellectus responde proximo sin autem sit manus tua super os tuum ne capiaris in verbo indisciplinato et confundaris
17 : super furem enim est confusio et paenitentia et denotatio pessima super bilinguem susurratori autem odium et inimicitia et contumelia
6
1 : noli fieri pro amico inimicus proximo inproperium enim et contumeliam malus hereditabit et omnis peccator invidus et bilinguis
2 : non te extollas in cogitatione animae tuae velut taurus ne forte elidatur virtus tua per stultitiam
4 : anima enim nequa disperdet qui se habet et in gaudium inimici dat illum et deducit in sortem impiorum
9 : et est amicus qui egreditur ad inimicitiam et est amicus qui odium et rixam et convicia denudabit
15 : amico fideli nulla est conparatio et non est digna ponderatio auri et argenti contra bonitatem fidei illius
23 : sapientia enim doctrinae secundum nomen est eius et non multis est manifesta quibus autem agnita est permanet usque ad conspectum Dei
30 : et erunt tibi conpedes in protectionem fortitudinis et bases virtutis et torques illius in stolam gloriae
35 : in multitudine presbyterorum prudentium sta et sapientiae illorum ex corde coniungere ut omnem narrationem Dei possis audire et proverbia laudis non effugiant te
37 : cogitatum habe in praeceptis Dei et in mandatis illius maxime adsiduus esto et ipse dabit cor tibi et concupiscentia sapientiae dabitur tibi
7
5 : non te iustifices ante Deum quoniam agnitor cordis ipse est et penes regem noli velle videri sapiens
6 : noli quaerere fieri iudex nisi si valeas virtute inrumpere iniquitates ne forte extimescas faciem potentis et ponas scandalum in agilitate tua
11 : ne dicas in multitudine munerum meorum respiciet Deus et offerentem me Deo altissimo suscipiet munera mea
21 : noli discedere a muliere sensata et bona quam sortitus es in timore Dei gratia enim verecundiae illius super aurum
23 : servus sensatus dilectus quasi anima tua non defraudes illum libertate neque inopem derelinquas illum
28 : mulier si est tibi secundum animam tuam non proicias illam et odibili non credas te in toto corde
34 : da illi partem sicut mandatum est tibi primitiarum et purgationis et de neglegentia purga te cum paucis
8
6 : ne despicias hominem avertentem se a peccato neque inproperes ei memento quoniam omnes sumus in correptionem
18 : cum audace non eas in via ne forte gravet mala sua in te ipse enim secundum voluntatem suam vadit et simul cum stultitia illius peries
19 : cum iracundo non facias rixam cum audace non eas in desertum quoniam quasi nihil est ante illum sanguis et ubi non est adiutorium elidet te
9
11 : speciem mulieris alienae multi admirati reprobi facti sunt conloquium enim illius quasi ignis exardescit
12 : cum aliena muliere non accumbas super cubitum cum aliena muliere ne sedeas omnino nec accumbas cum ea super cubitum
13 : et non alterceris cum ea in vino ne forte declinet cor tuum in illa et sanguine tuo labaris in perditionem
20 : communionem mortis scito quoniam in medium laqueorum ingredieris et super dolentium arma ambulabis
24 : in manus artificum opera laudabitur et princeps populi in sapientia sermonis sui in sensu vero seniorum verbum
10
2 : secundum iudicem populi sic et ministri eius et qualis rector est civitatis tales et inhabitantes
4 : in manu Dei potestas terrae et exclamabilis omnis iniquitas gentium et utilem rectorem in tempus suscitabit super illam
8 : regnum a gente in gentem transfertur propter iniustitias et iniurias et contumelias et diversos dolos
10 : nihil est iniquius quam amare pecuniam hic enim et animam suam venalem habet quoniam in vita sua proiecit intima sua
15 : quoniam ab eo qui fecit illum recessit cor eius quoniam initium peccati omnis superbia qui tenuerit illam adimplebitur maledictis et subvertet eos in finem
23 : semen hominum honorabitur hoc quod timet Dominum semen autem hoc exhonorabitur hominum quod praeterit mandata Domini
28 : servo sensato liberi servient et vir prudens disciplinatus non murmurabit correptus et inscius non honorabitur
33 : pauper gloriatur per disciplinam et timorem suum et est homo qui honorificatur propter substantiam suam
34 : qui gloriatur in paupertate quanto magis in substantia et qui gloriatur in substantia paupertatem vereatur
11
4 : in vestitu ne glorieris umquam nec in die honoris tui extollaris quoniam mirabilia opera Altissimi solius et gloriosa et absconsa et invisa opera illius
10 : fili ne in multis sint actus tui et si dives fueris non eris inmunis a delicto si enim secutus fueris non adprehendes et non effugies si praecucurreris
13 : et oculus Dei respexit illum in bono et erexit illum ab humilitate ipsius et exaltavit caput eius et mirati sunt in illo multi et honoraverunt Deum
32 : sicut enim eructant praecordia fetantium sicut perdix inducitur in caveam et ut caprea in laqueum sic et cor superborum et sicut prospectator videns casum proximi sui
34 : ab scintilla una augetur ignis et ab uno doloso augetur sanguis homo vero peccator sanguini insidiatur
35 : adtende te a pestifero fabricat enim mala ne forte inducat super te subsannationem in perpetuum
12
3 : non est ei bene qui adsiduus est malis et elemosynam non danti quoniam et Altissimus odio habet peccatores et misertus est paenitentibus
4 : da misericordi et ne suscipias peccatorem et impiis et peccatoribus reddet vindictam custodiens eos in die vindictae
