1.in principio creavit Deus caelum et terram 2.terra autem erat inanis et vacua et tenebrae super faciem abyssi et spiritus Dei ferebatur super aquas
  Bookmark and Share






Index

 

All verbs of this book of Vulgata are underlined. Click a link to see the verb conjugation table.

Sapientia

1

  1. diligite iustitiam qui iudicatis terram sentite de Domino in bonitate et in simplicitate cordis quaerite illum
  2. quoniam invenitur ab his qui non temptant illum apparet autem eis qui fidem habent in illum
  3. perversae enim cogitationes separant a Deo probata autem virtus corripit insipientes
  4. quoniam in malivolam animam non intrabit sapientia nec habitabit in corpore subdito peccatis
  5. sanctus enim spiritus disciplinae effugiet fictum et auferet se a cogitationibus quae sunt sine intellectu et corripietur superveniente iniquitate
  6. benignus est enim spiritus sapientiae et non liberabit maledictum a labiis suis quoniam renum illius testis est Deus et cordis eius scrutator est verus et linguae illius auditor
  7. quoniam spiritus Domini replevit orbem terrarum et hoc quod continet omnia scientiam habet vocis
  8. propter hoc qui loquitur iniqua non potest latere nec praeteriet illum corripiens iudicium
  9. in cogitationibus enim impii interrogatio erit sermonum autem illius auditio ad Dominum veniet ad correptionem iniquitatum illius
  10. quoniam auris zeli audit omnia et tumultus murmurationum non abscondetur
  11. custodite ergo vos a murmuratione quae nihil prodest et a detractione parcite linguae quoniam responsum obscurum in vacuum non ibit os autem quod mentitur occidit animam
  12. nolite zelare mortem in errore vitae vestrae neque adquiratis perditionem in operibus manuum vestrarum
  13. quoniam Deus mortem non fecit nec laetatur in perditione vivorum
  14. creavit enim ut essent omnia et sanabiles nationes orbis terrarum et non est in illis medicamentum exterminii nec inferorum regnum in terra
  15. iustitia enim inmortalis est
  16. impii autem manibus et verbis arcessierunt illam et aestimantes illam amicam defluxerunt et sponsionem posuerunt ad illam quoniam digni sunt qui sunt ex parte illius

2

  1. dixerunt enim apud se cogitantes non recte exiguum et cum taedio est tempus vitae nostrae et non est refrigerium in fine hominis et non est qui agnitus sit reversus ab inferis
  2. quia ex nihilo nati sumus et post hoc erimus tamquam non fuerimus quoniam fumus afflatus est in naribus nostris et sermo scintillae ad commovendum cor nostrum
  3. quia extincta cinis erit corpus et spiritus diffundetur tamquam mollis aer et transiet vita nostra tamquam vestigium nubis et sicut nebula dissolvetur quae fugata est a radiis solis et a calore illius adgravata
  4. et nomen nostrum oblivionem accipiet per tempus et nemo memoriam habebit operum nostrorum
  5. umbrae enim transitus est tempus nostrum et non est reversio finis nostri quoniam consignata est et nemo revertetur
  6. venite ergo et fruamur bonis quae sunt et utamur creaturam tamquam in iuventute celeriter
  7. vino pretioso et unguentis nos impleamus et non praetereat nos flos temporis
  8. coronemus nos rosis antequam marcescant nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra
  9. ubique relinquamus signa laetitiae quoniam haec est pars nostra et haec est sors
  10. opprimamus pauperem iustum et non parcamus viduae nec veterani revereamur canos multi temporis
  11. sit autem fortitudo nostra lex iniustitiae quod infirmum est enim inutile invenitur
  12. circumveniamus ergo iustum quoniam inutilis est nobis et contrarius est operibus nostris et inproperat nobis peccata legis et diffamat in nos peccata disciplinae nostrae
  13. promittit scientiam Dei se habere et filium Dei se nominat
  14. factus est nobis in traductionem cogitationum nostrarum
  15. gravis est nobis etiam ad videndum quoniam dissimilis est aliis vita illius et inmutatae sunt viae eius
  16. tamquam nugaces aestimati sumus ab illo et abstinet se a viis nostris tamquam ab inmunditiis et praefert novissima iustorum et gloriatur patrem Deum se habere
  17. videamus ergo si sermones illius veri sunt et temptemus quae ventura sunt illi et sciemus quae erunt novissima illius
  18. si enim est verus filius Dei suscipiet illum et liberabit eum de manu contrariorum
  19. contumelia et tormento interrogemus eum ut sciamus reverentiam illius et probemus patientiam ipsius
  20. morte turpissima condemnemus illum erit enim ei respectus ex sermonibus illius
  21. haec cogitaverunt et erraverunt excaecavit enim illos malitia eorum
  22. et nescierunt sacramenta Dei neque mercedem speraverunt iustitiae nec iudicaverunt honorem animarum sanctarum
  23. quoniam Deus creavit hominem inexterminabilem et ad imaginem suae similitudinis fecit illum
  24. invidia autem diaboli mors introivit in orbem terrarum
  25. imitantur autem illum qui sunt ex parte illius

3

  1. iustorum autem animae in manu Dei sunt et non tanget illos tormentum mortis
  2. visi sunt in oculis insipientium mori et aestimata est adflictio exitus illorum
  3. et quod a nobis est iter exterminii illi autem sunt in pace
  4. et si coram hominibus tormenta passi sunt spes illorum inmortalitate plena est
  5. et in paucis vexati in multis bene disponentur quoniam Deus tentavit illos et invenit illos dignos se
  6. tamquam aurum in fornace probavit illos et quasi holocausta hostiam accepit illos et in tempore erit respectus illorum
  7. fulgebunt et tamquam scintillae in harundineto discurrent
  8. iudicabunt nationes et dominabuntur populis et regnabit Dominus illorum in perpetuum
  9. qui confidunt in illum intellegent veritatem et fideles in dilectione adquiescent illi quoniam donum et pax est electis illius
  10. impii autem secundum quae cogitaverunt correptionem habebunt qui neglexerunt iustum et a Domino recesserunt
  11. sapientiam enim et disciplinam qui abicit infelix est et vacua est spes illorum et labores sine fructu et inhabitabilia opera illorum sunt
  12. mulieres eorum insensatae sunt et nequissimi filii eorum
  13. maledicta creatura illorum quoniam felix sterilis incoinquinata quae non scivit torum in delicto habebit fructum in respectione animarum
  14. et spado qui non operatus est per manus suas iniquitatem nec cogitavit adversus Deum nequissima dabitur enim illi fidei donum electum et sors in templo Domini acceptissima
  15. bonorum enim laborum gloriosus est fructus et quae non concidat radix sapientiae
  16. filii autem adulterorum inconsummati erunt et ab iniquo toro semen exterminabitur
  17. et si quidem longae vitae erunt in nihilum conputabuntur et sine honore erit novissima senectus illorum
  18. et si celerius defuncti fuerint non habebunt spem nec in die agnitionis adlocutionem
  19. nationis enim iniquae dirae sunt consummationes

