All verbs of this book of Vulgata are underlined. Click a link to see the verb conjugation table.
Baruch
1
1 : et haec verba libri quae scripsit Baruch filius Neeri filius Maasei filii Sedechiae filii Sedei filii Helchiae in Babylonia
2 : in anno quinto in septima die mensis in tempore quo ceperunt Chaldei Hierusalem et succenderunt eam igni
3 : et legit Baruch verba libri huius ad aures Iechoniae filii Ioachim regis Iuda et ad aures universi populi venientis ad librum
4 : et ad aures potentium filiorum regum et ad aures presbyterorum et ad aures populi a minimo usque ad magnum eorum omnium habitantium in Babylonia ad flumen Sudi
7 : et miserunt in Hierusalem ad Ioachim filium Helchiae filii Salom sacerdotem et ad sacerdotes et ad omnem populum qui inventi sunt cum eo in Hierusalem
8 : cum acciperet vasa templi Domini quae ablata fuerant de templo revocare in terram Iuda decima die illius sivan vasa argentea quae fecit Sedechias filius Iosiae rex Iuda
9 : posteaquam cepisset Nabuchodonosor rex Babylonum Iechoniam et principes et vinctos et potentes et populum terrae ab Hierusalem et duxit eos in Babyloniam
10 : et dixerunt ecce misimus ad vos pecunias de quibus emite holocaustomata et tus et facite manna et offerte pro peccato ad aram Domini Dei nostri
11 : et orate pro vita Nabuchodonosor regis Babyloniae et pro vita Balthasar filii eius ut sint dies ipsorum sicut dies caeli super terram
12 : et det Dominus virtutem nobis et inluminet oculos nostros ut vivamus sub umbra Nabuchodonosor regis Babyloniae et sub umbra Balthasar filii eius et serviamus eis multis diebus et inveniamus gratiam in conspectu eorum
13 : et pro nobis ipsis orate ad Dominum Deum nostrum quia peccavimus Domino Deo nostro et non est aversus furor eius a nobis usque in hunc diem
14 : et legite librum istum quem misimus ad vos recitari in templo Domini in die sollemni et in die oportuno
15 : et dicetis Domino Deo nostro iustitia nobis autem confusio faciei nostrae sicut dies haec omni Iuda et habitantibus in Hierusalem
16 : regibus nostris et principibus nostris sacerdotibus nostris et prophetis nostris et patribus nostris
18 : et non fuimus subiectibiles illi et non obaudivimus vocem Domini Dei nostri ut ambularemus in mandatis eius quibus dedit nobis
19 : a die qua eduxit patres nostros de terra Aegypti usque in hunc diem eramus incredibiles ad Dominum Deum nostrum et dissipati recessimus ne audiremus vocem ipsius
20 : et adheserunt nobis mala multa et maledictiones quae constituit Dominus Moysi servo suo qui eduxit patres nostros de terra Aegypti dare nobis terram fluentem lac et mel sicut hodierna die
22 : et abivimus unusquisque in sensum cordis nostri maligni operari diis alienis facientes mala ante oculos Domini Dei nostri
2
1 : propter quod statuit Dominus Deus noster verbum suum quod locutus est ad nos et ad iudices nostros qui iudicaverunt in Israhel et ad reges nostros et ad principes nostros et ad omnem Israhel et Iuda
2 : ut adduceret Dominus super nos mala magna quae non sunt facta sub caelo quemadmodum facta sunt Hierusalem secundum quae scripta sunt in lege Moysi
4 : et dedit illos sub manus regum omnium qui sunt in circuitu nostro in inproperium et in desolationem et in omnibus populis quo nos dispersit Dominus
5 : et facti sumus subtus et non supra quia peccavimus Domino Deo nostro non obaudiendo vocem ipsius
8 : et non sumus deprecati faciem Domini Dei nostri ut reverteremur unusquisque nostrum a viis nostris pessimis
9 : et vigilavit Dominus in malis et adduxit ea super nos quia iustus est Dominus in omnibus operibus suis quae mandavit nobis
11 : et nunc Domine Deus Israhel qui eduxisti plebem tuam de terra Aegypti in manu valida et in signis et in prodigiis et in virtute tua magna et in brachio excelso et fecisti tibi nomen sicut dies iste
14 : exaudi Domine preces nostras et orationes nostras et educ nos propter te et da nobis invenire gratiam ante faciem eorum qui nos abduxerunt
15 : ut sciat omnis terra quia tu es Dominus Deus noster et quia nomen tuum invocatum est super Israhel et super genus ipsius
17 : aperi oculos tuos et vide quia non mortui qui sunt in inferno quorum spiritus acceptus est a visceribus suis dabunt honorem et iustificationem Domino