7 : nam duplicia mala invenies in omnibus bonis quoniam et Altissimus odio habet peccatores et impiis reddet vindictam
12 : non statuas illum penes te nec sedeat ad dexteram tuam ne conversus stet in loco tuo ne forte conversus in locum tuum inquirat cathedram tuam et in novissimo cognoscas verba mea et in sermonibus meis stimuleris
13 : quis miserebitur incantatori a serpente percusso et omnibus qui adpropiant bestiis et qui comitatur cum viro iniquo et obvolutus est in peccatis eius
13
7 : si necessarius illi fueris subplantabit te et subridens spem dabit narrans tibi bona et dicet quid opus est tibi
8 : et confundet te in cibis suis donec te exinaniat bis et ter et in novissimo derideat te postea videns derelinquet te et caput suum movebit ad te
14 : ne retineas ex aequo loqui cum illo ne credas multis verbis illius ex multa enim loquella temptabit te et subridens interrogabit te de absconditis tuis
14
9 : insatiabilis oculus cupidi in parte iniquitatis non satiabitur donec consummet arefaciens animam suam
12 : memor esto quoniam mors non tardat et testamentum inferorum quia demonstratum est tibi testamentum enim huius mundi morte morietur
22 : beatus vir qui in sapientia sua morietur et qui in iustitia sua meditabitur et in sensu cogitabit circumspectionem Dei
23 : qui excogitat vias illius in suo corde et in absconsis illius intellegens vadens post illam quasi vestigator et in viis illius consistens
25 : qui requiescit iuxta domum illius et in parietibus illius figens palum statuet casulam suam ad manus illius et requiescunt in casula eius bona per aevum
15
3 : cibabit illum panem vitae et intellectus et aqua sapientiae salutaris potabit illum et firmabitur in illo et non flectetur
5 : et in medio ecclesiae aperiet os illius adimplebit illum spiritu sapientiae et intellectus et stolam gloriae vestiet illum
7 : homines stulti non adprehendent illam et homines sensati obviabunt illi homines stulti non videbunt illam longe enim abest a superbia et dolo
8 : viri mendaces non erunt illius memores et viri veraces inveniuntur in illa et successum habebunt usque ad inspectionem Dei
10 : quoniam a Deo profecta est sapientia sapientiae enim Dei adstabit laus et in ore fideli abundabit et Dominator dabit eam illi
16
1 : et ne iucunderis in filiis impiis si multiplicentur non oblecteris super ipsos si non est timor Dei cum illis
11 : et sicut sescenta milia peditum qui congregati sunt in duritia cordis sui et si unus fuisset cervicatus mirum si fuisset inmunis
15 : omnis misericordia faciet locum unicuique secundum meritum operum suorum et secundum intellectum peregrinationis ipsius
18 : ecce caelum et caeli caelorum abyssus et universa terra et quae in eis sunt in conspectu illius commovebuntur
22 : nam plurima opera illius sunt in absconsis opera iustitiae quis enuntiabit aut quis sustinebit longe enim est testamentum a quibusdam et interrogatio omnium in consummatione est
25 : edicam in aequitate disciplinam et scrutabor enarrare sapientiam et in verbis meis adtende in corde tuo et dico in aequitate spiritus virtutes quas posuit Deus in opera sua ab initio et in veritate enuntio scientiam eius
26 : in iudicio Dei opera ipsius ab initio et ab institutione ipsorum distinxit partes illorum et initia ipsorum in gentibus suis
27 : ornavit in aeternum opera illorum nec esurierunt nec laboraverunt et non destiterunt ab operibus suis
17
5 : creavit ex ipso adiutorium similem ipsi consilium et linguam et oculos aures et cor dedit illis excogitandi et disciplinam intellectus replevit illos
8 : et nomen sanctificationis conlaudent et gloriari in mirabilibus illius et magnalia enarrent operum eius
11 : et magnalia honoris eius vidit oculus illorum et honorem vocis audierunt aures illorum et dixit illis adtendite ab omni iniquo
16 : omnia opera illorum velut sol in conspectu Dei et oculi eius sine intermissione inspicientes in viis eorum
19 : et postea resurget et retribuet illis retributionem unicuique in caput illorum et convertet in interiores partes terrae
20 : paenitentibus autem dedit viam iustitiae et conrogavit deficientes sustinere et destinavit illis sortem veritatis
27 : confiteberis vivens vivus et sanus confiteberis et laudabis Deum et gloriaberis in miserationibus illius
29 : nec enim omnia possunt esse in hominibus quoniam non est inmortalis filius hominis et in vanitate malitiae placuerunt
30 : quid lucidius sole et hic deficiet aut quid nequius excogitabit caro et sanguis et hoc arguitur
18
1 : qui vivit in aeternum creavit omnia simul Deus solus iustificabitur et manet invictus rex in aeternum
8 : numerus dierum hominum multum centum anni quasi guttae aquae a mare et sicut calculus harenae sic exigui anni in die aevi
10 : vidit praesumptionem cordis illorum quoniam mala est et cognovit subversionem illorum quoniam nequa est
20 : ante languorem adhibe medicinam et ante iudicium interroga te ipsum et in conspectu Dei invenies propitiationem
22 : non inpediaris operari semper et non veteris usque ad mortem iustificari quoniam merces Dei manet in aeternum
29 : sensati in verbis et ipsi sapienter egerunt et intellexerunt veritatem et iustitiam et inploraverunt proverbia et iudicia
33 : ne fueris mediocris in contentione ex fenore et non est tibi nihil in sacculo eris enim invidus tuae vitae
19
