1.in principio creavit Deus caelum et terram 2.terra autem erat inanis et vacua et tenebrae super faciem abyssi et spiritus Dei ferebatur super aquas
  Bookmark and Share






Index

 

All verbs of this book of Vulgata are underlined. Click a link to see the verb conjugation table.

Philippenses

1

  1. Paulus et Timotheus servi Iesu Christi omnibus sanctis in Christo Iesu qui sunt Philippis cum episcopis et diaconis
  2. gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo
  3. gratias ago Deo meo in omni memoria vestri
  4. semper in cunctis orationibus meis pro omnibus vobis cum gaudio deprecationem faciens
  5. super communicatione vestra in evangelio a prima die usque nunc
  6. confidens hoc ipsum quia qui coepit in vobis opus bonum perficiet usque in diem Christi Iesu
  7. sicut est mihi iustum hoc sentire pro omnibus vobis eo quod habeam in corde vos et in vinculis meis et in defensione et confirmatione evangelii socios gaudii mei omnes vos esse
  8. testis enim mihi est Deus quomodo cupiam omnes vos in visceribus Christi Iesu
  9. et hoc oro ut caritas vestra magis ac magis abundet in scientia et omni sensu
  10. ut probetis potiora ut sitis sinceres et sine offensa in diem Christi
  11. repleti fructu iustitiae per Christum Iesum in gloriam et laudem Dei
  12. scire autem vos volo fratres quia quae circa me sunt magis ad profectum venerunt evangelii
  13. ita ut vincula mea manifesta fierent in Christo in omni praetorio et in ceteris omnibus
  14. et plures e fratribus in Domino confidentes vinculis meis abundantius audere sine timore verbum Dei loqui
  15. quidam quidem et propter invidiam et contentionem quidam autem et propter bonam voluntatem Christum praedicant
  16. quidam ex caritate scientes quoniam in defensionem evangelii positus sum
  17. quidam autem ex contentione Christum adnuntiant non sincere existimantes pressuram se suscitare vinculis meis
  18. quid enim dum omni modo sive per occasionem sive per veritatem Christus adnuntiatur et in hoc gaudeo sed et gaudebo
  19. scio enim quia hoc mihi proveniet in salutem per vestram orationem et subministrationem Spiritus Iesu Christi
  20. secundum expectationem et spem meam quia in nullo confundar sed in omni fiducia sicut semper et nunc magnificabitur Christus in corpore meo sive per vitam sive per mortem
  21. mihi enim vivere Christus est et mori lucrum
  22. quod si vivere in carne hic mihi fructus operis est et quid eligam ignoro
  23. coartor autem e duobus desiderium habens dissolvi et cum Christo esse multo magis melius
  24. permanere autem in carne magis necessarium est propter vos
  25. et hoc confidens scio quia manebo et permanebo omnibus vobis ad profectum vestrum et gaudium fidei
  26. ut gratulatio vestra abundet in Christo Iesu in me per meum adventum iterum ad vos
  27. tantum digne evangelio Christi conversamini ut sive cum venero et videro vos sive absens audiam de vobis quia stetistis uno spiritu unianimes conlaborantes fide evangelii
  28. et in nullo terreamini ab adversariis quae est illis causa perditionis vobis autem salutis et hoc a Deo
  29. quia vobis donatum est pro Christo non solum ut in eum credatis sed ut etiam pro illo patiamini
  30. eundem certamen habentes qualem et vidistis in me et nunc audistis de me

2

  1. si qua ergo consolatio in Christo si quod solacium caritatis si qua societas spiritus si quid viscera et miserationes
  2. implete gaudium meum ut idem sapiatis eandem caritatem habentes unianimes id ipsum sentientes
  3. nihil per contentionem neque per inanem gloriam sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes
  4. non quae sua sunt singuli considerantes sed et ea quae aliorum
  5. hoc enim sentite in vobis quod et in Christo Iesu
  6. qui cum in forma Dei esset non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo
  7. sed semet ipsum exinanivit formam servi accipiens in similitudinem hominum factus et habitu inventus ut homo
  8. humiliavit semet ipsum factus oboediens usque ad mortem mortem autem crucis
  9. propter quod et Deus illum exaltavit et donavit illi nomen super omne nomen
  10. ut in nomine Iesu omne genu flectat caelestium et terrestrium et infernorum
  11. et omnis lingua confiteatur quia Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris
  12. itaque carissimi mei sicut semper oboedistis non ut in praesentia mei tantum sed multo magis nunc in absentia mea cum metu et tremore vestram salutem operamini
  13. Deus est enim qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona voluntate
  14. omnia autem facite sine murmurationibus et haesitationibus
  15. ut sitis sine querella et simplices filii Dei sine reprehensione in medio nationis pravae et perversae inter quos lucetis sicut luminaria in mundo
  16. verbum vitae continentes ad gloriam meam in die Christi quia non in vacuum cucurri neque in vacuum laboravi
  17. sed et si immolor supra sacrificium et obsequium fidei vestrae gaudeo et congratulor omnibus vobis
  18. id ipsum autem et vos gaudete et congratulamini mihi
  19. spero autem in Domino Iesu Timotheum cito me mittere ad vos ut et ego bono animo sim cognitis quae circa vos sunt
  20. neminem enim habeo tam unianimem qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit
  21. omnes enim sua quaerunt non quae sunt Christi Iesu
  22. experimentum autem eius cognoscite quoniam sicut patri filius mecum servivit in evangelium
  23. hunc igitur spero me mittere mox ut videro quae circa me sunt
  24. confido autem in Domino quoniam et ipse veniam ad vos cito
  25. necessarium autem existimavi Epafroditum fratrem et cooperatorem et commilitonem meum vestrum autem apostolum et ministrum necessitatis meae mittere ad vos
  26. quoniam quidem omnes vos desiderabat et maestus erat propterea quod audieratis illum infirmatum
  27. nam et infirmatus est usque ad mortem sed Deus misertus est eius non solum autem eius verum etiam et mei ne tristitiam super tristitiam haberem
  28. festinantius ergo misi illum ut viso eo iterum gaudeatis et ego sine tristitia sim
  29. excipite itaque illum cum omni gaudio in Domino et eiusmodi cum honore habetote
  30. quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit tradens animam suam ut impleret id quod ex vobis deerat erga meum obsequium