18 : sed anima quae tristis est super magnitudine et incedit curva et infirmis et oculi deficientes et anima esuriens dat tibi gloriam et iustitiam Domino
19 : quia non secundum iustitias patrum nostrorum nos fundimus misericordiam ante conspectum tuum Domine Deus noster
20 : sed quia misisti iram tuam et furorem tuum super nos sicut locutus es in manus puerorum tuorum prophetarum dicens
21 : sic dicit Dominus inclinate umerum vestrum et cervicem vestram et opera facite regi Babylonis et sedebitis in terra quam dedi patribus vestris
22 : quod si autem non audieritis vocem Domini Dei vestri operari regi Babyloniae defectionem faciam de civitatibus Iuda et a foris Hierusalem
23 : et auferam a vobis vocem iucunditatis et vocem gaudimonii et vocem sponsi et vocem sponsae et erit omnis terra sine vestigio ab inhabitantibus eam
24 : et non audierunt vocem tuam ut operarentur regi Babyloniae et statuisti verba tua quae locutus es in manibus puerorum tuorum prophetarum ut proferrentur ossa regum nostrorum et ossa patrum nostrorum de loco suo
25 : et ecce sunt proiecta in calore solis et in gelu noctis et mortui sunt in doloribus pessimis in fame et in gladio et in emissione
26 : et posuisti templum in quo invocatum est nomen tuum in ipso sicut haec dies propter iniquitatem domus Israhel et domus Iuda
27 : et fecisti in nobis Domine Deus noster secundum omnem benignitatem tuam et secundum omnem miserationem tuam illam magnam
28 : sicut locutus es in manu pueri tui Moysi in die qua praecepisti ei scribere legem tuam coram filiis Israhel
29 : dicens si non obaudieritis vocem meam ambitio haec magna et multa convertetur in minimo inter gentes quo ego dispergam illos
30 : quia scio quod me non audiet populus populus est enim dura cervice et convertetur ad cor suum in terra captivitatis suae
33 : et avertent se a dorso suo duro et a malignitatibus suis quia reminiscentur viam patrum suorum qui peccaverunt in me
34 : et revocabo illos in terram quam iuravi patribus illorum Abraham et Isaac et Iacob et dominabuntur eius et multiplicabo eos et non minorabuntur
35 : et statuam illis testamentum alterum sempiternum ut sim illis in Deum et ipsi erunt mihi in populum et non movebo amplius populum meum filios Israhel a terra quam dedi illis
3
4 : Domine omnipotens Deus Israhel audi nunc orationem mortuorum Israhel et filiorum ipsorum qui peccaverunt ante te et non audierunt vocem Domini Dei sui et adglutinata sunt nobis mala
5 : noli meminisse iniquitates patrum nostrorum sed memento manus tuae et nominis tui in tempore isto
7 : quia propter hoc dedisti timorem tuum in cordibus nostris et ut invocemus nomen tuum et laudemus te in captivitate nostra quia convertemus iniquitatem patrum nostrorum qui peccaverunt ante te
8 : et ecce nos hodie in captivitate nostra sumus quo nos dispersisti in inproperium et in maledictum et in peccatum secundum omnes iniquitates patrum nostrorum qui discesserunt a te Domine Deus noster
11 : inveterasti in terra aliena coinquinatus es cum mortuis deputatus es cum descendentibus in infernum
14 : disce ubi sit prudentia ubi sit virtus ubi sit intellectus ut scias simul ubi sit longiturnitas vitae et victus ubi sit lumen oculorum et pax
18 : qui argentum thesaurizant et aurum in quo confidebant homines et non est finis adquisitionis eorum qui argentum fabricant et solliciti sunt nec est inventio operum illorum
21 : neque intellexerunt semitas eius neque filii eorum susceperunt eam a facie ipsorum longe facta est
23 : filii quoque Agar qui exquirunt prudentiam quae de terra est negotiatores Merrae et Theman et fabulatores et exquisitores intellegentiae viam autem sapientiae nescierunt neque commemorati sunt semitas eius
32 : sed qui scit universa novit eam et invenit eam prudentia sua qui praeparavit terram in aeterno tempore et replevit eam pecudibus et quadrupedibus
4
1 : hic liber mandatorum Dei et lex quae est in aeternum omnes qui tenent eam ad vitam qui autem dereliquerint eam in mortem
6 : venundati estis gentibus non in perditionem sed propter quod in ira ad iracundiam provocastis Deum traditi estis adversariis
9 : vidit enim iracundiam a Deo venientem vobis et dixit audite confines Sion adduxit enim mihi Deus luctum magnum
