1.in principio creavit Deus caelum et terram 2.terra autem erat inanis et vacua et tenebrae super faciem abyssi et spiritus Dei ferebatur super aquas
  Bookmark and Share






Index

 

All verbs of this book of Vulgata are underlined. Click a link to see the verb conjugation table.

Numeri

1

  1. locutusque est Dominus ad Mosen in deserto Sinai in tabernaculo foederis prima die mensis secundi anno altero egressionis eorum ex Aegypto dicens
  2. tollite summam universae congregationis filiorum Israhel per cognationes et domos suas et nomina singulorum quicquid sexus est masculini
  3. a vicesimo anno et supra omnium virorum fortium ex Israhel et numerabitis eos per turmas suas tu et Aaron
  4. eruntque vobiscum principes tribuum ac domorum in cognationibus suis
  5. quorum ista sunt nomina de Ruben Elisur filius Sedeur
  6. de Symeon Salamihel filius Surisaddai
  7. de Iuda Naasson filius Aminadab
  8. de Isachar Nathanahel filius Suar
  9. de Zabulon Heliab filius Helon
  10. filiorum autem Ioseph de Ephraim Helisama filius Ammiud de Manasse Gamalihel filius Phadassur
  11. de Beniamin Abidan filius Gedeonis
  12. de Dan Ahiezer filius Amisaddai
  13. de Aser Phegihel filius Ochran
  14. de Gad Heliasaph filius Duhel
  15. de Nepthali Ahira filius Henan
  16. hii nobilissimi principes multitudinis per tribus et cognationes suas et capita exercitus Israhel
  17. quos tulerunt Moses et Aaron cum omni vulgi multitudine
  18. et congregaverunt primo die mensis secundi recensentes eos per cognationes et domos ac familias et capita et nomina singulorum a vicesimo anno et supra
  19. sicut praeceperat Dominus Mosi numeratique sunt in deserto Sinai
  20. de Ruben primogenito Israhelis per generationes et familias ac domos suas et nomina capitum singulorum omne quod sexus est masculini a vicesimo anno et supra procedentium ad bellum
  21. quadraginta sex milia quingenti
  22. de filiis Symeon per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina et capita singulorum omne quod sexus est masculini a vicesimo anno et supra procedentium ad bellum
  23. quinquaginta novem milia trecenti
  24. de filiis Gad per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a viginti annis et supra omnes qui ad bella procederent
  25. quadraginta quinque milia sescenti quinquaginta
  26. de filiis Iuda per generationes et familias ac domos cognationum suarum per nomina singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere
  27. recensiti sunt septuaginta quattuor milia sescenti
  28. de filiis Isachar per generationes et familias ac domos cognationum suarum per nomina singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui ad bella procederent
  29. recensiti sunt quinquaginta quattuor milia quadringenti
  30. de filiis Zabulon per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere
  31. quinquaginta septem milia quadringenti
  32. de filiis Ioseph filiorum Ephraim per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere
  33. quadraginta milia quingenti
  34. porro filiorum Manasse per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a viginti annis et supra omnes qui poterant ad bella procedere
  35. triginta duo milia ducenti
  36. de filiis Beniamin per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere
  37. triginta quinque milia quadringenti
  38. de filiis Dan per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere
  39. sexaginta duo milia septingenti
  40. de filiis Aser per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere
  41. quadraginta milia et mille quingenti
  42. de filiis Nepthali per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere
  43. quinquaginta tria milia quadringenti
  44. hii sunt quos numeraverunt Moses et Aaron et duodecim principes Israhel singulos per domos cognationum suarum
  45. fueruntque omnes filiorum Israhel per domos et familias suas a vicesimo anno et supra qui poterant ad bella procedere
  46. sescenta tria milia virorum quingenti quinquaginta
  47. Levitae autem in tribu familiarum suarum non sunt numerati cum eis
  48. locutusque est Dominus ad Mosen dicens
  49. tribum Levi noli numerare neque ponas summam eorum cum filiis Israhel
  50. sed constitue eos super tabernaculum testimonii cuncta vasa eius et quicquid ad caerimonias pertinet ipsi portabunt tabernaculum et omnia utensilia eius et erunt in ministerio ac per gyrum tabernaculi metabuntur
  51. cum proficiscendum fuerit deponent Levitae tabernaculum cum castra metanda erigent quisquis externorum accesserit occidetur
  52. metabuntur autem castra filii Israhel unusquisque per turmas et cuneos atque exercitum suum
  53. porro Levitae per gyrum tabernaculi figent tentoria ne fiat indignatio super multitudinem filiorum Israhel et excubabunt in custodiis tabernaculi testimonii
  54. fecerunt ergo filii Israhel iuxta omnia quae praeceperat Dominus Mosi