3 : et qui se iungit fornicariis erit nequa putredo et vermes hereditabunt illum et extolletur in exemplum maius et tolletur de numero anima eius
5 : qui gaudet iniquitati denotabitur et qui odit correptionem comminuetur vita et qui odit loquacitatem extinguit malitiam
13 : corripe amicum ne forte non intellexerit et dicat non feci aut si fecerit ne iterum addat facere
18 : et da locum timori Altissimi quia omnis sapientia timor Dei et in illa timere Deum et in omni sapientia dispositio legis
21 : melior est homo qui deficit sapientia et deficiens sensu in timore quam qui abundat sensu et transgreditur legem Altissimi
23 : et est qui emittit verbum certum enarrans veritatem est qui nequiter humiliat se et interiora eius plena sunt dolo
24 : et est iustus qui se nimium submittit a multa humilitate et est iustus qui inclinat faciem et fingit non videre quod ignoratum est
28 : est correptio mendax in ira contumeliosi et est indicium quod non probatur esse bonum et est tacens et ipse est prudens
20
4 : quam bonum est correptum manifestare paenitentiam sic enim effugies voluntarium peccatum est tacens qui invenitur sapiens
24 : est qui perdit animam suam prae confusione et ab inprudenti persona perdet eam personae autem acceptione perdet se
30 : qui operatur terram suam inaltabit acervum fructuum et qui operatur iustitiam ipse exaltabitur qui vero placet magnatis effugiet iniquitatem
21
18 : verbum sapiens quodcumque audierit scius laudabit et ad se adiciet audivit luxuriosus et displicebit illi et proiciet illud post dorsum suum
31 : susurrio coinquinabit animam suam et in omnibus odietur et qui manserit odiosus erit tacitus et sensatus honorabitur
22
18 : harenam et salem et massam ferri facilius est portare quam hominem inprudentem et fatuum et impium
19 : loramentum ligneum conligatum fundamento aedificii non dissolvetur sic et cor confirmatum in cogitatione consilii
23 : sic et cor trepidum in cogitatione fatui omni tempore non metuebit sic et qui in praeceptis Dei permanet semper
27 : si aperuerit os triste non timeas est enim concordatio excepto convicio et inproperio et superbia et mysterii revelatione et plaga dolosa in his omnibus effugiet amicus
30 : ante ignem camini vapor et fumus ignis inaltatur sic et ante sanguinem maledicta et contumeliae et minae
31 : amicum salutare non confundaris et a facie illius non me abscondam et si mala mihi evenerint per illum sustineo
33 : quis dabit ori meo custodiam et supra labia mea signaculum certum uti ne cadam ab ipsis et lingua mea perdat me
23
2 : quis superponet in me in cogitatu meo flagella et in corde meo doctrinam sapientiae ut ignorationibus eorum non parcant mihi et non pareant delicta illorum
3 : et adincrescant ignorantiae meae et multiplicentur delicta mea et peccata mea abundent et incidam in conspectu adversariorum et gaudeat inimicus meus
6 : aufer a me ventris concupiscentias et concubitus concupiscentiae ne adprehendant me et animae inreverenti et infrunitae ne tradas me
7 : doctrina oris doctrinam oris audite filii et qui custodierit illam non periet in labiis suis nec scandalizabitur in operibus nequissimis
10 : nominatio vero Dei non sit adsidua in ore tuo et nominibus sanctorum non admiscearis quoniam non eris inmunis ab eis
11 : sicut enim servus interrogatus adsidue a livore non minuetur sic omnis iurans et nominans in toto a peccato non purgabitur
19 : ne forte obliviscatur te in conspectu illorum et adsiduitate tua infatuatus inproperium patiaris et maluisses non nasci et diem nativitatis tuae maledicas
26 : tenebrae circumdant me et parietes cooperiunt me et nemo circumspicit me quem vereor delictorum meorum non memorabitur Altissimus
27 : et non intelleget quoniam omnia videt oculus illius quoniam expellit a se timorem Dei huiusmodi hominis timor et oculi hominum timentes illum
28 : et non cognovit quoniam oculi Domini multo plus lucidiores super solem circumspicientes omnes vias hominum et profundum abyssi et hominum corda intuentes in absconsas partes
30 : hic in plateis civitatis vindicabitur quasi pullus equinus fugabitur et ubi non speravit adprehendetur
33 : primo enim in lege Altissimi incredibilis fuit et secundo virum suum dereliquit tertio in adulterio fornicata est et ex alio viro filios statuit sibi
37 : et agnoscent qui derelicti sunt quoniam nihil melius quam timor Dei et nihil dulcius quam respicere in mandatis Domini
24
1 : sapientiae laus sapientia laudabit animam suam et in Deo honorabitur et in medio populi sui gloriabitur
11 : et omnium excellentium et humilium corda virtute calcavi et in his omnibus requiem quaesivi et in hereditate eius morabor
14 : ab initio ante saeculum creata sum et usque ad futurum saeculum non desinam et in habitatione sancta coram ipso ministravi
15 : et sic in Sion firmata sum et in civitate sanctificata similiter requievi et in Hierusalem potestas mea
16 : et radicavi in populo honorificato et in parte Dei mei hereditas illius et in plenitudine sanctorum detentio mea
21 : et quasi storax et galbanus et ungula et gutta et quasi libanus non incisus vaporavi habitationem meam et quasi balsamum non mixtum odor meus
33 : legem mandavit Moses in praeceptis iustitiarum et hereditatem domui Iacob et Israhel promissionis
34 : posuit David puero suo excitare regem ex ipso fortissimum in throno honoris sedentem in sempiternum
