1.in principio creavit Deus caelum et terram 2.terra autem erat inanis et vacua et tenebrae super faciem abyssi et spiritus Dei ferebatur super aquas
  Bookmark and Share






Index

 

All verbs of this book of Vulgata are underlined. Click a link to see the verb conjugation table.

Philemon

1

  1. Paulus vinctus Iesu Christi et Timotheus frater Philemoni dilecto et adiutori nostro
  2. et Appiae sorori et Archippo commilitoni nostro et ecclesiae quae in domo tua est
  3. gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo
  4. gratias ago Deo meo semper memoriam tui faciens in orationibus meis
  5. audiens caritatem tuam et fidem quam habes in Domino Iesu et in omnes sanctos
  6. ut communicatio fidei tuae evidens fiat in agnitione omnis boni in nobis in Christo Iesu
  7. gaudium enim magnum habui et consolationem in caritate tua quia viscera sanctorum requieverunt per te frater
  8. propter quod multam fiduciam habentes in Christo Iesu imperandi tibi quod ad rem pertinet
  9. propter caritatem magis obsecro cum sis talis ut Paulus senex nunc autem et vinctus Iesu Christi
  10. obsecro te de meo filio quem genui in vinculis Onesimo
  11. qui tibi aliquando inutilis fuit nunc autem et tibi et mihi utilis
  12. quem remisi tu autem illum id est mea viscera suscipe
  13. quem ego volueram mecum detinere ut pro te mihi ministraret in vinculis evangelii
  14. sine consilio autem tuo nihil volui facere uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset sed voluntarium
  15. forsitan enim ideo discessit ad horam a te ut aeternum illum recipere
  16. iam non ut servum sed plus servo carissimum fratrem maxime mihi quanto autem magis tibi et in carne et in Domino
  17. si ergo habes me socium suscipe illum sicut me
  18. si autem aliquid nocuit tibi aut debet hoc mihi inputa
  19. ego Paulus scripsi mea manu ego reddam ut non dicam tibi quod et te ipsum mihi debes
  20. ita frater ego te fruar in Domino refice viscera mea in Domino
  21. confidens oboedientia tua scripsi tibi sciens quoniam et super id quod dico facies
  22. simul autem et para mihi hospitium nam spero per orationes vestras donari me vobis
  23. salutat te Epaphras concaptivus meus in Christo Iesu
  24. Marcus Aristarchus Demas Lucas adiutores mei
  25. gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro amen