2

  1. locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens
  2. singuli per turmas signa atque vexilla et domos cognationum suarum castrametabuntur filiorum Israhel per gyrum tabernaculi foederis
  3. ad orientem Iudas figet tentoria per turmas exercitus sui eritque princeps filiorum eius Naasson filius Aminadab
  4. et omnis de stirpe eius summa pugnantium septuaginta quattuor milia sescentorum
  5. iuxta eum castrametati sunt de tribu Isachar quorum princeps fuit Nathanahel filius Suar
  6. et omnis numerus pugnatorum eius quinquaginta quattuor milia quadringenti
  7. in tribu Zabulon princeps fuit Heliab filius Helon
  8. omnis de stirpe eius exercitus pugnatorum quinquaginta septem milia quadringenti
  9. universi qui in castris Iudae adnumerati sunt fuerunt centum octoginta sex milia quadringenti et per turmas suas primi egredientur
  10. in castris filiorum Ruben ad meridianam plagam erit princeps Elisur filius Sedeur
  11. et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta sex milia quingenti
  12. iuxta eum castrametati sunt de tribu Symeon quorum princeps fuit Salamihel filius Surisaddai
  13. et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quinquaginta novem milia trecenti
  14. in tribu Gad princeps fuit Heliasaph filius Duhel
  15. et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta quinque milia sescenti quinquaginta
  16. omnes qui recensiti sunt in castris Ruben centum quinquaginta milia et mille quadringenti quinquaginta per turmas suas in secundo loco proficiscentur
  17. levabitur autem tabernaculum testimonii per officia Levitarum et turmas eorum quomodo erigetur ita et deponetur singuli per loca et ordines suos proficiscentur
  18. ad occidentalem plagam erunt castra filiorum Ephraim quorum princeps fuit Helisama filius Ammiud
  19. cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta milia quingenti
  20. et cum eis tribus filiorum Manasse quorum princeps fuit Gamalihel filius Phadassur
  21. cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt triginta duo milia ducenti
  22. in tribu filiorum Beniamin princeps fuit Abidan filius Gedeonis
  23. et cunctus exercitus pugnatorum eius qui recensiti sunt triginta quinque milia quadringenti
  24. omnes qui numerati sunt in castris Ephraim centum octo milia centum per turmas suas tertii proficiscentur
  25. ad aquilonis partem castrametati sunt filii Dan quorum princeps fuit Ahiezer filius Amisaddai
  26. cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt sexaginta duo milia septingenti
  27. iuxta eum fixere tentoria de tribu Aser quorum princeps fuit Phegihel filius Ochran
  28. cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta milia et mille quingenti
  29. de tribu filiorum Nepthalim princeps fuit Ahira filius Henan
  30. cunctus exercitus pugnatorum eius quinquaginta tria milia quadringenti
  31. omnes qui numerati sunt in castris Dan fuerunt centum quinquaginta septem milia sescenti et novissimi proficiscentur
  32. hic numerus filiorum Israhel per domos cognationum suarum et turmas divisi exercitus sescenta tria milia quingenti quinquaginta
  33. Levitae autem non sunt numerati inter filios Israhel sic enim praecepit Dominus Mosi
  34. feceruntque filii Israhel iuxta omnia quae mandaverat Dominus castrametati sunt per turmas suas et profecti per familias ac domos patrum suorum

3

  1. haec sunt generationes Aaron et Mosi in die qua locutus est Dominus ad Mosen in monte Sinai
  2. et haec nomina filiorum Aaron primogenitus eius Nadab dein Abiu et Eleazar et Ithamar
  3. haec nomina filiorum Aaron sacerdotum qui uncti sunt et quorum repletae et consecratae manus ut sacerdotio fungerentur
  4. mortui sunt Nadab et Abiu cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai absque liberis functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo
  5. locutus est Dominus ad Mosen dicens
  6. adplica tribum Levi et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis ut ministrent ei et excubent
  7. et observent quicquid ad cultum pertinet multitudinis coram tabernaculo testimonii
  8. et custodiant vasa tabernaculi servientes in ministerio eius
  9. dabisque dono Levitas
  10. Aaron et filiis eius quibus traditi sunt a filiis Israhel Aaron autem et filios eius constitues super cultum sacerdotii externus qui ad ministrandum accesserit morietur
  11. locutusque est Dominus ad Mosen dicens
  12. ego tuli Levitas a filiis Israhel pro omni primogenito qui aperit vulvam in filiis Israhel eruntque Levitae mei
  13. meum est enim omne primogenitum ex quo percussi primogenitos in terra Aegypti sanctificavi mihi quicquid primum nascitur in Israhel ab homine usque ad pecus mei sunt ego Dominus
  14. locutus est Dominus ad Mosen in deserto Sinai dicens
  15. numera filios Levi per domos patrum suorum et familias omnem masculum ab uno mense et supra
  16. numeravit Moses ut praeceperat Dominus
  17. et inventi sunt filii Levi per nomina sua Gerson et Caath et Merari
  18. filii Gerson Lebni et Semei
  19. filii Caath Amram et Iessaar Hebron et Ozihel
  20. filii Merari Mooli et Musi
  21. de Gerson fuere familiae duae lebnitica et semeitica
  22. quarum numeratus est populus sexus masculini ab uno mense et supra septem milia quingentorum
  23. hii post tabernaculum metabuntur ad occidentem
  24. sub principe Eliasaph filio Lahel
  25. et habebunt excubias in tabernaculo foederis
  26. ipsum tabernaculum et operimentum eius tentorium quod trahitur ante fores tecti foederis et cortinas atrii tentorium quoque quod adpenditur in introitu atrii tabernaculi et quicquid ad ritum altaris pertinet funes tabernaculi et omnia utensilia eius
  27. cognatio Caath habebit populos Amramitas et Iessaaritas et Hebronitas et Ozihelitas hae sunt familiae Caathitarum recensitae per nomina sua
  28. omnes generis masculini ab uno mense et supra octo milia sescenti habebunt excubias sanctuarii
  29. et castrametabuntur ad meridianam plagam
  30. princepsque eorum erit Elisaphan filius Ozihel
  31. et custodient arcam mensamque et candelabrum altaria et vasa sanctuarii in quibus ministratur et velum cunctamque huiuscemodi supellectilem
  32. princeps autem principum Levitarum Eleazar filius Aaron sacerdotis erit super excubitores custodiae sanctuarii
  33. at vero de Merari erunt populi Moolitae et Musitae recensiti per nomina sua
  34. omnes generis masculini ab uno mense et supra sex milia ducenti
  35. princeps eorum Surihel filius Abiahihel in plaga septentrionali castrametabuntur
  36. erunt sub custodia eorum tabulae tabernaculi et vectes et columnae ac bases earum et omnia quae ad cultum huiuscemodi pertinent
  37. columnaeque atrii per circuitum cum basibus suis et paxilli cum funibus
  38. castrametabuntur ante tabernaculum foederis id est ad orientalem plagam Moses et Aaron cum filiis suis habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Israhel quisquis alienus accesserit morietur
  39. omnes Levitae quos numeraverunt Moses et Aaron iuxta praeceptum Domini per familias suas in genere masculino a mense uno et supra fuerunt viginti duo milia
  40. et ait Dominus ad Mosen numera primogenitos sexus masculini de filiis Israhel a mense uno et supra et habebis summam eorum
  41. tollesque Levitas mihi pro omni primogenito filiorum Israhel ego sum Dominus et pecora eorum pro universis primogenitis pecoris filiorum Israhel
  42. recensuit Moses sicut praeceperat Dominus primogenitos filiorum Israhel
  43. et fuerunt masculi per nomina sua a mense uno et supra viginti duo milia ducenti septuaginta tres
  44. locutusque est Dominus ad Mosen
  45. tolle Levitas pro primogenitis filiorum Israhel et pecora Levitarum pro pecoribus eorum eruntque Levitae mei ego sum Dominus
  46. in pretio autem ducentorum septuaginta trium qui excedunt numerum Levitarum de primogenitis filiorum Israhel
  47. accipies quinque siclos per singula capita ad mensuram sanctuarii siclus habet obolos viginti
  48. dabisque pecuniam Aaron et filiis eius pretium eorum qui supra sunt
  49. tulit igitur Moses pecuniam eorum qui fuerant amplius et quos redemerant a Levitis
  50. pro primogenitis filiorum Israhel mille trecentorum sexaginta quinque siclorum iuxta pondus sanctuarii
  51. et dedit eam Aaroni et filiis eius iuxta verbum quod praeceperat sibi Dominus