41 : ego quasi tramis aquae inmensae de fluvio ego quasi fluvius Doryx et sicut aquaeductus exivi a paradiso
45 : penetrabo inferiores partes terrae et inspiciam omnes dormientes et inluminabo sperantes in Deo
46 : adhuc doctrinam quasi prophetiam effundam et relinquam illam quaerentibus sapientiam et non desinam in progenies illorum usque in aevum sanctum
25
11 : beatus qui inhabitat cum muliere sensata et qui in lingua sua non est lapsus et qui non servivit indignis se
23 : et non est ira super iram inimici commorari leoni et draconi placebit quam habitare cum muliere nequa
24 : nequitia mulieris inmutat faciem eius et obcaecabit vultum suum tamquam ursus et quasi saccum ostendit in medio proximorum eius
26
10 : sicut boum iugum quod movetur ita et mulierem nequam qui tenet illam quasi qui adprehendat scorpionem
15 : sicut viator sitiens ad fontem os aperiet et ab omni aqua proxima bibet et contra omnem palum sedebit et contra omnem sagittam aperiet faretram donec deficiat
28 : duae species difficiles et periculosae mihi apparuerunt difficile exuitur negotians a neglegentia et non iustificabitur caupo a peccatis labiae
27
2 : si in medio conpaginis lapidum palus figitur sic et inter medium venditionis et emptionis angustabitur peccatis
9 : si sequaris iustitiam adprehendes illam et indues quasi poderem honoris et inhabitabis cum ea et proteget te in sempiternum et in die agnitionis invenies firmamentum
22 : non illum sequaris quoniam longe abest effugit enim quasi caprea de laqueo quoniam vulnerata est
26 : in conspectu oculorum tuorum condulcabit os tuum et super sermones tuos admirabitur novissime autem pervertet os suum et in verbis tuis dabit scandalum
29 : et qui foveam fodit in illam decidet et qui statuit lapidem proximo offendet in eo et qui laqueum alio peribit in illo
28
11 : homo enim iracundus incendit litem et vir peccator turbabit amicos et in medium pacem habentium inmittit inimicitiam
12 : secundum enim ligna silvae sic ignis exardescit et secundum virtutem hominis iracundia illius erit et secundum substantiam suam exaltabit iram suam
13 : certamen festinatum incendit ignem et lis festinans effundit sanguinem et lingua testificans adducit mortem
14 : si sufflaveris quasi ignis exardebit et si expueris super illam extinguetur utraque ex ore proficiscuntur
23 : beatus qui tectus est a lingua nequa qui in iracundia illius non transivit et qui non adtraxit iugum eius et in vinculis illius non est ligatus
26 : perseverantia illius non permanebit sed obtinebit vias iniustorum et in flamma sua non conburet iustos
27 : qui derelinquunt Deum incident in illam et exardebit in illis et non extinguetur et inmittetur in illos quasi leo et quasi pardus laedebit illos
30 : et adtende ne forte labaris in lingua et cadas in conspectu inimicorum insidiantium tibi et sit casus tuus insanabilis in mortem
29
6 : et in tempore redditionis postulabit tempus et loquetur verba acediae et murmurationum et tempus causabitur
7 : si autem potuerit reddere aversatus solide vix reddet dimidium et conputabit illud quasi inventionem
26 : peccator transgrediens mandata Domini incidet in promissionem nequa et qui conatur multa agere incidet in iudicium
31 : vita nequa hospitandi de domo in domum et ubi hospitabitur non fiducialiter aget nec aperiet os
30
5 : in vita ipsius vidit et laetatus est in illo in obitu illius non est contristatus nec confusus est coram inimicis
12 : curva cervicem eius in iuventute et tunde latera illius dum infans est ne forte induret et non credat tibi et erit tibi dolor animae
15 : salus animae in sanctitate iustitiae et melior omni auro et argento et corpus validum quam census inmensus
23 : iucunditas cordis haec est vita hominis et thesaurus sine defectione sanctitatis et exultatio viri est longevitas
24 : miserere animae tuae placens Deo et contine et congrega cor tuum in sanctitate eius et tristitiam longe expelle a te
31
7 : lignum offensionis est aurum sacrificantium vae illis qui sectantur illud et omnis inprudens deperiet in illo
8 : beatus dives qui inventus est sine macula et qui post aurum non abiit nec speravit in pecunia et thesauris
10 : quis probatus est in illo et perfectus est et erit illi in gloria aeterna qui potuit transgredi et non est transgressus et facere mala et non fecit
22 : quam sufficiens est homini erudito vinum exiguum et in dormiendo non laborabis ab illo et non senties dolorem
25 : et si coactus fueris in edendo multum surge e medio et vome et refrigerabit te et non adduces corpori tuo infirmitates
32
3 : ut laeteris propter illos et ornamentum gratiae accipias coronam et dignationem consequaris conrogationis
8 : sicut in fabricatione auri signum est zmaragdi sic numerus musicorum in iucundo et moderato vino
15 : et hora surgendi non te trices praecurre autem prior in domum tuam et illic avocare et illic lude
25 : in via ruinae non eas et non offendes in lapides ne credas te viae laboriosae ne ponas animae tuae scandalum
33
4 : qui interrogationem manifestat parabit verbum et sic deprecatus exaudietur et conservabit disciplinam et tunc respondebit
10 : ex ipsis exaltavit et magnificavit Deus et ex ipsis posuit in numerum dierum et homines omnes de solo et ex terra unde creatus est Adam
12 : et ex ipsis benedixit et exaltavit et ex ipsis sanctificavit et ad se adplicavit et ex ipsis maledixit et humiliavit et convertit illos a separatione ipsorum