3

  1. de cetero fratres mei gaudete in Domino eadem vobis scribere mihi quidem non pigrum vobis autem necessarium
  2. videte canes videte malos operarios videte concisionem
  3. nos enim sumus circumcisio qui spiritu Deo servimus et gloriamur in Christo Iesu et non in carne fiduciam habentes
  4. quamquam ego habeam confidentiam et in carne si quis alius videtur confidere in carne ego magis
  5. circumcisus octava die ex genere Israhel de tribu Beniamin Hebraeus ex Hebraeis secundum legem Pharisaeus
  6. secundum aemulationem persequens ecclesiam Dei secundum iustitiam quae in lege est conversatus sine querella
  7. sed quae mihi fuerunt lucra haec arbitratus sum propter Christum detrimenta
  8. verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Iesu Christi Domini mei propter quem omnia detrimentum feci et arbitror ut stercora ut Christum lucri faciam
  9. et inveniar in illo non habens meam iustitiam quae ex lege est sed illam quae ex fide est Christi quae ex Deo est iustitia in fide
  10. ad agnoscendum illum et virtutem resurrectionis eius et societatem passionum illius configuratus morti eius
  11. si quo modo occurram ad resurrectionem quae est ex mortuis
  12. non quod iam acceperim aut iam perfectus sim sequor autem si conprehendam in quo et conprehensus sum a Christo Iesu
  13. fratres ego me non arbitror conprehendisse unum autem quae quidem retro sunt obliviscens ad ea vero quae sunt in priora extendens me
  14. ad destinatum persequor ad bravium supernae vocationis Dei in Christo Iesu
  15. quicumque ergo perfecti hoc sentiamus et si quid aliter sapitis et hoc vobis Deus revelabit
  16. verumtamen ad quod pervenimus ut idem sapiamus et in eadem permaneamus regula
  17. imitatores mei estote fratres et observate eos qui ita ambulant sicut habetis formam nos
  18. multi enim ambulant quos saepe dicebam vobis nunc autem et flens dico inimicos crucis Christi
  19. quorum finis interitus quorum deus venter et gloria in confusione ipsorum qui terrena sapiunt
  20. nostra autem conversatio in caelis est unde etiam salvatorem expectamus Dominum Iesum Christum
  21. qui reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae secundum operationem qua possit etiam subicere sibi omnia

4

  1. itaque fratres mei carissimi et desiderantissimi gaudium meum et corona mea sic state in Domino carissimi
  2. Euhodiam rogo et Syntychen deprecor id ipsum sapere in Domino
  3. etiam rogo et te germane conpar adiuva illas quae mecum laboraverunt in evangelio cum Clemente et ceteris adiutoribus meis quorum nomina sunt in libro vitae
  4. gaudete in Domino semper iterum dico gaudete
  5. modestia vestra nota sit omnibus hominibus Dominus prope
  6. nihil solliciti sitis sed in omni oratione et obsecratione cum gratiarum actione petitiones vestrae innotescant apud Deum
  7. et pax Dei quae exsuperat omnem sensum custodiat corda vestra et intellegentias vestras in Christo Iesu
  8. de cetero fratres quaecumque sunt vera quaecumque pudica quaecumque iusta quaecumque sancta quaecumque amabilia quaecumque bonae famae si qua virtus si qua laus haec cogitate
  9. quae et didicistis et accepistis et audistis et vidistis in me haec agite et Deus pacis erit vobiscum
  10. gavisus sum autem in Domino vehementer quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire sicut et sentiebatis occupati autem eratis
  11. non quasi propter penuriam dico ego enim didici in quibus sum sufficiens esse
  12. scio et humiliari scio et abundare ubique et in omnibus institutus sum et satiari et esurire et abundare et penuriam pati
  13. omnia possum in eo qui me confortat
  14. verumtamen bene fecistis communicantes tribulationi meae
  15. scitis autem et vos Philippenses quod in principio evangelii quando profectus sum a Macedonia nulla mihi ecclesia communicavit in ratione dati et accepti nisi vos soli
  16. quia et Thessalonicam et semel et bis in usum mihi misistis
  17. non quia quaero datum sed requiro fructum abundantem in rationem vestram
  18. habeo autem omnia et abundo repletus sum acceptis ab Epafrodito quae misistis odorem suavitatis hostiam acceptam placentem Deo
  19. Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Iesu
  20. Deo autem et Patri nostro gloria in saecula saeculorum amen
  21. salutate omnem sanctum in Christo Iesu salutant vos qui mecum sunt fratres
  22. salutant vos omnes sancti maxime autem qui de Caesaris domo sunt
  23. gratia Domini Iesu Christi cum spiritu vestro amen