4

  1. melior est generatio cum claritate inmortalitas est enim in memoria illius quoniam et apud Deum nota est et apud homines
  2. cum praesens est imitantur illam et desiderant eam cum se duxerit et in perpetuum coronata triumphat incoinquinatorum certaminum praemium vincens
  3. multigena autem impiorum multitudo non erit utilis et spuria vitulamina non dabunt radices altas nec stabile firmamentum conlocabunt
  4. et si in ramis in tempore germinaverint infirmiter posita a vento commovebuntur et a nimietate ventorum eradicabuntur
  5. confringentur rami inconsummati et fructus illorum inutilis et acerbi ad manducandum et ad nihilum apti
  6. ex iniquis enim omnes filii qui nascuntur testes sunt nequitiae adversus parentes in interrogatione sua
  7. iustus autem si morte praeoccupatus fuerit in refrigerio erit
  8. senectus enim venerabilis est non diuturna neque numero annorum conputata cani sunt autem sensus hominibus
  9. et aetas senectutis vita inmaculata
  10. placens Deo factus dilectus et vivens inter peccatores translatus est
  11. raptus est ne malitia mutaret intellectum illius aut fictio decipiat animam illius
  12. fascinatio enim nugacitatis obscurat bona et inconstantia concupiscentiae transvertit sensum sine malitia
  13. consummatus in brevi explevit tempora multa
  14. placita enim erat Deo anima illius propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatum populi autem videntes et non intellegentes nec ponentes in praecordiis talia
  15. quoniam gratia Dei et misericordia in sanctos illius et respectus in electos illius
  16. condemnat autem iustus mortuus vivos impios et iuventus celerius consummata longam vitam iniusti
  17. videbunt enim finem sapientis et non intellegent quid cogitaverit de illo Deus et quare munierit illum Dominus
  18. videbunt enim et contemnent illos autem Dominus inridebit
  19. et erunt post haec decidentes sine honore et in contumelia inter mortuos in perpetuum quoniam disrumpet illos inflatos sine voce et commovebit illos a fundamentis et usque ad supremum desolabuntur et erunt gementes et memoria illorum periet
  20. venient in cogitatione peccatorum suorum timidi et traducent illos ex adverso iniquitates ipsorum

5

  1. tunc stabunt iusti in magna constantia adversus eos qui se angustaverunt et qui abstulerunt labores illorum
  2. videntes turbabuntur timore horribili et mirabuntur in subitatione insperatae salutis
  3. dicent inter se paenitentiam agentes et per angustiam spiritus gementes hi sunt quos habuimus aliquando in risu et in similitudine inproperii
  4. nos insensati vitam illorum aestimabamus insaniam et finem illorum sine honore
  5. quomodo conputati sunt inter filios Dei et inter sanctos sors illorum est
  6. ergo erravimus a via veritatis et iustitiae lumen non luxit nobis et sol non est ortus nobis
  7. lassati sumus in via iniquitatis et perditionis et ambulavimus vias difficiles viam autem Domini ignoravimus
  8. quid nobis profuit superbia aut quid divitiarum iactatio contulit nobis
  9. transierunt omnia illa tamquam umbra et tamquam nuntius percurrens
  10. et tamquam navis quae pertransit fluctuantem aquam cuius cum praeterierit non est vestigium invenire neque semitam carinae illius in fluctibus
  11. aut avis quae transvolat in aere nullum invenitur argumentum itineris illius sed tantum sonitus est alarum verberans levem ventum et scindens per vim itineris aerem commotis alis transvolavit et post hoc nullum signum invenitur itineris illius
  12. aut tamquam sagittae emissae in locum destinatum divisus aer continuo in se reclusus est ut ignoretur transitus illius
  13. sic et nos nati continuo desivimus esse et virtutis quidem signum nullum valuimus ostendere in malignitate autem nostra consumpti sumus
  14. talia dixerunt et peccaverunt
  15. quoniam spes impii tamquam lanugo est quae a vento tollitur et tamquam spuma gracilis quae a procella dispergitur et tamquam fumus qui a vento diffusus est et tamquam memoria hospitis unius diei praetereuntis
  16. iusti autem in perpetuum vivent et apud Dominum est merces eorum et cogitatio illorum apud Altissimum
  17. ideo accipient regnum decoris et diadema speciei de manu Domini quoniam dextera sua teget eos et brachio suo defendet illos
  18. accipiet armaturam zelus illius et armabit creaturam ad ultionem inimicorum
  19. induet pro torace iustitiam et accipiet pro galea iudicium certum
  20. sumet scutum inexpugnabilem aequitatem
  21. acuet autem duram iram in lanceam et pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos
  22. ibunt directae emissiones fulgorum et tamquam a bene curvato arcu nubium exterminabuntur et ad certum locum insilient
  23. et a petrosa ira plenae mittentur grandines et scandescet in illos aqua maris et flumina concurrent duriter
  24. contra illos stabit spiritus virtutis et tamquam turbedo venti dividet illos et ad heremiam perducet omnem terram iniquitatis et malignitas evertet sedes potentium