4

  1. locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens
  2. tolle summam filiorum Caath de medio Levitarum per domos et familias suas
  3. a tricesimo anno et supra usque ad quinquagesimum annum omnium qui ingrediuntur ut stent et ministrent in tabernaculo foederis
  4. hic est cultus filiorum Caath tabernaculum foederis et sanctum sanctorum
  5. ingredientur Aaron et filii eius quando movenda sunt castra et deponent velum quod pendet ante fores involventque eo arcam testimonii
  6. et operient rursum velamine ianthinarum pellium extendentque desuper pallium totum hyacinthinum et inducent vectes
  7. mensam quoque propositionis involvent hyacinthino pallio et ponent cum ea turibula et mortariola cyatos et crateras ad liba fundenda panes semper in ea erunt
  8. extendentque desuper pallium coccineum quod rursum operient velamento ianthinarum pellium et inducent vectes
  9. sument et pallium hyacinthinum quo operient candelabrum cum lucernis et forcipibus suis et emunctoriis et cunctis vasis olei quae ad concinnandas lucernas necessaria sunt
  10. et super omnia ponent operimentum ianthinarum pellium et inducent vectes
  11. nec non et altare aureum involvent hyacinthino vestimento et extendent desuper operimentum ianthinarum pellium inducentque vectes
  12. omnia vasa quibus ministratur in sanctuario involvent hyacinthino pallio et extendent desuper operimentum ianthinarum pellium inducentque vectes
  13. sed et altare mundabunt cinere et involvent illud purpureo vestimento
  14. ponentque cum eo omnia vasa quibus in ministerio eius utuntur id est ignium receptacula fuscinulas ac tridentes uncinos et vatilla cuncta vasa altaris operient simul velamine ianthinarum pellium et inducent vectes
  15. cumque involverint Aaron et filii eius sanctuarium et omnia vasa eius in commotione castrorum tunc intrabunt filii Caath ut portent involuta et non tangant vasa sanctuarii ne moriantur ista sunt onera filiorum Caath in tabernaculo foederis
  16. super quos erit Eleazar filius Aaron sacerdotis ad cuius pertinet curam oleum ad concinnandas lucernas et conpositionis incensum et sacrificium quod semper offertur et oleum unctionis et quicquid ad cultum tabernaculi pertinet omniumque vasorum quae in sanctuario sunt
  17. locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens
  18. nolite perdere populum Caath de medio Levitarum
  19. sed hoc facite eis ut vivant et non moriantur si tetigerint sancta sanctorum Aaron et filii eius intrabunt ipsique disponent opera singulorum et divident quid portare quis debeat
  20. alii nulla curiositate videant quae sunt in sanctuario priusquam involvantur alioquin morientur
  21. locutus est Dominus ad Mosen dicens
  22. tolle summam etiam filiorum Gerson per domos ac familias et cognationes suas
  23. a triginta annis et supra usque ad annos quinquaginta numera omnes qui ingrediuntur et ministrant in tabernaculo foederis
  24. hoc est officium familiae Gersonitarum
  25. ut portent cortinas tabernaculi et tectum foederis operimentum aliud et super omnia velamen ianthinum tentoriumque quod pendet in introitu foederis tabernaculi
  26. cortinas atrii et velum in introitu quod est ante tabernaculum omnia quae ad altare pertinent funiculos et vasa ministerii
  27. iubente Aaron et filiis eius portabunt filii Gerson et scient singuli cui debeant oneri mancipari
  28. hic est cultus familiae Gersonitarum in tabernaculo foederis eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis
  29. filios quoque Merari per familias et domos patrum suorum recensebis
  30. a triginta annis et supra usque ad annos quinquaginta omnes qui ingrediuntur ad officium ministerii sui et cultum foederis testimonii
  31. haec sunt onera eorum portabunt tabulas tabernaculi et vectes eius columnas et bases earum
  32. columnas quoque atrii per circuitum cum basibus et paxillis et funibus suis omnia vasa et supellectilem ad numerum accipient sicque portabunt
  33. hoc est officium familiae Meraritarum et ministerium in tabernaculo foederis eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis
  34. recensuerunt igitur Moses et Aaron et principes synagogae filios Caath per cognationes et domos patrum suorum
  35. a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum omnes qui ingrediuntur ad ministerium tabernaculi foederis
  36. et inventi sunt duo milia septingenti quinquaginta
  37. hic est numerus populi Caath qui intrat tabernaculum foederis hos numeravit Moses et Aaron iuxta sermonem Domini per manum Mosi
  38. numerati sunt et filii Gerson per cognationes et domos patrum suorum
  39. a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum omnes qui ingrediuntur ut ministrent in tabernaculo foederis
  40. et inventi sunt duo milia sescenti triginta
  41. hic est populus Gersonitarum quos numeraverunt Moses et Aaron iuxta verbum Domini
  42. numerati sunt et filii Merari per cognationes et domos patrum suorum
  43. a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum omnes qui ingrediuntur ad explendos ritus tabernaculi foederis
  44. et inventi sunt tria milia ducenti
  45. hic est numerus filiorum Merari quos recensuerunt Moses et Aaron iuxta imperium Domini per manum Mosi
  46. omnes qui recensiti sunt de Levitis et quos fecit ad nomen Moses et Aaron et principes Israhel per cognationes et domos patrum suorum
  47. a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum ingredientes ad ministerium tabernaculi et onera portanda
  48. fuerunt simul octo milia quingenti octoginta
  49. iuxta verbum Domini recensuit eos Moses unumquemque iuxta officium et onera sua sicut praeceperat ei Dominus