14 : omnes viae eius secundum dispositionem eius sic homo in manu illius qui se fecit reddet illis secundum iudicium suum
15 : contra malum bonum est et contra mortem vita sic et contra virum iustum peccator et sic intuere in omnia opera Altissimi duo duo unum contra unum
20 : filio et mulieri fratri et amico non des potestatem super te in vita tua non dederis alio possessionem tuam ne forte paeniteat te et depreceris pro illis
24 : ne dederis maculam in gloriam tuam in die consummationis dierum vitae tuae et in tempore exitus tui distribue hereditatem tuam
30 : in opera constitue eum sic enim condecet illi quod si non obaudierit grava illum conpedibus et non amplifices super omnem carnem verum sine iudicio nihil facias grave
31 : si est tibi servus sit tibi quasi anima tua quasi fratrem sic eum tracta quoniam in sanguine animae parasti eum
34
6 : et sicut parturientis cor tuum fantasiam patitur nisi ab Altissimo fuerit emissa visitatio ne dederis in illis cor tuum
9 : qui non temptatus est quid scit vir in multis expertus cogitavit multa et qui multa didicit enarrabit intellectum
19 : oculi Domini super timentes eum protector potentiae firmamentum virtutis tegimen ardoris et umbraculum meridiani
20 : et precatio offensionis et adiutorium casus exaltans animam et inluminans oculos dans sanitatem vitam et benedictionem
23 : dona iniquorum non probat Altissimus in oblationibus iniquorum nec in multitudine sacrificiorum eorum propitiabitur peccatis
24 : qui offert sacrificium ex substantia pauperum quasi qui victimat filium in conspectu patris sui
31 : sic homo qui ieiunat in peccatis suis et iterum eadem faciens quid proficit humiliando se orationem illius quis exaudiet
35
15 : et noli inspicere sacrificium iniustum quoniam Dominus iudex est et non est apud illum gloria personae
21 : oratio humiliantis se nubes penetrabit et donec propinquet non conrogabitur et non discedet donec aspiciat Altissimus
22 : et Dominus non longinquabit sed iudicabit iustos et faciet iudicium et Fortissimus non habebit in illis patientiam ut contribulet dorsum ipsorum
23 : et gentibus reddet vindictam donec tollat plenitudinem superborum et sceptra iniquorum contribulet
24 : donec reddat hominibus secundum actus suos et secundum opera Adae et secundum praesumptionem illius
36
2 : et inmitte timorem tuum super gentes quae non exquisierunt te et cognoscant quia non est Deus nisi tu ut enarrent magnalia tua
4 : sicut enim in conspectu eorum sanctificatus es in nobis sic in conspectu nostro magnificaberis in illis
13 : congrega omnes tribus Iacob et cognoscant quia non est Deus nisi tu ut enarrent magnalia tua et hereditabis eos sicut ab initio
14 : miserere plebi tuae super quam invocatum est nomen tuum et Israhel quem coaequasti primogenito tuo
17 : da testimonium quia ab initio creaturae tuae sunt et suscita precationes quas locuti sunt in nomine tuo prophetae priores
18 : da mercedem sustinentibus te ut prophetae tui fideles inveniantur et exaudi orationes servorum tuorum
19 : secundum benedictionem Aaron de populo tuo et dirige nos in via iustitiae et sciant omnes qui inhabitant terram quia tu es Deus conspector saeculorum
24 : species mulieris exhilarat faciem viri sui et super omnem concupiscentiam hominis superducit desiderium
25 : si est lingua curationis et mitigationis misericordiae non est vir illius contra filios hominum
28 : cui credit qui non habet nidum et deflectens ubicumque obscuraverit quasi succinctus latro exiliens de civitate in civitatem
37
1 : omnis amicus dicet et ego amicitiam copulavi sed est amicus solo nomine amicus nonne tristitia inest usque ad mortem
9 : a consiliario serva animam tuam prius scito quae sit illius necessitas et ipse enim animo suo cogitabit
12 : cum viro inreligioso tracta de sanctitate et cum iniusto de iustitia et cum muliere de ea quae aemulatur cum timido de bello cum negotiatore de traiecticio cum emptore de venditione cum viro livido de gratiis agendis
14 : cum operario annuali de consummatione anni cum servo pigro de multa operatione non adtendas his in omni consilio
21 : verbum nequa inmutabit cor quattuor partes oriuntur bonum et malum vita et mors et dominatrix illorum est adsidua lingua
38
6 : ad agnitionem hominum virtutis illorum et dedit homini scientiam Altissimus honorari in mirabilibus suis
7 : in his curans mitigavit dolorem et unguentarius facit pigmentum suavitatis et unctiones conficiet suavitatis et non consummabuntur opera eius
14 : ipsi vero Dominum deprecabuntur ut dirigat requiem eorum et sanitatem propter conversationem illorum
16 : fili in mortuum produc lacrimas et quasi dira passus incipe plorare et secundum iudicium contine corpus illius et non despicias sepulturam illius
25 : sapientiam scribe in tempore vacuitatis et qui minoratur actu sapientiam percipiet qua sapientia replebitur
26 : qui tenet aratrum et non gloriatur in iaculo stimulo boves agit et conversatur in operibus eorum et narratio eius in filiis taurorum
28 : sic omnis faber et architectus qui noctem tamquam diem transigit qui sculpit signacula sculptilia et adsiduitas eius variat picturam cor suum dabit in similitudinem picturae et vigilia sua perficit opus
29 : sic faber ferrarius sedens iuxta incudem et considerans opus ferri vapor ignis uret carnes eius et in calore fornacis concertatur