6

  1. melior est sapientia quam vires et vir prudens magis quam fortis
  2. audite ergo reges et intellegite discite iudices finium terrae
  3. praebete aures vos qui continetis multitudines et placetis vobis in turbis nationum
  4. quoniam data est a Domino potestas vobis et virtus ab Altissimo qui interrogabit opera vestra et cogitationes scrutabitur
  5. quoniam cum essetis ministri regni illius non recte iudicastis neque custodistis legem iustitiae neque secundum voluntatem Dei ambulastis
  6. horrende et cito apparebit vobis quoniam iudicium durissimum in his qui praesunt fiet
  7. exiguo enim conceditur misericordia potentes autem potenter tormenta patientur
  8. non enim subtrahet personam cuiusquam Dominus nec reverebitur magnitudinem cuiusquam quoniam pusillum et magnum ipse fecit et aequaliter cura est illi pro omnibus
  9. fortioribus autem fortior instat cruciatio
  10. ad vos ergo reges sunt hi sermones mei ut discatis sapientiam et non excidatis
  11. qui enim custodierint iusta iuste iustificabuntur et qui didicerint ista invenient quid respondeant
  12. concupiscite ergo sermones meos diligite illos et habebitis disciplinam
  13. clara est et quae numquam marcescat sapientia et facile videtur ab his qui diligunt eam et invenietur ab his qui quaerunt illam
  14. praeoccupat qui se concupiscunt ut illis se prior ostendat
  15. qui de luce vigilaverit ad illam non laborabit adsidentem enim illam foribus suis inveniet
  16. cogitare ergo de illa sensus est consummatus et qui vigilaverit propter illam cito erit securus
  17. quoniam dignos se ipsa circuit quaerens et in viis ostendit se illis hilariter et in omni providentia occurrit illis
  18. initium enim illius verissima est disciplinae concupiscentia
  19. cura ergo disciplinae dilectio est et dilectio custoditio legum illius est custoditio autem legum consummatio incorruptionis est
  20. incorruptio autem facit esse proximum Deo
  21. concupiscentia itaque sapientiae deducet ad regnum perpetuum
  22. si ergo delectamini sedibus et stemmatibus reges populi diligite sapientiam ut in perpetuum regnetis
  23. quid est autem sapientia et quemadmodum facta sit referam et non abscondam a vobis sacramenta Dei sed ab initio nativitatis investigabo et ponam in lucem scientiam illius et non praeteribo veritatem
  24. neque cum invidia tabescente iter habebo quoniam ista non erit particeps sapientiae
  25. multitudo autem sapientium sanitas est orbis terrarum et rex sapiens populi stabilimentum est
  26. ergo accipite disciplinam per sermones meos et proderit vobis

7

  1. sum quidem et ego mortalis homo similis omnibus et ex genere terreno illius qui prior finctus est et in ventre matris figuratus sum caro
  2. decem mensuum tempore coagulatus in sanguine ex semine hominis et delectamento somni conveniente
  3. et ego natus accepi communem aerem et in similiter factam decidi terram primam vocem similem omnibus emisi plorans
  4. in involumentis nutritus sum et curis magnis
  5. nemo enim ex regibus aliud habuit nativitatis initium
  6. unus ergo introitus est omnibus ad vitam et similis exitus
  7. propter hoc optavi et datus est mihi sensus et invocavi et venit in me spiritus sapientiae
  8. et praeposui illam regnis et sedibus et divitias nihil esse duxi in conparatione illius
  9. nec conparavi illi lapidem pretiosum quoniam omne aurum in conparatione illius harena est exigua et tamquam lutum aestimabitur argentum in conspectu illius
  10. super salutem et speciem dilexi illam et proposui pro luce habere illam quoniam inextinguibile est lumen illius
  11. venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa et innumerabilis honestas per manus illius
  12. et laetatus sum in omnibus quoniam antecedebat ista sapientia et ignorabam quoniam horum omnium mater est
  13. quam sine fictione didici et sine invidia communico et honestatem illius non abscondo
  14. infinitus enim thesaurus est hominibus quod qui usi sunt participes facti sunt amicitiae Dei propter disciplinae dona commendati
  15. mihi autem det Deus dicere ex sententia et praesumere digna horum quae dantur quoniam ipse et sapientiae dux est et sapientium emendator
  16. in manu enim illius et nos et sermones nostri et omnis sapientia et operum scientiae disciplina
  17. ipse enim mihi dedit horum quae sunt scientiam veram ut sciam dispositionem orbis terrarum et virtutes elementorum
  18. initium et consummationem et medietatem temporum et meditationem omnium morum mutationes et divisiones temporum
  19. anni cursus et stellarum dispositiones
  20. naturas animalium et iras bestiarum vim ventorum et cogitationes hominum differentias arborum et virtutes radicum
  21. et quaecumque sunt absconsa et inprovisa didici omnium enim artifex docuit me sapientia
  22. est enim in illa spiritus intellectus sanctus unicus multiplex subtilis mobilis dissertus incoinquinatus certus suavis amans bonum acutus qui nihil vetat benefacere
  23. humanus stabilis certus securus omnem habens virtutem omnia prospiciens et qui capiat omnes spiritus intellegibiles mundos subtiles
  24. omnibus enim mobilibus mobilior est sapientia adtingit autem ubique et capit propter suam munditiam
  25. vapor est enim virtutis Dei et emanatio quaedam est claritatis omnipotentis Dei sincera et ideo nihil inquinatum in illa incurrit
  26. candor est enim lucis aeternae et speculum sine macula Dei maiestatis et imago bonitatis illius
  27. et cum sit una omnia potest et permanens in se omnia innovat et per nationes in animas sanctas se transfert amicos Dei et prophetas constituit
  28. neminem enim diligit Deus nisi eum qui cum sapientia inhabitat
  29. est enim haec speciosior sole et super omnem stellarum dispositionem luci conparata invenitur prior
  30. illi enim succedit nox sapientiam autem non vincit malitia

8

  1. adtingit enim a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suaviter
  2. hanc amavi et exquisivi a iuventute mea et quaesivi sponsam mihi adsumere et amator factus sum formae illius
  3. generositatem glorificat contubernium habens Dei sed et omnium Dominus dilexit illam
  4. doctrix est enim disciplinae Dei et electrix operum illius
  5. et si divitiae appetuntur in vita quid sapientiae locupletius quae omnia operatur
  6. si autem sensus operatur quis horum quae sunt magis quam illa est artifex
  7. et si iustitiam quis diligit labores huius magnas habent virtutes sobrietatem enim et sapientiam docet et iustitiam et virtutem quibus utilius nihil est in vita hominibus
  8. et si multitudinem scientiae desiderat quis scit praeterita et de futuris aestimat scit versutias sermonum et dissolutiones argumentorum signa et monstra scit antequam fiant et eventus temporum et saeculorum
  9. proposui ergo hanc adducere mihi ad convivendum sciens quoniam communicabit mecum de bonis et erit adlocutio cogitationis et taedii mei
  10. habebo propter hanc claritatem ad turbas et honorem apud seniores iuvenis
  11. acutus inveniar in iudicio et in conspectu potentium admirabilis ero et facies principum mirabuntur me
  12. tacentem me sustinebunt et loquentem me respicient et sermocinante plura manus ori suo inponent
  13. propterea habebo per hanc inmortalitatem et memoriam aeternam his qui post me futuri sunt relinquam
  14. disponam populos et nationes mihi erunt subiectae
  15. timebunt me audientes reges horrendi in multitudine videbor bonus et in bello fortis
  16. intrans in domum meam conquiescam cum illa non enim habet amaritudinem conversatio illius nec taedium convictus ipsius sed laetitiam et gaudium
  17. haec cogitans apud me et commemorans in corde meo quoniam inmortalitas est in cogitatione sapientiae
  18. et in amicitia illius delectatio bona et in operibus manuum illius honestas sine defectione et in certamine loquellae illius sapientia et praeclaritas in communicatione sermonum ipsius circuibam quaerens ut mihi illam adsumerem
  19. puer autem eram ingeniosus et sortitus sum animam bonam
  20. et cum essem magis bonus veni ad corpus incoinquinatum
  21. et ut scivi quoniam aliter non possum esse continens nisi Deus det et hoc ipsum erat sapientiae scire cuius esset hoc donum adii Dominum et deprecatus sum illum et dixi ex totis praecordiis meis