5

  1. locutusque est Dominus ad Mosen dicens
  2. praecipe filiis Israhel ut eiciant de castris omnem leprosum et qui semine fluit pollutusque est super mortuo
  3. tam masculum quam feminam eicite de castris ne contaminent ea cum habitaverim vobiscum
  4. feceruntque ita filii Israhel et eiecerunt eos extra castra sicut locutus erat Dominus Mosi
  5. locutus est Dominus ad Mosen dicens
  6. loquere ad filios Israhel vir sive mulier cum fecerint ex omnibus peccatis quae solent hominibus accidere et per neglegentiam transgressi fuerint mandatum Domini atque deliquerint
  7. confitebuntur peccatum suum et reddent ipsum caput quintamque partem desuper ei in quem peccaverint
  8. sin autem non fuerit qui recipiat dabunt Domino et erit sacerdotis excepto ariete qui offertur pro expiatione ut sit placabilis hostia
  9. omnes quoque primitiae quas offerunt filii Israhel ad sacerdotem pertinent
  10. et quicquid in sanctuarium offertur a singulis et traditur manibus sacerdotis ipsius erit
  11. locutus est Dominus ad Mosen dicens
  12. loquere ad filios Israhel et dices ad eos vir cuius uxor erraverit maritumque contemnens
  13. dormierit cum altero viro et hoc maritus deprehendere non quiverit sed latet adulterium et testibus argui non potest quia non est inventa in stupro
  14. si spiritus zelotypiae concitaverit virum contra uxorem suam quae vel polluta est vel falsa suspicione appetitur
  15. adducet eam ad sacerdotem et offeret oblationem pro illa decimam partem sati farinae hordiaciae non fundet super eam oleum nec inponet tus quia sacrificium zelotypiae est et oblatio investigans adulterium
  16. offeret igitur eam sacerdos et statuet coram Domino
  17. adsumetque aquam sanctam in vase fictili et pauxillum terrae de pavimento tabernaculi mittet in eam
  18. cumque steterit mulier in conspectu Domini discoperiet caput eius et ponet super manus illius sacrificium recordationis et oblationem zelotypiae ipse autem tenebit aquas amarissimas in quibus cum execratione maledicta congessit
  19. adiurabitque eam et dicet si non dormivit vir alienus tecum et si non polluta es deserto mariti toro non te nocebunt aquae istae amarissimae in quas maledicta congessi
  20. sin autem declinasti a viro tuo atque polluta es et concubuisti cum altero
  21. his maledictionibus subiacebis det te Dominus in maledictionem exemplumque cunctorum in populo suo putrescere faciat femur tuum et tumens uterus disrumpatur
  22. ingrediantur aquae maledictae in ventrem tuum et utero tumescente putrescat femur et respondebit mulier amen amen
  23. scribetque sacerdos in libello ista maledicta et delebit ea aquis amarissimis in quas maledicta congessit
  24. et dabit ei bibere quas cum exhauserit
  25. tollet sacerdos de manu eius sacrificium zelotypiae et elevabit illud coram Domino inponetque super altare ita dumtaxat ut prius
  26. pugillum sacrificii tollat de eo quod offertur et incendat super altare et sic potum det mulieri aquas amarissimas
  27. quas cum biberit si polluta est et contempto viro adulterii rea pertransibunt eam aquae maledictionis et inflato ventre conputrescet femur eritque mulier in maledictionem et in exemplum omni populo
  28. quod si polluta non fuerit erit innoxia et faciet liberos
  29. ista est lex zelotypiae si declinaverit mulier a viro suo et si polluta fuerit
  30. maritusque zelotypiae spiritu concitatus adduxerit eam in conspectu Domini et fecerit ei sacerdos iuxta omnia quae scripta sunt
  31. maritus absque culpa erit et illa recipiet iniquitatem suam