32 : sic figulus sedens ad opus suum convertens pedibus suis rotam qui in sollicitudine positus est semper propter opus suum et innumera est omnis operatio eius
38 : super sellam iudicis non sedebunt et testamentum iudicii non intellegent neque palam facient disciplinam et iudicium et in parabolis non invenientur
39 : sed creaturam aevi confirmabunt et deprecatio illorum in operatione artis adcommodantes animam suam et conquirentes in lege Altissimi
39
6 : cor suum tradet ad vigilandum diluculo ad Dominum qui fecit illum et in conspectu Altissimi deprecabitur
17 : in voce dicit obaudite me divini fructus et quasi rosa plantata super rivum aquarum fructificate
19 : florete flores quasi lilium date odorem et frondete in gratiam et conlaudate canticum et benedicite Dominum in operibus suis
20 : date nomini eius magnificentiam et confitemini illi in voce labiorum vestrorum in canticis labiorum et cinyris et sic dicetis in confessione
28 : et quomodo cataclysmus aridam inebriavit sic ira ipsius gentes quae non exquisierunt eum hereditabit
29 : quomodo convertit aquas et siccata est terra et viae illius viis illorum directae sunt sic peccatoribus offensiones in ira eius
31 : initium necessariae rei vitae hominum aqua ignis et ferrum lac et panis similagineus et mel et botrus uvae et oleum et vestimentum
37 : in mandatis eius epulabuntur et super terram in necessitatem praeparabuntur et in temporibus suis non praeterient verbum
40
1 : occupatio magna creata est omnibus hominibus et iugum grave super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum usque in diem sepulturae in matrem omnium
4 : ab eo qui utitur hyacintho et portat coronam usque ad eum qui operitur lino crudo furor zelus tumultus fluctuatio et timor mortis iracundia perseverans et contentio
7 : conturbatus est in visu cordis sui tamquam qui evaserit in die belli in tempore salutis suae exsurrexit et admirans ad nullum timorem
30 : vir respiciens in mensam alienam non est vita eius in cogitatione victus alit enim animam suam cibis alienis
41
5 : noli metuere iudicium mortis memento quae ante te fuerunt et quae superventura sunt tibi hoc iudicium a Domino omni carni
12 : et si nati fueritis in maledictione nascemini et si mortui fueritis in maledictione erit pars vestra
17 : disciplinam in pace conservate filii sapientia enim abscondita et thesaurus occultus quae utilitas in utrisque
24 : de furto de veritate Dei et testamento de discubitu in panibus et ab offuscatione dati et accepti
42
1 : non duplices sermonem auditus de revelatione sermonis absconditi et eris vere sine confusione et invenies gratiam in conspectu omnium hominum ne pro his omnibus confundaris et ne accipias personam ut delinquas
5 : de correptione emptionis et negotiatorum et de multa disciplina filiorum servo pessimo latus sanguinare
7 : ubi manus multae sunt clude et quodcumque trades numera et adpende datum vero et acceptum omne describe
8 : de disciplina insensati et fatui et de senioribus qui iudicantur ab adulescentibus et eris eruditus in omnibus et probabilis in conspectu omnium virorum
9 : filia patri abscondita est vigilia et sollicitudo eius auferet somnum ne forte in adulescentia sua adultera efficiatur et commorata cum viro odibilis fiat
10 : nequando polluatur in virginitate sua et in paternis suis gravida inveniatur ne forte cum viro commorata transgrediatur aut certe sterilis efficiatur
11 : super filiam luxuriosam confirma custodiam nequando faciat te in obprobrium venire inimicis a detractatione in civitate et abiectione plebis et confundat te in multitudine populi
17 : nonne Dominus fecit sanctos enarrare omnia mirabilia sua quae confirmavit Dominus omnipotens stabiliri in gloria sua
19 : cognovit enim Dominus omnem scientiam et inspexit in signum aevi adnuntians quae praeterierunt et quae superventura sunt revelans vestigia occultorum
21 : magnalia sapientiae suae decoravit qui est ante saeculum et usque in saeculum neque adiectum est
43
3 : in meridiano exuret terram in conspectu ardoris eius quis poterit sustinere fornacem custodiens in operibus ardoris
22 : frigidus ventus aquilo flabit et gelabit cristallus ab aqua super omnem congregationem aquarum requiescet et sicut lorica induet se aquis
27 : illic praeclara et mirabilia opera varia genera bestiarum et omnium pecorum et creatura beluarum
44
3 : dominantes in potestatibus suis homines magni virtute et prudentia sua praediti nuntiantes in dignitate prophetarum
7 : omnes isti in generationibus gentis suae gloriam adepti sunt et in diebus suis habentur in laudibus
9 : et sunt quorum non est memoria perierunt quasi non fuerint et nati sunt quasi non nati et filii ipsorum cum illis
13 : et filii ipsorum propter illos usque in aeternum manet semen eorum et gloria eorum non derelinquetur
20 : Abraham magnus pater multitudinis gentium et non est inventus similis illi in gloria qui conservavit legem Excelsi et fuit in testamento cum illo
23 : et ut stellas exaltare semen eius et hereditari illos a mari usque ad mare et a Flumine usque ad terminos terrae
26 : agnovit eum in benedictionibus suis et dedit illi hereditatem et divisit ei partem in tribus duodecim
45
2 : similem illum fecit in gloria sanctorum et magnificavit eum in timore inimicorum et in verbis suis monstra placavit
3 : glorificavit illum in conspectu regum et iussit illi coram populo suo et ostendit illi gloriam suam