9

  1. Deus parentum et Domine misericordiae tuae qui fecisti omnia verbo tuo
  2. et sapientia tua constituisti hominem ut dominetur creaturae quae a te facta est
  3. ut disponat orbem terrarum in aequitate et iustitia et in directione cordis iudicium iudicet
  4. da mihi sedium tuarum adsistricem sapientiam et noli me reprobare a pueris tuis
  5. quoniam ego servus tuus et filius ancillae tuae sum homo infirmus et exigui temporis et minor ad intellectum iudicii et legum
  6. et si quis erit consummatus inter filios hominum si afuerit ab illo sapientia tua in nihilum conputabitur
  7. tu me elegisti regem populo tuo et iudicem filiorum tuorum et filiarum
  8. dixisti aedificare templum in monte sancto tuo et in civitate habitationis tuae aram similitudinem tabernaculi sancti tui quod praeparasti ab initio
  9. et tecum sapientia quae novit opera tua quae et adfuit tunc cum orbem terrarum faceres et sciebat quid placitum esset oculis tuis et quid directum in praeceptis tuis
  10. mitte illam de sanctis caelis tuis et mitte illam a sede magnitudinis tuae ut mecum sit et mecum laboret et sciam quid acceptum sit apud te
  11. scit enim illa omnia et intellegit et deducet me in operibus meis sobrie et custodiet me in sua potentia
  12. et erunt accepta opera mea et disponam populum tuum iuste et ero dignus sedium patris mei
  13. quis enim hominum poterit scire consilium Dei aut quis poterit cogitare quid velit Dominus
  14. cogitationes enim mortalium timidae et incertae providentiae nostrae
  15. corpus enim quod corrumpitur adgravat animam et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem
  16. et difficile aestimamus quae in terra sunt et quae in prospectu sunt invenimus cum labore quae in caelis sunt autem quis investigavit
  17. sensum autem tuum quis scivit nisi tu dederis sapientiam et miseris sanctum spiritum tuum de altissimis
  18. et sic correctae sunt semitae eorum qui in terris sunt et quae tibi placent didicerunt homines
  19. et per sapientiam sanati sunt

10

  1. haec illum qui primus finctus est patrem orbis terrarum cum solus esset creatus custodivit
  2. et eduxit illum a delicto suo et dedit illi virtutem continendi omnia
  3. ab hac ut recessit iniustus in ira sua per iram homicidii fraternitatis deperiit
  4. propter quem cum aqua deleret terram iterum sanavit sapientia per contemptibile lignum iustum gubernans
  5. haec et in consensu nequitiae cum se nationes contulissent scivit iustum et servavit sine querella Deo et in filii misericordia fortem custodivit
  6. haec iustum a pereuntibus impiis liberavit fugientem descendentem ignem in Pentapoli
  7. cuius in testimonium nequitiae fumigabunda constat deserta terra et incerto tempore fructus habentes arbores et incredibilis animae memoria stans figmentum salis
  8. sapientiam enim praetereuntes non tantum in hoc lapsi sunt ut ignorarent bona sed et insipientiae suae reliquerunt hominibus memoriam ut in his quae peccaverunt nec latere potuissent
  9. sapientia autem hos qui se observant a doloribus liberavit
  10. haec profugum irae fratris iustum deduxit per vias rectas et ostendit illi regnum Dei et dedit illi scientiam sanctorum honestavit illum in laboribus et conplevit labores illius
  11. in fraude circumvenientium illum adfuit et honestum illum fecit
  12. custodivit illum ab inimicis et a seductoribus tutavit eum et certamen forte dedit illi ut vinceret ut sciret quoniam omnium potentior est sapientia
  13. haec venditum iustum non dereliquit sed a peccatoribus liberavit illum descendit cum illo in foveam
  14. et in vinculis non dereliquit illum donec adferret illi sceptrum regni et potentiam adversus eos qui eum deprimebant et mendaces ostendit qui maculaverunt ipsum et dedit illi claritatem aeternam
  15. haec populum iustum et semen sine querella liberavit a nationibus quae illum conprimebant
  16. intravit in animam servi Domini et stetit contra reges horrendos in portentis et signis
  17. et reddidit iustis mercedem laborum suorum et deduxit illos in via mirabili et fuit illis in velamento diei et in luce stellarum nocte
  18. transtulit illos mare Rubrum et transvexit illos per aquam nimiam
  19. inimicos autem illorum demersit in mare et ab altitudine inferorum eduxit illos ideo iusti tulerunt spolia impiorum
  20. et decantaverunt Domine nomen sanctum tuum et victricem manum tuam laudaverunt pariter
  21. quoniam sapientia aperuit os mutorum et linguas infantium fecit dissertas

11

  1. direxit opera illorum in manibus prophetae sancti
  2. iter fecerunt per deserta quae non inhabitabantur et in locis secretis fixerunt casas
  3. steterunt contra hostes et de inimicis se vindicaverunt
  4. sitierunt et invocaverunt te et data est illis de petra altissima aqua et requies sitis de lapide duro
  5. per quae enim poenas passi sunt inimici illorum
  6. per haec cum illis deesset bene cum illis actum est
  7. nam pro fonte quidem sempiterni fluminis humanum sanguinem dedisti iniustis
  8. qui comminuerentur in traductione infantum occisorum dedisti illis abundantem aquam insperate
  9. ostendens per sitim quae tunc fuit quemadmodum tuos exaltares et adversarios illorum necares
  10. cum enim temptati sunt et quidem cum misericordia disciplinam accipientes scierunt quemadmodum cum ira iudicati impii tormenta paterentur
  11. hos quidem tamquam pater monens probasti illos autem tamquam durus rex interrogans condemnasti
  12. absentes enim et praesentes similiter torquebantur
  13. duplex enim illos acceperat taedium et gemitus cum memoria praeteritorum
  14. cum enim audirent per sua tormenta bene secum agi commemorati sunt Dominum
  15. quem enim in expositione prava proiectum deriserunt in finem eventus mirati sunt non similiter iustis faciens
  16. pro cogitationibus autem insensatis iniquitates illorum quod quidam errantes colebant mutos serpentes et bestias supervacuas inmisisti illis multitudinem mutorum animalium in vindictam
  17. ut scirent quia per quae peccat quis per haec et torquetur
  18. non enim inpossibilis erat omnipotens manus tua quae creavit orbem terrarum ex materia invisa inmittere illis multitudinem ursorum aut audaces leones
  19. aut novi generis ira plenas et ignotas bestias aut vaporem igneum spirantes aut odorem fumi proferentes aut horrendas ab oculis scintillas emittentes
  20. quarum non solum laesura poterat illos exterminare sed et aspectus per timorem occidere
  21. sed et sine his uno spiritu occidi poterant persecutionem passi ab ipsis factis suis et dispersi per spiritum virtutis tuae sed omnia mensura et numero et pondere disposuisti
  22. multum enim valere tibi soli superat semper et virtuti brachii tui quis resistet
  23. quoniam tamquam momentum staterae sic ante te est orbis terrarum et tamquam gutta roris antelucani quae descendit in terram
  24. sed misereris omnium quoniam omnia potes et dissimulas peccata hominum propter paenitentiam
  25. diligis enim omnia quae sunt et nihil odisti horum quae fecisti nec enim odiens aliquid constituisti
  26. quomodo autem posset aliquid permanere nisi tu voluisses aut quod a te vocatum non esset conservaretur
  27. parcis autem omnibus quoniam tua sunt Domine qui animas amas