6

  1. locutus est Dominus ad Mosen dicens
  2. loquere ad filios Israhel et dices ad eos vir sive mulier cum fecerit votum ut sanctificentur et se voluerint Domino consecrare
  3. vino et omni quod inebriare potest abstinebunt acetum ex vino et ex qualibet alia potione et quicquid de uva exprimitur non bibent uvas recentes siccasque non comedent
  4. cunctis diebus quibus ex voto Domino consecrantur quicquid ex vinea esse potest ab uva passa usque ad acinum non comedent
  5. omni tempore separationis suae novacula non transibit super caput eius usque ad conpletum diem quo Domino consecratur sanctus erit crescente caesarie capitis eius
  6. omni tempore consecrationis suae super mortuum non ingredietur
  7. nec super patris quidem et matris et fratris sororisque funere contaminabitur quia consecratio Dei sui super caput eius est
  8. omnes dies separationis suae sanctus erit Domino
  9. sin autem mortuus fuerit subito quispiam coram eo polluetur caput consecrationis eius quod radet ilico et in eadem die purgationis suae et rursum septima
  10. in octavo autem die offeret duos turtures vel duos pullos columbae sacerdoti in introitu foederis testimonii
  11. facietque sacerdos unum pro peccato et alterum in holocaustum et deprecabitur pro eo quia peccavit super mortuo sanctificabitque caput eius in die illo
  12. et consecrabit Domino dies separationis illius offerens agnum anniculum pro peccato ita tamen ut dies priores irriti fiant quoniam polluta est sanctificatio eius
  13. ista est lex consecrationis cum dies quos ex voto decreverat conplebuntur adducet eum ad ostium tabernaculi foederis
  14. et offeret oblationem eius Domino agnum anniculum inmaculatum in holocaustum et ovem anniculam inmaculatam pro peccato et arietem inmaculatum hostiam pacificam
  15. canistrum quoque panum azymorum qui conspersi sunt oleo et lagana absque fermento uncta oleo ac libamina singulorum
  16. quae offeret sacerdos coram Domino et faciet tam pro peccato quam in holocaustum
  17. arietem vero immolabit hostiam pacificam Domino offerens simul canistrum azymorum et libamenta quae ex more debentur
  18. tunc radetur nazareus ante ostium tabernaculi foederis caesarie consecrationis suae tolletque capillos eius et ponet super ignem qui est subpositus sacrificio pacificorum
  19. et armum coctum arietis tortamque absque fermento unam de canistro et laganum azymum unum et tradet in manibus nazarei postquam rasum fuerit caput eius
  20. susceptaque rursum ab eo elevabit in conspectu Domini et sanctificata sacerdotis erunt sicut pectusculum quod separari iussum est et femur post haec potest bibere nazareus vinum
  21. ista est lex nazarei cum voverit oblationem suam Domino tempore consecrationis suae exceptis his quae invenerit manus eius iuxta quod mente devoverat ita faciet ad perfectionem sanctificationis suae
  22. locutus est Dominus ad Mosen dicens
  23. loquere Aaron et filiis eius sic benedicetis filiis Israhel et dicetis eis
  24. benedicat tibi Dominus et custodiat te
  25. ostendat Dominus faciem suam tibi et misereatur tui
  26. convertat Dominus vultum suum ad te et det tibi pacem
  27. invocabunt nomen meum super filios Israhel et ego benedicam eis