6 : et dedit illi coram praecepta legem vitae et disciplinae docere Iacob testamentum et iudicia sua Israhel
8 : statuit ei testamentum aeternum et dedit illi sacerdotium gentis et beatificavit illum in gloria
9 : et circumcinxit illum zonam gloriae induit illum stolam gloriae et coronavit illum in vasis virtutis
10 : circumpedes et femoralia et umeralem posuit ei et cinxit illum tintinabulis aureis plurimis in gyro
12 : stola sancta auro et hyacintho et purpura opus textile viri sapientis iudicio et veritate praediti
13 : torto cocco opus artificis gemmis pretiosis figuratis in ligatura auri et opere lapidarii sculptilis in memoriam secundum numerum tribuum Israhel
14 : coronam auream supra mitram eius expressam signo sanctitatis gloria honoris et opus virtutis desideria oculorum ornata
16 : non indutus est illa alienigena aliquis sed tantum filii ipsius soli et nepotes eius per omne tempus
19 : factum est illi in testamentum aeternum et semini eius sicut dies caeli fungi sacerdotio et habere laudem et glorificare populum suum in nomine suo
20 : ipsum elegit eum ab omni vivente adferre sacrificium Deo incensum et bonum odorem in memoriam placere populo suo
21 : dedit illi in praeceptis suis potestatem in testamentis iudiciorum docere Iacob testimonia et in lege sua lucem dare Israhel
22 : quia contra illum steterunt alieni et propter invidiam circumdederunt illum in deserto homines qui erant cum Dathan et Abiron et congregatio Chore in iracundiam
26 : panem ipsis in primis paravit in satietatem nam sacrificia Domini edent quae dedit ipsi et semini eius
27 : ceterum in terra gentes hereditabit et pars non est illi in gente ipse enim pars eius est et hereditas
30 : ideo statuit ad illum testamentum pacis principem sanctorum et gentis suae ut sit illi in sacerdotium sui dignitas in aeternum
31 : et testamentum David regi filio Iesse de tribu Iuda hereditas ipsi et semini eius ut daret sapientiam in cor nostrum iudicare gentem suam in iustitia ne abolerentur bona ipsorum et gloriam eorum in gentem ipsorum aeternam fecit
46
2 : maximus in salutem electorum Dei expugnare insurgentes hostes ut consequeretur hereditatem Israhel
6 : invocavit Altissimum potentem in obpugnando inimicos undique et audivit illum magnus et sanctus Deus in saxis grandinis virtutis valde fortis
8 : ut cognoscant gentes potentiam eius quia contra Dominum pugnare non est facile et secutus est a tergo potentes
9 : et in diebus Mosi misericordiam fecit ipse et Chaleb filius Iepphonne stare contra hostem prohibere gentem a peccatis et perfringere murmur malitiae
10 : et ipsi duo constituti a periculo liberati sunt a numero sescentorum milium peditum inducere illos in hereditatem in terram quae manat lac et mel
11 : et dedit Dominus ipsi Chaleb fortitudinem et usque ad senectutem permansit illi virtus ut ascenderet in excelsum terrae locum et semen ipsius obtinuit hereditatem
16 : dilectus a Domino suo Samuhel propheta Domini renovavit imperium et unxit principes in gente sua
17 : in lege Domini iudicavit congregationem et vidit Dominus Iacob et in fide sua probatus est propheta
19 : et invocavit Deum potentem in obpugnando hostes circumstantes undique in oblatione viri inviolati
22 : et ante tempus finis vitae suae et saeculi testimonium praebuit in conspectu Domini et christi pecunias et usque ad calciamenta ab omni carne non accepit et non accusavit illum homo
23 : et post hoc dormivit et notum fecit regi et ostendit illi finem vitae suae et exaltavit vocem eius de terra in prophetia delere impietatem gentis
47
3 : cum leonibus lusit quasi cum agnis et in ursis similiter fecit sicut cum agnis ovium in iuventute sua
6 : ubi invocavit Dominum potentem et dedit in dexteram eius tollere hominem fortem in bello et exaltare cornum gentis suae
7 : sic in milibus glorificavit illum et laudavit eum in benedictionibus Domini in offerendo illi coronam gloriae
8 : conteruit enim inimicos undique et extirpavit Philisthim contrarios usque in hodiernum diem conteruit cornum ipsorum usque in aeternum
10 : de omni corde suo laudavit Dominum et dilexit Deum qui fecit illum et dedit illi contra inimicos potentiam
12 : et dedit in celebrationibus decus et ornavit tempora usque ad consummationem vitae ut laudarent sanctum nomen Domini et amplificarent mane Dei sanctitatem
13 : Christus purgavit peccata ipsius et exaltavit in aeternum cornum ipsius et dedit illi testamentum regum et sedem gloriae in Israhel
15 : Salomon imperavit in diebus pacis cui subiecit Deus omnes hostes ut conderet domum in nomine suo et pararet sanctitatem in sempiternum quemadmodum eruditus est in iuventute sua
17 : et replesti in conparationibus enigmata ad insulas longe distulisti nomen tuum et dilectus es in pace tua
22 : dedisti maculam in gloria tua et profugasti semen tuum inducere iracundiam ad liberos tuos et incitari stultitiam tuam
24 : Deus autem non relinquit misericordiam suam et non corrumpit nec delebit opera sua neque perdet ab stirpe nepotes electi sui et semen eius qui diligit Dominum non corrumpet
29 : et Hieroboam filium Nabath qui peccare fecit Israhel et dedit Efraim viam peccandi et plurima redundaverunt peccata ipsorum
31 : et quaesivit omnes nequitias usque dum perveniret ad illos defensio et ab omnibus peccatis liberavit eos
48