12

  1. bonus enim spiritus tuus est in omnibus
  2. propter quod hos qui exerrant partibus corripis et de quibus peccant admonens adloqueris ut relicta malitia credant in te Domine
  3. et illos enim antiquos inhabitatores sanctae tuae terrae odiens
  4. quoniam odibilia tibi opera faciebant per medicamina et sacrificia iniusta
  5. et filiorum necatores sine misericordia et comestores viscerum hominum devorationem et sanguinis a medio sacramento tuo
  6. et auctores parentes animarum inauxiliatarum voluisti perdere per manus parentum nostrorum
  7. ut dignam perciperent peregrinationem puerorum Dei quae tibi omnium carior est terra
  8. sed et his tamquam hominibus pepercisti et misisti antecessores exercitus tui vespas ut illos paulatim exterminarent
  9. non quia inpotens eras in bello subicere impios iustis aut bestiis saevis aut verbo duro simul exterminare
  10. sed partibus iudicans dabas locum paenitentiae non ignorans quoniam nequa est natio illorum et naturalis malitia ipsorum et quoniam non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuum
  11. semen enim erat maledictum ab initio nec timens aliquem veniam dabas peccatis illorum
  12. quis enim dicet tibi quid fecisti aut quis stabit contra iudicium tuum aut quis in conspectum tuum veniet vindex iniquorum hominum aut quis tibi inputabit si nationes perierint quas tu fecisti
  13. nec enim est alius Deus quam tu cuius cura est de omnibus ut ostendas quoniam non iniuste iudicasti
  14. neque rex neque tyrannus in conspectu tuo inquirent de his quos perdidisti
  15. cum sis ergo iustus iuste omnia disponis ipsum quoque qui non debet puniri condemnas exterum aestimas a tua virtute
  16. virtus enim tua iustitiae initium est et ob hoc quod omnium Dominus es omnibus te parcere facis
  17. virtutem enim ostendis tu qui non crederis esse in virtute consummatus et hos qui sciunt audaciam traducis
  18. tu autem dominator virtutis cum tranquillitate iudicas et cum magna reverentia disponis nos subest enim tibi cum voles posse
  19. docuisti autem populum tuum per talia opera quoniam oportet iustum esse et humanum et bonae spei fecisti filios tuos quoniam das locum in peccatis paenitentiae
  20. si enim inimicos servorum tuorum et debitos morti cum tanta cruciasti adtentione et liberasti dans tempus et locum per quae possint mutari a malitia
  21. cum quanta diligentia iudicasti filios tuos quorum parentibus iuramenta et conventiones dedisti bonarum promissionum
  22. cum ergo nobis disciplinam das inimicos nostros multipliciter flagellas ut bonitatem tuam cogitemus iudicantes et cum de nobis iudicatur speremus misericordiam
  23. unde et illis qui in vita sua insensate et iniuste vixerunt per haec quae coluerunt dedisti summa tormenta
  24. etenim in erroris via diutius erraverunt deos aestimantes haec quae in animalibus sunt supervacua infantum insensatorum more viventes
  25. propter hoc tamquam pueris insensatis iudicium in derisum dedisti
  26. qui autem ludibriis increpationis non correpti sunt dignum Dei iudicium experti sunt
  27. in his enim quae patiebantur moleste ferebant in quibus patientes indignabantur per haec quos putabant deos in ipsis cum exterminarentur videntes illum quem olim negabant se nosse Deum verum agnoverunt propter quod et finis condemnationis illis veniet

13

  1. vani sunt autem omnes homines quibus non subest scientia Dei et de his quae videntur bona non potuerunt intellegere eum qui est neque operibus adtendentes agnoverunt quis esset artifex
  2. sed aut ignem aut spiritum aut citatum aerem aut gyrum stellarum aut nimiam aquam aut solem et lunam rectores orbis terrarum deos putaverunt
  3. quorum si specie delectati deos putaverunt sciant quanto dominator eorum speciosior est speciei enim generator haec omnia constituit
  4. aut si virtutem et opera eorum mirati sunt intellegant ab ipsis quoniam qui haec constituit fortior est illis
  5. a magnitudine enim speciei et creaturae cognoscibiliter poterit horum creator videri
  6. sed tamen adhuc in his minor est querella et hii enim fortassis errant Deum quaerentes et volentes invenire
  7. etenim cum in operibus illius conversentur inquirunt et persuasum habent quoniam bona sunt quae videntur
  8. iterum autem nec his debet ignosci
  9. si enim tantum potuerunt scire ut possent aestimare saeculum quomodo huius Dominum non facilius invenerunt
  10. infelices autem sunt et inter mortuos spes illorum est qui appellaverunt deos opera manuum hominum aurum et argentum artis inventionem similitudines animalium aut lapidem inutilem opus manus antiquae
  11. aut si quis artifex faber de silva lignum rectum secaverit et huius docte eradat omnem corticem et arte sua usus diligenter fabricet vas utile in conversatione vitae
  12. reliquias autem eius operis ad praeparationem escae abutatur
  13. et reliquum horum quod ad nullos usus facit lignum curvum et verticibus plenum sculpat diligenter per vacuitatem suam et per scientiam artis suae figuret illud et adsimilet illud imagini hominis
  14. aut alicui ex animalibus illud conparet perliniens lubrica et rubicundum faciens fuco colorem illius et omnem maculam quae in illo est perliniens
  15. et faciat ei dignam habitationem in pariete ponens illud confirmans ferro
  16. ne forte cadat prospiciens illi sciens quoniam non potest se adiuvare imago enim est et opus est illi adiutorio
  17. et de substantia sua et filiis suis et nuptiis votum faciens inquirit non erubescit loqui cum illo qui sine anima est
  18. et pro sanitate quidem infirmum deprecatur et pro vita mortuum rogat et in adiutorium inutilem invocat
  19. et pro itinere petit ab hoc qui ambulare non potest et de adquirendo et de operando et de omnium rerum eventu petit ab eo qui in omnibus est inutilis