7

  1. factum est autem in die qua conplevit Moses tabernaculum et erexit illud unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis altare similiter et vasa eius
  2. obtulerunt principes Israhel et capita familiarum qui erant per singulas tribus praefecti eorum qui numerati fuerant
  3. munera coram Domino sex plaustra tecta cum duodecim bubus unum plaustrum obtulere duo duces et unum bovem singuli obtuleruntque ea in conspectu tabernaculi
  4. ait autem Dominus ad Mosen
  5. suscipe ab eis ut serviant in ministerio tabernaculi et tradas ea Levitis iuxta ordinem ministerii sui
  6. itaque cum suscepisset Moses plaustra et boves tradidit eos Levitis
  7. duo plaustra et quattuor boves dedit filiis Gerson iuxta id quod habebant necessarium
  8. quattuor alia plaustra et octo boves dedit filiis Merari secundum officia et cultum suum sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis
  9. filiis autem Caath non dedit plaustra et boves quia in sanctuario serviunt et onera propriis portant umeris
  10. igitur obtulerunt duces in dedicationem altaris die qua unctum est oblationem suam ante altare
  11. dixitque Dominus ad Mosen singuli duces per singulos dies offerant munera in dedicationem altaris
  12. primo die obtulit oblationem suam Naasson filius Aminadab de tribu Iuda
  13. fueruntque in ea acetabulum argenteum pondo centum triginta siclorum fiala argentea habens septuaginta siclos iuxta pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
  14. mortariolum ex decem siclis aureis plenum incenso
  15. bovem et arietem et agnum anniculum in holocaustum
  16. hircumque pro peccato
  17. et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec est oblatio Naasson filii Aminadab
  18. secundo die obtulit Nathanahel filius Suar dux de tribu Isachar
  19. acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos iuxta pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
  20. mortariolum aureum habens decem siclos plenum incenso
  21. bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
  22. hircumque pro peccato
  23. et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Nathanahel filii Suar
  24. tertio die princeps filiorum Zabulon Heliab filius Helon
  25. obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
  26. mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
  27. bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
  28. hircumque pro peccato
  29. et in sacrificio pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec est oblatio Heliab filii Helon
  30. die quarto princeps filiorum Ruben Helisur filius Sedeur
  31. obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
  32. mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
  33. bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
  34. hircumque pro peccato
  35. et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Helisur filii Sedeur
  36. die quinto princeps filiorum Symeon Salamihel filius Surisaddai
  37. obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
  38. mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
  39. bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
  40. hircumque pro peccato
  41. et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Salamihel filii Surisaddai
  42. die sexto princeps filiorum Gad Heliasaph filius Duhel
  43. obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
  44. mortariolum aureum adpendens siclos decem plenum incenso
  45. bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
  46. hircumque pro peccato
  47. et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Heliasaph filii Duhel
  48. die septimo princeps filiorum Ephraim Helisama filius Ammiud
  49. obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
  50. mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
  51. bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
  52. hircumque pro peccato
  53. et in hostias pacificas boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Helisama filii Ammiud
  54. die octavo princeps filiorum Manasse Gamalihel filius Phadassur
  55. obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
  56. mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
  57. bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
  58. hircumque pro peccato
  59. et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Gamalihel filii Phadassur
  60. die nono princeps filiorum Beniamin Abidan filius Gedeonis
  61. obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
  62. mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
  63. bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
  64. hircumque pro peccato
  65. et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Abidan filii Gedeonis
  66. die decimo princeps filiorum Dan Ahiezer filius Amisaddai
  67. obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
  68. mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
  69. bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
  70. hircumque pro peccato
  71. et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Ahiezer filii Amisaddai
  72. die undecimo princeps filiorum Aser Phagaihel filius Ochran
  73. obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
  74. mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
  75. bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
  76. hircumque pro peccato
  77. et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Phagaihel filii Ochran
  78. die duodecimo princeps filiorum Nepthalim Achira filius Henan
  79. obtulit acetabulum argenteum adpendens centum triginta siclos fialam argenteam habentem septuaginta siclos ad pondus sanctuarii utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium
  80. mortariolum aureum adpendens decem siclos plenum incenso
  81. bovem de armento et arietem et agnum anniculum in holocaustum
  82. hircumque pro peccato
  83. et in hostias pacificorum boves duos arietes quinque hircos quinque agnos anniculos quinque haec fuit oblatio Achira filii Henan
  84. haec in dedicatione altaris oblata sunt a principibus Israhel in die qua consecratum est acetabula argentea duodecim fialae argenteae duodecim mortariola aurea duodecim
  85. ita ut centum triginta argenti siclos haberet unum acetabulum et septuaginta siclos una fiala id est in commune vasorum omnium ex argento sicli duo milia quadringenti pondere sanctuarii
  86. mortariola aurea duodecim plena incenso denos siclos adpendentia pondere sanctuarii id est simul auri sicli centum viginti
  87. boves de armento in holocaustum duodecim arietes duodecim agni anniculi duodecim et libamenta eorum hirci duodecim pro peccato
  88. hostiae pacificorum boves viginti quattuor arietes sexaginta hirci sexaginta agni anniculi sexaginta haec oblata sunt in dedicatione altaris quando unctum est
  89. cumque ingrederetur Moses tabernaculum foederis ut consuleret oraculum audiebat vocem loquentis ad se de propitiatorio quod erat super arcam testimonii inter duos cherubin unde et loquebatur ei

8

  1. locutus est Dominus ad Mosen dicens
  2. loquere Aaroni et dices ad eum cum posueris septem lucernas contra eam partem quam candelabrum respicit lucere debebunt
  3. fecitque Aaron et inposuit lucernas super candelabrum ut praeceperat Dominus Mosi
  4. haec autem erat factura candelabri ex auro ductili tam medius stipes quam cuncta ex utroque calamorum latera nascebantur iuxta exemplum quod ostendit Dominus Mosi ita operatus est candelabrum
  5. et locutus est Dominus ad Mosen dicens
  6. tolle Levitas de medio filiorum Israhel et purificabis eos
  7. iuxta hunc ritum aspergantur aqua lustrationis et radant omnes pilos carnis suae cumque laverint vestimenta sua et mundati fuerint
  8. tollant bovem de armentis et libamentum eius similam oleo conspersam bovem autem alterum de armento tu accipies pro peccato
  9. et adplicabis Levitas coram tabernaculo foederis convocata omni multitudine filiorum Israhel
  10. cumque Levitae fuerint coram Domino ponent filii Israhel manus suas super eos
  11. et offeret Aaron Levitas munus in conspectu Domini a filiis Israhel ut serviant in ministerio eius
  12. Levitae quoque ponent manus suas super capita boum e quibus unum facies pro peccato et alterum in holocaustum Domini ut depreceris pro eis
  13. statuesque Levitas in conspectu Aaron et filiorum eius et consecrabis oblatos Domino
  14. ac separabis de medio filiorum Israhel ut sint mei
  15. et postea ingrediantur tabernaculum foederis ut serviant mihi sicque purificabis et consecrabis eos in oblationem Domini quoniam dono donati sunt mihi a filiis Israhel
  16. pro primogenitis quae aperiunt omnem vulvam in Israhel accepi eos
  17. mea sunt omnia primogenita filiorum Israhel tam ex hominibus quam ex iumentis ex die quo percussi omnem primogenitum in terra Aegypti sanctificavi eos mihi
  18. et tuli Levitas pro cunctis primogenitis filiorum Israhel
  19. tradidique eos dono Aaroni et filiis eius de medio populi ut serviant mihi pro Israhel in tabernaculo foederis et orent pro eis ne sit in populo plaga si ausi fuerint accedere ad sanctuarium
  20. feceruntque Moses et Aaron et omnis multitudo filiorum Israhel super Levitas quae praeceperat Dominus Mosi
  21. purificatique sunt et laverunt vestimenta sua elevavitque eos Aaron in conspectu Domini et oravit pro eis
  22. ut purificati ingrederentur ad officia sua in tabernaculum foederis coram Aaron et filiis eius sicut praeceperat Dominus Mosi de Levitis ita factum est
  23. locutus est Dominus ad Mosen dicens
  24. haec est lex Levitarum a viginti quinque annis et supra ingredientur ut ministrent in tabernaculo foederis
  25. cumque quinquagesimum annum aetatis impleverint servire cessabunt
  26. eruntque ministri fratrum suorum in tabernaculo foederis ut custodiant quae sibi fuerint commendata opera autem ipsa non faciant sic dispones Levitas in custodiis suis