2 : qui induxit in illos famem et imitantes illum invidia sua pauci facti sunt non poterant enim sustinere praecepta Domini
6 : qui deiecisti reges ad perniciem et confregisti facile potentiam ipsorum et gloriosos de lecto suo
10 : qui inscriptus es indiciis temporum et lenis iracundiam Domini conciliare cor patris ad filium et restituere tribus Iacob
13 : Helias qui in turbine tectus est et in Heliseo conpletus est spiritus eius in diebus suis non pertimuit principem et potentia nemo vicit illum
16 : in omnibus istis non paenituit populum et non recesserunt a peccatis suis usque dum deiecti sunt de terra sua et dispersi sunt in omnem terram
19 : Ezechias munivit civitatem suam et induxit in medium ipsius aquam et fodit ferro rupem et aedificavit ad aquam puteum
20 : in diebus ipsius ascendit Sennacherim et misit Rapsacen et sustulit manum suam contra illos et extulit manum suam in Sion et superbus factus est potentia sua
22 : et invocaverunt Dominum misericordem et patentes manus extulerunt ad caelum et sanctus Dominus Deus audivit cito vocem ipsorum
23 : non est commemoratus peccatorum illorum neque dedit illos inimicis suis sed purgavit illos in manu Esaiae sancti prophetae
25 : nam fecit Ezechias quod placuit Deo et fortiter ivit in via David patris sui quam mandavit illi Esaias propheta magnus et fidelis in conspectu Dei
49
9 : nam male tractaverunt illum qui a ventre matris consecratus est propheta evertere et eruere et perdere et iterum aedificare et renovare
12 : et duodecim prophetarum ossa pullulent de loco suo nam rogaverunt Iacob et redimerunt se in fide virtutis
14 : et Iesum Iosedec qui in diebus suis aedificaverunt domum et exaltaverunt templum sanctum Domino paratum in gloria sempiterna
15 : et Neemia in memoria multi temporis qui erexit nobis muros eversos et stare fecit portas et seras qui erexit domos nostras
17 : et Ioseph natus est homo princeps fratrum firmamentum gentis rector fratrum stabilimentum populi
50
1 : Simon Onii filius sacerdos magnus qui in vita sua suffulsit domum et in diebus suis corroboravit
5 : qui praevaluit amplificare civitatem qui adeptus est gloriam in conversatione gentis et ingressum domus et atrii amplificatus est
8 : quasi arcus effulgens in nebulam gloriae et quasi flos rosarum in diebus veris quasi lilia quae sunt in transitu aquae et quasi tus redolens in diebus aestatis
11 : quasi oliva pullulans et gyrus in altitudinem se tollens in accipiendo ipsum stolam gloriae et vestiri eum consummatione virtutis
13 : in accipiendo autem partes de manu sacerdotum et ipse stans iuxta aram circa illum corona fratrum quasi plantatio cedri in monte Libano
15 : oblatio autem Domini in manibus ipsorum coram omni synagoga Israhel et consummationem fungens in ara amplificare oblationem excelsi Regis
18 : tunc exclamaverunt filii Aaron in tubis productilibus sonaverunt et auditam fecerunt magnam vocem in memoriam coram Deo
19 : tunc omnis populus simul properaverunt et ceciderunt in faciem super terram adorare Dominum suum et dare preces Deo omnipotenti excelso
20 : et amplificaverunt psallentes in vocibus suis et in magna domo auctus est sonus suavitate plenus
21 : et rogavit populus Dominum excelsum in prece usque dum perfectus est honor Domini et munus suum perfecerunt
22 : tunc descendens extulit manus suas in omnem congregationem filiorum Israhel dare gloriam Deo a labiis suis et in nomine ipsius gloriari
24 : et nunc orate Dominum omnium qui magna fecit in omni terra qui auxit dies nostros a ventre matris nostrae et fecit nobiscum secundum suam misericordiam
29 : doctrinam sapientiae et disciplinae scripsi in codice isto Iesus filius Sirach Hierosolymita qui renovavit sapientiam de corde suo
51
3 : et liberasti corpus meum a perditione a laqueo linguae iniquae et a labiis operantium mendacium et in conspectu adstantium factus es mihi adiutor
7 : de altitudine ventris inferi et a lingua coinquinata et verbo mendacii a rege iniquo et lingua iniusta
10 : circumdederunt me undique et non erat qui adiuvaret respiciens eram ad adiutorium meum et non erat
14 : invocavi Dominum patrem Domini mei ut non derelinquat me in die tribulationis meae et in tempore superborum sine adiutorio
19 : ante tempus postulabam pro illa et usque in novissimis inquiram eam defloriet tamquam praecox uva
34 : et collum vestrum subicite sub iugo et suscipiat anima vestra disciplinam in proximo est enim invenire eam
52
1 : et declinavit Salomon genua in conspectu totius ecclesiae Israhel et aperuit manus suas ad caelum et dixit
3 : qui custodis testamentum tuum et misericordiam pueris tuis euntibus in conspectu tuo in toto corde
4 : servans puero tuo David quae locutus es illi et locutus es in ore tuo et in manu tua supplesti quasi dies iste
5 : et nunc Domine Deus Israhel custodi puero tuo David quae locutus es illi dicens non deerit tibi vir a facie mea sedens in throno Israhel
6 : verum si custodierint filii tui manum suam ut in praeceptis meis ambulent sicut ambulaverunt in conspectu meo
10 : et respicias ad orationem pueri tui et precationem Domine ut exaudias placationem orationis quam puer tuus orat coram te
11 : ut sint oculi tui super domum hanc die et nocte in locum quem dixisti invocari nomen tuum et exaudias orationem quam puer tuus orat in hunc locum
13 : et exaudias in loco habitationis de caelo et exaudias et propitius sis si peccaverit vir iuxta te