14

  1. iterum alius navigare cogitans et per feros fluctus incipiens iter facere ligno portante se fragilius lignum invocat
  2. illud enim cupiditas adquirendi excogitavit et artifex sapientia fabricavit sua
  3. tua autem pater gubernat providentia quoniam dedisti et in mari viam et inter fluctus semitam firmissimam
  4. ostendens quoniam potes ex omnibus sanare etiam si sine rate aliquis adeat
  5. sed ut non esset vacua sapientiae tuae opera propter hoc etiam exiguo ligno credunt homines animas suas et transeuntes mare per ratem liberati sunt
  6. sed ab initio cum perirent superbi gigantes spes orbis terrarum ad ratem confugiens remisit saeculo semen nativitatis quae manu tua erat gubernata
  7. benedictum est enim lignum per quod fit iustitia
  8. per manus autem quod fit maledictum et ipsum et qui fecit illud quia ille quidem operatus est illud autem cum esset fragile Deus cognominatus est
  9. similiter autem odio sunt Deo impius et impietas eius
  10. etenim quod factum est cum illo qui fecit tormenta patietur
  11. propter hoc et idolis nationum non erit respectus quoniam creaturae Dei in odium factae sunt et in temptationem animis hominum et in muscipulum pedibus insipientium
  12. initium enim fornicationis est exquisitio idolorum et adinventio illorum corruptio vitae est
  13. neque erant ab initio neque erunt in perpetuum
  14. supervacuitas enim hominum venit in orbem terrarum et ideo brevis illorum finis inventus est
  15. acerbo enim luctu dolens pater cito sibi filii rapti faciens imaginem illum qui tunc homo mortuus fuerat nunc tamquam deum colere coepit et constituit inter servos suos sacra et sacrificia
  16. deinde interveniente tempore convalescente iniqua consuetudine hic error tamquam lex custodita est et tyrannorum imperio colebantur figmenta
  17. hos quos in palam honorare non poterant homines propter quod longe essent e longinquo figura illorum adlata evidentem imaginem regis quem honorare volebant fecerunt ut illum qui aberat tamquam praesentem colerent sua sollicitudine
  18. provexit autem ad horum culturam et hos qui ignorabant artificis eximia diligentia
  19. ille enim volens placere illi qui se adsumpsit elaboravit arte sua ut similitudinem in melius figuraret
  20. multitudo autem adducta per speciem operis eum qui ante tempus tamquam homo honoratus fuerat nunc deum existimaverunt
  21. et haec fuit vitae humanae deceptio quoniam aut adfectui aut regibus deservientes homines incommunicabile nomen lapidibus et lignis inposuerunt
  22. et non sufficerat errasse eos circa Dei scientiam sed et in magno viventes inscientiae bello tot et tam magna mala pacem appellant
  23. aut enim filios suos sacrificantes aut obscura sacrificia facientes aut insaniae plenas vigilias habentes
  24. neque vitam neque nuptias mundas iam custodiunt sed alius alium per invidiam occidit aut adulterans contristat
  25. et omnia commixta sunt sanguis homicidium furtum et fictio corruptio infidelitas turbatio et periurium tumultus bonorum
  26. Domini inmemoratio animarum inquinatio nativitatis inmutatio nuptiarum inconstantia moechiae et inpudicitia
  27. infandorum enim idolorum cultura omnis mali causa est et initium et finis
  28. aut enim dum laetantur insaniunt aut vaticinantur falsa aut vivunt iniuste aut periurant cito
  29. dum enim confidunt in idolis quae sunt sine anima male iurantes renoceri se non sperant
  30. utraque ergo illis evenient digne quoniam male senserunt de Deo adtendentes idolis et iniuste iuraverunt in dolo contemnentes iustitiam
  31. non enim iurantium est virtus sed peccantium poena perambulat semper in iniustorum praevaricationem

15

  1. tu autem Deus noster suavis et verus es patiens et misericordia disponens omnia
  2. etenim si peccaverimus tui sumus scientes magnitudinem tuam et si non peccaverimus scimus quoniam apud te sumus conputati
  3. nosse enim te consummata iustitia est et scire iustitiam et virtutem tuam radix est inmortalitatis
  4. non enim in errorem induxit nos hominum malae artis excogitatio nec umbra picturae labor sine fructu effigies sculpta per varios colores
  5. cuius aspectus insensato dat concupiscentiam et diligit mortuae imaginis effigiem sine anima
  6. malorum amatores digni qui spem in talibus habent et qui faciunt illos et qui diligunt et qui colunt
  7. sed et figulus mollem terram premens laboriose fingit ad usus nostros unumquodque vas et de eodem luto fingit quae munda sunt in usum vasa similiter et quae his sunt contraria horum autem vasorum qui sit usus iudex est figulus
  8. et cum labore vanum deum de eodem fingit luto ille qui paulo ante de terra factus fuerat et post pusillum se ducit unde acceptus est repetitus debitum animae quem habebat
  9. sed est illi cura non quia laboraturus est nec quoniam brevis illi vita est sed concertatur aurificibus et argentariis sed et aerarios imitatur et gloriam praefert quoniam res supervacuas fingit
  10. cinis est cor eius et terra supervacua spes illius et luto vilior vita illius
  11. quoniam ignoravit qui se finxit et qui inspiravit illi animam quae operatur et qui insuflavit spiritum vitalem
  12. sed aestimaverunt ludum esse vitam nostram et conversationem vitae conpositam ad lucrum et oportere undecumque etiam ex malo adquirere
  13. hic enim super omnes scit se delinquere qui ex terrae materia fragilia vasa et sculptilia fingit
  14. omnes enim insipientes et infelices supra modum animae superbi sunt inimici populi tui et imperantes illi
  15. quoniam omnia idola nationum aestimaverunt deos quibus neque oculorum visus est ad videndum neque nares ad percipiendum spiritum neque aures ad audiendum nec digiti manuum ad tractandum sed et pedes eorum pigri ad ambulandum
  16. homo enim fecit illos et qui spiritum mutuatus est is finxit illos nemo enim sibi similem homo poterit deum fingere
  17. cum sit enim mortalis mortuum fingit manibus iniquis melior est enim ipse his quos colit quia ipse quidem vixit cum esset mortalis illi autem numquam
  18. sed et animalia miserrima colunt insensate enim conparata his aliis sunt deteriora
  19. sed nec aspectu aliquis ex his animalibus bona potest conspicere effugit autem Dei laudem et benedictionem eius