9

  1. locutus est Dominus ad Mosen in deserto Sinai anno secundo postquam egressi sunt de terra Aegypti mense primo dicens
  2. faciant filii Israhel phase in tempore suo
  3. quartadecima die mensis huius ad vesperam iuxta omnes caerimonias et iustificationes eius
  4. praecepitque Moses filiis Israhel ut facerent phase
  5. qui fecerunt tempore suo quartadecima die mensis ad vesperam in monte Sinai iuxta omnia quae mandaverat Dominus Mosi fecerunt filii Israhel
  6. ecce autem quidam inmundi super animam hominis qui non poterant facere pascha in die illo accedentes ad Mosen et Aaron
  7. dixerunt eis inmundi sumus super animam hominis quare fraudamur ut non valeamus offerre oblationem Domino in tempore suo inter filios Israhel
  8. quibus respondit Moses state ut consulam quid praecipiat Dominus de vobis
  9. locutusque est Dominus ad Mosen dicens
  10. loquere filiis Israhel homo qui fuerit inmundus super anima sive in via procul in gente vestra faciat phase Domino
  11. mense secundo quartadecima die mensis ad vesperam cum azymis et lactucis agrestibus comedent illud
  12. non relinquent ex eo quippiam usque mane et os eius non confringent omnem ritum phase observabunt
  13. si quis autem et mundus est et in itinere non fuit et tamen non fecit phase exterminabitur anima illa de populis suis quia sacrificium Domino non obtulit tempore suo peccatum suum ipse portabit
  14. peregrinus quoque et advena si fuerit apud vos faciet phase Domini iuxta caerimonias et iustificationes eius praeceptum idem erit apud vos tam advenae quam indigenae
  15. igitur die qua erectum est tabernaculum operuit illud nubes a vespere autem super tentorium erat quasi species ignis usque mane
  16. sic fiebat iugiter per diem operiebat illud nubes et per noctem quasi species ignis
  17. cumque ablata fuisset nubes quae tabernaculum protegebat tunc proficiscebantur filii Israhel et in loco ubi stetisset nubes ibi castrametabantur
  18. ad imperium Domini proficiscebantur et ad imperium illius figebant tabernaculum cunctis diebus quibus stabat nubes super tabernaculum manebant in eodem loco
  19. et si evenisset ut multo tempore maneret super illud erant filii Israhel in excubiis Domini et non proficiscebantur
  20. quotquot diebus fuisset nubes super tabernaculum ad imperium Domini erigebant tentoria et ad imperium illius deponebant
  21. si fuisset nubes a vespere usque mane et statim diluculo tabernaculum reliquisset proficiscebantur et si post diem et noctem recessisset dissipabant tentoria
  22. si biduo aut uno mense vel longiori tempore fuisset super tabernaculum manebant filii Israhel in eodem loco et non proficiscebantur statim autem ut recessisset movebant castra
  23. per verbum Domini figebant tentoria et per verbum illius proficiscebantur erantque in excubiis Domini iuxta imperium eius per manum Mosi

10

  1. locutus est Dominus ad Mosen dicens
  2. fac tibi duas tubas argenteas ductiles quibus convocare possis multitudinem quando movenda sunt castra
  3. cumque increpueris tubis congregabitur ad te omnis turba ad ostium foederis tabernaculi
  4. si semel clangueris venient ad te principes et capita multitudinis Israhel
  5. sin autem prolixior atque concisus clangor increpuerit movebunt castra primi qui sunt ad orientalem plagam
  6. in secundo autem sonitu et pari ululatu tubae levabunt tentoria qui habitant ad meridiem et iuxta hunc modum reliqui facient ululantibus tubis in profectione
  7. quando autem congregandus est populus simplex tubarum clangor erit et non concise ululabunt
  8. filii Aaron sacerdotes clangent tubis eritque hoc legitimum sempiternum in generationibus vestris
  9. si exieritis ad bellum de terra vestra contra hostes qui dimicant adversum vos clangetis ululantibus tubis et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum
  10. si quando habebitis epulum et dies festos et kalendas canetis tubis super holocaustis et pacificis victimis ut sint vobis in recordationem Dei vestri ego Dominus Deus vester
  11. anno secundo mense secundo vicesima die mensis elevata est nubes de tabernaculo foederis
  12. profectique sunt filii Israhel per turmas suas de deserto Sinai et recubuit nubes in solitudine Pharan
  13. moveruntque castra primi iuxta imperium Domini in manu Mosi
  14. filii Iuda per turmas suas quorum princeps erat Naasson filius Aminadab
  15. in tribu filiorum Isachar fuit princeps Nathanahel filius Suar
  16. in tribu Zabulon erat princeps Heliab filius Helon
  17. depositumque est tabernaculum quod portantes egressi sunt filii Gerson et Merari
  18. profectique sunt et filii Ruben per turmas et ordinem suum quorum princeps erat Helisur filius Sedeur
  19. in tribu autem filiorum Symeon princeps fuit Salamihel filius Surisaddai
  20. porro in tribu Gad erat princeps Heliasaph filius Duhel
  21. profectique sunt et Caathitae portantes sanctuarium tamdiu tabernaculum portabatur donec venirent ad erectionis locum
  22. moverunt castra et filii Ephraim per turmas suas in quorum exercitu princeps erat Helisama filius Ammiud
  23. in tribu autem filiorum Manasse princeps fuit Gamalihel filius Phadassur
  24. et in tribu Beniamin dux Abidan filius Gedeonis
  25. novissimi castrorum omnium profecti sunt filii Dan per turmas suas in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius Amisaddai
  26. in tribu autem filiorum Aser erat princeps Phagaihel filius Ochran
  27. et in tribu filiorum Nepthalim princeps Achira filius Henan
  28. haec sunt castra et profectiones filiorum Israhel per turmas suas quando egrediebantur
  29. dixitque Moses Hobab filio Rahuhel Madianiti cognato suo proficiscimur ad locum quem Dominus daturus est nobis veni nobiscum ut benefaciamus tibi quia Dominus bona promisit Israheli
  30. cui ille respondit non vadam tecum sed revertar in terram meam in qua natus sum
  31. et ille noli inquit nos relinquere tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus et eris ductor noster
  32. cumque nobiscum veneris quicquid optimum fuerit ex opibus quas nobis traditurus est Dominus dabimus tibi
  33. profecti sunt ergo de monte Domini via trium dierum arcaque foederis Domini praecedebat eos per dies tres providens castrorum locum
  34. nubes quoque Domini super eos erat per diem cum incederent
  35. cumque elevaretur arca dicebat Moses surge Domine et dissipentur inimici tui et fugiant qui oderunt te a facie tua
  36. cum autem deponeretur aiebat revertere Domine ad multitudinem exercitus Israhel