12 : nemo gaudeat super me viduam et desolatam a multis derelicta sum propter peccata filiorum meorum quia declinaverunt a lege Dei
13 : iustitias autem ipsius nescierunt nec ambulaverunt per vias mandatorum Dei neque per semitas veritatis eius cum iustitia ingressi sunt
14 : veniant confines Sion et memorentur captivitatem filiorum et filiarum mearum quam superduxit illis Aeternus
16 : qui non sunt reveriti senem neque puerorum miserti sunt et abduxerunt dilectos viduae et a filiis unicam desolaverunt
22 : ego enim speravi in Aeternum salutem vestram et venit mihi gaudium a Sancto super misericordia quae veniet vobis ab Aeterno salutari nostro
23 : emisi enim vos cum luctu et ploratu reducet autem vos mihi Deus cum gaudio et iucunditate in sempiternum
24 : sicut enim viderunt vicinae Sion captivitatem vestram sic videbunt et in celeritate salutem vestram a Deo quae superveniet vobis cum honore magno et splendore aeterno
25 : filii patienter sustinete iram quae supervenit vobis persecutus est enim te inimicus tuus sed cito videbis perditionem ipsius et super cervices ipsius ascendes
28 : sicut enim fuit sensus vester ut erraretis a Deo decies tantum iterum convertentes requiretis eum
29 : qui enim induxit vobis mala ipse rursum adducet vobis sempiternam iucunditatem cum salute vestra
33 : sicut enim gavisa est in tua ruina et laetata est in tuo casu sic contristabitur in sua desolatione
35 : ignis enim superveniet ei ab Aeterno in longiturnis diebus et habitabitur a daemoniis in multitudinem temporis
37 : ecce enim veniunt filii tui quos dimisisti dispersos veniunt collecti ab oriente usque ad occidentem in verbo Sancti gaudentes in honorem Dei
5
1 : exue te Hierusalem stola luctus et vexationis tuae et indue te decore et honore eius quae a Deo tibi est in sempiterna gloriae
5 : exsurge Hierusalem et sta in excelso et circumspice ad orientem et vide collectos filios tuos ab oriente sole usque ad occidentem in verbo Sancti gaudentes Dei memoria
6 : exierunt enim abs te pedibus ducti ab inimicis adducet autem illos Dominus ad te portatos in honorem sicut filios regni
7 : constituit enim Deus humiliare omnem montem excelsum et rupes perennes et convalles replere in aequalitatem terrae ut ambulet Israhel diligenter in honorem Dei
9 : adducet enim Deus Israhel cum iucunditate in lumine maiestatis suae cum misericordia et iustitia quae est ab ipso
6
1 : exemplum epistulae quam misit Hieremias ad abductos captivos in Babyloniam a rege Babyloniorum ut nuntiaret illis secundum quod praeceptum est illi a Deo propter peccata quae peccastis ante Deum abducemini in Babyloniam captivi a Nabuchodonosor rege Babylonum
2 : ingressi itaque in Babyloniam eritis illic annis plurimis et tempus longum usque ad generationes septem post hoc autem educam vos inde cum pace
3 : nunc autem videbitis in Babylonia deos aureos et argenteos et lapideos et ligneos in umeros portari ostentantes metum gentibus
4 : videte ergo ne et vos similes efficiamini factis alienis et metuatis et metus vos capiat in ipsis
5 : visa itaque turba de retro et ab ante adorantes dicite in cordibus vestris tibi oportet adorari Domine
7 : nam lingua ipsorum polita a fabro ipsa etiam inaurata et inargentata falsa sunt et non possunt loqui
9 : coronas certe habent aureas super capita sua dii illorum unde subtrahent sacerdotes ab eis aurum et argentum et erogant illud in semet ipsis
10 : dant autem et ex ipso prostitutis et meretrices ornant et iterum cum receperint illud a meretricibus ornant deos suos
12 : opertis autem illis veste purpurea extergent faciem ipsorum propter pulverem domus qui est plurimus inter eos
14 : habet etiam gladium in manu et securem se autem de bello et a latronibus non liberat unde vobis notum sit quia non sunt dii
15 : ne ergo timueritis eos sicut enim vas hominis confractum inutile efficitur tales sunt et dii illorum
17 : et sicut alicui qui regem offendit circumseptae sunt ianuae aut sicut ad sepulchrum adductum mortuum ita tutant sacerdotes ostia clusuris et seris ne a latronibus expolientur
18 : lucernas accendunt illis et quidem multas ex quibus nullam videre possunt sunt autem sicut trabes in domo