16

  1. propter hoc per his similia passi sunt digne tormenta et per multitudinem bestiarum exterminati sunt
  2. pro quibus tormentis bene disposuisti populum tuum quibus dedisti concupiscentiam delectamenti sui novum saporem escam parans eis ortygometram
  3. ut illi quidem concupiscentes escam propter ea quae illis ostensa et missa sunt etiam a necessaria concupiscentia averterentur hi autem in brevi inopes facti novam gustaverunt escam
  4. oportebat enim illis quidem sine excusatione supervenire interitum exercentibus tyrannidem his autem tantum ostendere quemadmodum inimici illorum exterminabantur
  5. etenim cum supervenit illis saeva bestiarum ira morsibus perversarum colubrarum exterminabantur
  6. non in perpetuum permansit ira tua sed ad correptionem in brevi turbati sunt signum habentes salutis ad commemorationem mandati legis tuae
  7. qui enim conversus est non per hoc quod videbat sanabatur sed per te omnium salvatorem
  8. et in hoc autem ostendisti inimicis nostris quia tu es qui liberas ab omni malo
  9. illos enim lucustarum et muscarum occiderunt morsus et non est inventa sanitas animae illorum quia digni erant ab huiusmodi exterminari
  10. filios autem tuos nec draconum venenatorum vicerunt dentes misericordia enim tua adveniens sanabat illos
  11. in memoria enim sermonum tuorum examinabantur et salvabantur ne in altam incidentes oblivionem non possent tuo uti adiutorio
  12. etenim neque herba neque malagma sanavit illos sed tuus Domine sermo qui sanat omnia
  13. tu enim vitae et mortis habes potestatem et deducis ad portas mortis et reducis
  14. homo autem occidit quidem per malitiam animam suam et cum exibit spiritus non revertetur nec revocabit animam quae recepta est
  15. sed tuam manum effugere inpossibile est
  16. negantes enim nosse te impii per fortitudinem brachii tui flagellati sunt novis aquis et grandinibus et pluviis persecutionem passi et per ignem consummati
  17. quod enim mirabile erat in aqua quae omnia extinguit plus ignis valebat vindex est enim orbis iustorum
  18. quodam enim tempore mansuetabatur ignis ne conburerentur quae ad impios missa erant animalia sed ut ipsi videntes scirent quoniam Dei iudicio patiuntur persecutionem
  19. et quodam tempore in aqua super virtutem ignis ardebat ut iniquae terrae nationem exterminaret
  20. pro quibus angelorum esca nutristi populum tuum et paratum panem e caelo praestitisti illis sine labore omne delectamentum in se habentem et omnis saporis suavitatem
  21. substantia enim tua dulcedinem tuam quam in filios habes ostendebat et serviens uniuscuiusque voluntati ad quod quis volebat convertebatur
  22. nix autem et glacies sustinebant vim ignis et non tabescebant ut scirent quoniam fructus inimicorum exterminabat ignis ardens in grandine et pluvia coruscans
  23. hoc autem iterum ut nutrirentur iusti etiam suae virtutis oblitus est
  24. creatura enim tibi factori deserviens excandescit in tormentum adversus iniustos et lenior fit ad benefaciendum pro his qui in te confidunt
  25. propter hoc et tunc in omnia transfigurata omnium nutrici gratiae tuae deserviebant ad voluntatem horum qui a te desiderati sunt
  26. ut scirent filii tui quos dilexisti Domine quoniam non nativitatis fructus pascunt homines sed sermo tuus hos qui in te crediderint conservat
  27. quod enim ab igni non poterat exterminari statim ab exiguo radio solis calefactum tabescebat
  28. ut notum omnibus esset quoniam oportet praevenire solem ad benedictionem tuam et ad orientem lucis tibi adorare
  29. ingrati enim fides tamquam hibernalis glacies tabescit et disperiet tamquam aqua supervacua

17

  1. magna enim sunt iudicia tua et inenarrabilia verba tua propter hoc indisciplinatae animae erraverunt
  2. dum enim persuasum habent iniqui posse dominari nationi sanctae vinculis tenebrarum et longae noctis conpediti inclusi sub tectis fugitivi perpetuae providentiae iacuerunt
  3. et dum putant se latere in obscuris peccatis tenebroso oblivionis velamento dispersi sunt paventes horrende et cum admiratione nimia perturbati
  4. neque enim quae continebat illos spelunca sine timore custodiebat quoniam sonitus descendens perturbabat illos et personae tristes apparentes pavorem illis praestabant
  5. et ignis quidem nulla vis poterat illis lumen praebere nec siderum limpidae flammae inluminare poterant illam noctem horrendam
  6. apparebat autem illis subitaneus ignis timore plenus et timore percussi illius quae non videbatur faciei aestimabant deteriora esse quae videbantur
  7. et magicae artis adpositi erant derisus et sapientiae gloriae correptio cum contumelia
  8. illi enim qui promittebant timores turbationes expellere se ab anima languente hi cum derisu pleni timore languebant
  9. nam et si nihil illos ex monstris perturbabat transitu animalium et serpentium sibilatione commoti tremebundi peribant et aerem quem nulla ratione quis effugere posset negantes se videre
  10. cum sit enim timida nequitia dat testimonium condemnata semper enim praesumit saeva conturbata conscientia
  11. nihil enim est timor nisi praesumptionis adiutorium proditio cogitationis auxiliorum
  12. et dum ab intro minor est expectatio maiorem putat scientiam eius causae de qua tormentum praestat
  13. illi autem qui inpotentem vere noctem et ab infimis et ab altissimis inferis supervenientem eundem somnum dormientes
  14. aliquando monstrorum exagitabantur timore aliquando animae deficiebant traductione subitaneus enim illis et insperatus timor supervenerat
  15. deinde si quicumque ex illis decidisset custodiebatur in carcere sine ferro reclusus
  16. si enim rusticus quis erat aut pastor aut agri laborum operarius praeoccupatus esset ineffugibilem sustinebat necessitatem
  17. una enim catena tenebrarum omnes erant conligati sive spiritus sibilans aut inter spissos ramos avium sonus suavis aut vis aquae decurrentis nimium
  18. aut sonus validus praecipitarum petrarum aut ludentium animalium cursus invisus aut mugientium valida bestiarum vox aut resonans de altissimis montibus echo deficientes faciebat illos prae timore
  19. omnis enim orbis terrarum limpido luminabatur lumine et non inpeditis operibus continebatur
  20. solis autem illis superposita erat gravis nox imago tenebrarum quae superventura illis erat ipsi ergo sibi erant graviores tenebris