19 : corda vero eorum dicunt elingere serpentes qui de terra sunt dum comedent eos et vestimentum ipsorum et non sentiunt
21 : supra corpus eorum et supra caput volant noctuae et hirundines et aves etiam similiter et cattae
23 : aurum etiam quod habent ad speciem est nisi aliquis exterserit eruginem non fulgebunt neque enim dum conflarentur sentiebant
25 : sine pedibus in umeris portantur ostentantes ignobilitatem suam hominibus confundantur etiam qui colunt ea
26 : propterea si ceciderint in terram a semet ipsis non surgent neque si quis eum statuerit rectum per semet ipsum stabit sed sicut mortuis munera eorum illis adponentur
27 : hostias illorum sacerdotes ipsorum vendunt et abutuntur similiter et mulieres eorum decerpentes neque infirmo neque mendicanti aliquid inpertiunt
28 : de sacrificiis eorum fetae et menstruatae contingunt scientes itaque ex his quia non sunt dii ne timeatis eos
30 : et in domibus eorum sacerdotes sedent habentes tunicas scissas et capita et barbas rasa quorum capita nuda sunt
33 : neque si quid mali patiantur ab aliquo neque si quid bonum poterunt retribuere neque regem constituere possunt neque auferre
34 : similiter neque divitias dare possunt neque malum retribuere si quis illis votum voverit et non reddiderit nec hoc requirent
38 : lapidibus de monte similes sunt dii illorum lignei et lapidei aurei et argentei qui autem colunt illa confundentur
40 : adhuc enim ipsis Chaldeis non honorantibus ea qui cum audierint mutum non posse loqui offerent illum ad Bel postulantes ab eo loqui
41 : quasi possint sentire qui non habent motum et ipsi cum intellexerint relinquent ea sensum enim non habent ipsi dii illorum
43 : cum autem aliqua ex ipsis adtracta ab aliquo transeunte dormierit proximae suae exprobrat quod ea non sit digna habita sicut ipsa neque funis eius disruptus sit
44 : omnia autem quae illis fiunt falsa sunt quomodo ergo aestimandum aut dicendum est esse illos deos
45 : a fabris autem et ab aurificibus facta sunt nihil aliud erint nisi id quod volunt esse sacerdotes
46 : aurifices ipsi etiam qui ea faciunt non sunt multi temporis numquid ergo possunt quae ab ipsis fabricata sunt esse dii
48 : nam cum supervenerit illis proelium et mala cogitant post se sacerdotes ubi se abscondant cum illis
49 : quomodo ergo sentiri debeant quoniam dii sunt qui nec de bello se liberant neque de malis se eripiunt
50 : nam cum sint lignea et inaurata et inargentata scietur postea quia falsa sunt gentibus universis et regibus quae manifestata sunt quia non sunt dii sed opera manuum hominum et nullum opus Dei in illis
53 : iudicium quoque non discernent neque regionem liberabunt ab iniuria quia nihil possunt sicut corniculae inter medium caeli et terrae
54 : etenim cum inciderit ignis in domum deorum ligneorum aureorum et argenteorum sacerdotes quidem ipsorum fugient et liberabuntur ipsi vero sicut trabes in medio conburentur
56 : non a furibus neque a latronibus se liberabunt dii lignei et lapidei et inaurati et argentati quibus hii qui fortiores sunt
57 : aurum et argentum et vestimentum quod operti sunt auferent illis et abibunt nec sibi auxilium ferunt
58 : itaque melius est esse regem ostentantem virtutem suam aut vas in domo utile in quo gloriabitur qui possidet illud quam falsi dii vel ostium in domo quod custodit quae in ipsa sunt quam falsi dii
60 : similiter et fulgur cum apparuerit perspicuum est id ipsum autem et spiritus in omni regione spirat
61 : et nubes quibus cum imperatum fuerit a Deo perambulare universum orbem perficiunt quod imperatum est eis
62 : ignis etiam missus desuper ut consumat montes et silvas facit quod praeceptum est ei haec autem neque speciebus neque virtutibus uni eorum similia sunt
63 : unde neque aestimandum est neque dicendum esse illos deos quando non possint neque iudicium iudicare neque benefacere hominibus
69 : nam sicut in cucumeraria formido nihil custodit ita sunt dii illorum lignei et argentei et inaurati
70 : eodem modo et in horto spina alba supra quam omnis avis sedet similiter et mortuo proiecto in tenebris similes sunt dii illorum lignei et inaurati et inargentati
71 : a purpura quoque et marmore quae supra illos tineant scietis itaque quia non sunt dii ipsi etiam postremo comeduntur et erit obprobrium in regione