18

  1. sanctis autem tuis maxima erat lux et horum quidem vocem audiebant sed figuram non videbant et quia non et ipsi per eadem passi erant magnificabant
  2. et qui ante laesi erant quoniam non laedebantur gratias agebant et ut esset differentia donum petebant
  3. propter quod igni ardentem columnam ducem habuerunt ignotae viae et solem sine laesura boni hospitii praestitisti
  4. digni quidem illi carere luce et pati carcerem tenebrarum qui inclusos custodiebant filios tuos per quos incipiebat incorruptum legis lumen saeculo dari
  5. cum cogitarent iustorum occidere infantes et uno exposito filio et liberato in traductionem illorum multitudinem filiorum abstulisti et pariter illos perdidisti in aquam validam
  6. illa nox ante cognita est a parentibus nostris ut vere scientes quibus iuramentis crediderunt animaequiores essent
  7. suscepta est autem a populo tuo sanitas quidem iustorum iniustorum autem exterminatio
  8. sicut enim laesisti adversarios sic nos provocans magnificasti
  9. absconse enim sacrificabant iusti pueri bonorum et iustitiae legem in concordia disposuerunt similiter bona et mala percepturos iustos patri iam decantantes laudes
  10. resonabat autem inconveniens inimicorum vox et flebilis audiebatur planctus ploratorum infantium
  11. simili autem poena servus cum domino adflictus et popularis homo regi similia passus
  12. similiter ergo omnes uno nomine mortis mortuos habebant innumerabiles nec enim ad sepeliendum vivi sufficiebant quoniam uno momento quae erat praeclarior natio illorum exterminata est
  13. de omnibus enim non credentes propter veneficia tunc cum fuit exterminium primogenitorum spoponderunt populum Dei se esse
  14. cum enim quietum silentium contineret omnia et nox in suo cursu medium iter haberet
  15. omnipotens sermo tuus de caelo a regalibus sedibus durus debellator in mediam exterminii terram prosilivit
  16. gladius acutus insimulatum imperium tuum portans et stans replevit omnia morte et usque ad caelum adtingebat stans in terra
  17. tum continuo visus somniorum malorum turbaverunt illos et timores supervenerunt insperati
  18. et alius alibi proiectus semivivus propter quam moriebatur causam demonstrabat
  19. visiones enim quae illos turbaverunt haec praemonebant ne inscii quare mala patiebantur perirent
  20. tetigit autem tunc et iustos temptatio mortis et commotio in heremo facta est multitudinis sed non diu permansit ira
  21. properans enim homo sine querella propugnavit proferens servitutis suae scutum orationem et per incensum deprecationem allegans restitit irae et finem inposuit necessitati ostendens quoniam tuus est famulus
  22. vicit autem turbas non virtute corporis nec armatura potentiae sed verbo vexatorem subiecit iuramenta parentum et testamentum commemorans
  23. cum enim iam acervatim cecidissent super alterutrum mortui interstetit et amputavit impetum et divisit illam quae ad vivos ducebat viam
  24. in veste enim poderis quam habebat totus erat orbis terrarum et parentum magnalia in quattuor ordinibus lapidum erant sculpta et magnificentia tua in diademate capitis illius erat scripta
  25. haec autem his cessit qui exterminabat et haec extimuit erat enim sola temptatio irae sufficiens

19

  1. impiis autem usque in novissimum sine misericordia ira supervenit praesciebat enim et futura illorum
  2. quoniam ipsi cum reversi essent ut se ducerent et cum magna sollicitudine praemisissent illos consequebantur illos paenitentia acti
  3. adhuc enim inter manus habentes luctus et deplorantes ad monumenta mortuorum aliam sibi adsumpserunt cogitationem inscientiae et quos rogantes proiecerunt hos tamquam fugitivos persequebantur
  4. ducebat enim illos ad hunc finem digna necessitas et horum quae acciderant memorationem amittebant
  5. ut eam quae deerat tormentis replerent punitionem et populus quidem tuus mirabiliter transiret illi autem novam mortem invenirent
  6. omnis enim creatura ad suum genus ab initio refigurabatur deserviens tuis praeceptis ut pueri tui custodirentur inlaesi
  7. nam nubis castra eorum adumbrabat et ex aqua quae ante erat terra arida apparuit et ex mari Rubro via sine inpedimento et campus germinans de profundo nimio
  8. per quem omnis natio transivit quae tegebatur tua manu videntes mirabilia monstra
  9. tamquam equi enim depaverunt et tamquam agni exultaverunt magnificantes te Domine qui liberasti illos
  10. memores enim erant adhuc eorum quae in incolatu illorum facta fuerant quemadmodum pro natione animalium eduxit terra muscas et pro piscibus eructavit fluvius multitudinem ranarum
  11. novissime autem viderunt novam creaturam avium cum abducti concupiscentia postulaverunt escam epulationis
  12. in adlocutione enim desiderii ascendit illis de mari ortygometra et vexationes peccatoribus supervenerunt non sine illis quae ante facta erant argumentis per vim fluminum iuste enim patiebantur secundum suas nequitias
  13. etenim detestabiliorem inhospitalitatem instituerunt alii quidem ignotos non recipiebant advenas alii autem bonos hospites in servitutem accipiebant
  14. et non solum hoc sed et alius quis respectus erit illorum quoniam inviti recipiebant extraneos
  15. qui autem cum laetitia receperunt hos qui eisdem usi erant iustitiis saevissimis adflixerunt doloribus
  16. percussi sunt autem caecitate sicut illi in foribus iusti cum subitaneis cooperti essent tenebris unusquisque ostii sui transitum quaerebat
  17. in se enim elementa dum convertuntur sicut in organo qualitatis sonus inmutatur et omnia suum sonum custodiunt unde est aestimare et ex ipso certo visu
  18. agrestia enim in aquatica convertebantur et quaecumque erant natantia in terram transiebant
  19. ignis in aqua valebat supra suam virtutem et aqua extinguentis naturae obliviscebatur
  20. flammae e contrario corruptibilium animalium non vexaverunt carnes coambulantium nec dissolvebant illam quae facile dissolvitur sicut glacies bonam escam in omnibus enim Domine magnificasti populum tuum et honorasti et non despexisti in omni tempore et in omni loco adsistens eis