11

  1. interea ortum est murmur populi quasi dolentium pro labore contra Dominum quod cum audisset iratus est et accensus in eos ignis Domini devoravit extremam castrorum partem
  2. cumque clamasset populus ad Mosen oravit Moses Dominum et absortus est ignis
  3. vocavitque nomen loci illius Incensio eo quod succensus fuisset contra eos ignis Domini
  4. vulgus quippe promiscuum quod ascenderat cum eis flagravit desiderio sedens et flens iunctis sibi pariter filiis Israhel et ait quis dabit nobis ad vescendum carnes
  5. recordamur piscium quos comedebamus in Aegypto gratis in mentem nobis veniunt cucumeres et pepones porrique et cepae et alia
  6. anima nostra arida est nihil aliud respiciunt oculi nostri nisi man
  7. erat autem man quasi semen coriandri coloris bdellii
  8. circuibatque populus et colligens illud frangebat mola sive terebat in mortario coquens in olla et faciens ex eo tortulas saporis quasi panis oleati
  9. cumque descenderet nocte super castra ros descendebat pariter et man
  10. audivit ergo Moses flentem populum per familias singulos per ostia tentorii sui iratusque est furor Domini valde sed et Mosi intoleranda res visa est
  11. et ait ad Dominum cur adflixisti servum tuum quare non invenio gratiam coram te et cur inposuisti pondus universi populi huius super me
  12. numquid ego concepi omnem hanc multitudinem vel genui eam ut dicas mihi porta eos in sinu tuo sicut portare solet nutrix infantulum et defer in terram pro qua iurasti patribus eorum
  13. unde mihi carnes ut dem tantae multitudini flent contra me dicentes da nobis carnes ut comedamus
  14. non possum solus sustinere omnem hunc populum quia gravis mihi est
  15. sin aliter tibi videtur obsecro ut interficias me et inveniam gratiam in oculis tuis ne tantis adficiar malis
  16. et dixit Dominus ad Mosen congrega mihi septuaginta viros de senibus Israhel quos tu nosti quod senes populi sint ac magistri et duces eos ad ostium tabernaculi foederis faciesque ibi stare tecum
  17. ut descendam et loquar tibi et auferam de spiritu tuo tradamque eis ut sustentent tecum onus populi et non tu solus graveris
  18. populo quoque dices sanctificamini cras comedetis carnes ego enim audivi vos dicere quis dabit nobis escas carnium bene nobis erat in Aegypto ut det vobis Dominus carnes et comedatis
  19. non uno die nec duobus vel quinque aut decem nec viginti quidem
  20. sed usque ad mensem dierum donec exeat per nares vestras et vertatur in nausiam eo quod reppuleritis Dominum qui in medio vestri est et fleveritis coram eo dicentes quare egressi sumus ex Aegypto
  21. et ait Moses sescenta milia peditum huius populi sunt et tu dicis dabo eis esum carnium mense integro
  22. numquid ovium et boum multitudo caedetur ut possit sufficere ad cibum vel omnes pisces maris in unum congregabuntur ut eos satient
  23. cui respondit Dominus numquid manus Domini invalida est iam nunc videbis utrum meus sermo opere conpleatur
  24. venit igitur Moses et narravit populo verba Domini congregans septuaginta viros de senibus Israhel quos stare fecit circa tabernaculum
  25. descenditque Dominus per nubem et locutus est ad eum auferens de spiritu qui erat in Mosen et dans septuaginta viris cumque requievisset in eis spiritus prophetaverunt nec ultra cessarunt
  26. remanserant autem in castris duo viri quorum unus vocabatur Heldad et alter Medad super quos requievit spiritus nam et ipsi descripti fuerant et non exierant ad tabernaculum
  27. cumque prophetarent in castris cucurrit puer et nuntiavit Mosi dicens Heldad et Medad prophetant in castris
  28. statim Iosue filius Nun minister Mosi et electus e pluribus ait domine mi Moses prohibe eos
  29. at ille quid inquit aemularis pro me quis tribuat ut omnis populus prophetet et det eis Dominus spiritum suum
  30. reversusque est Moses et maiores natu Israhel in castra
  31. ventus autem egrediens a Domino arreptas trans mare coturnices detulit et dimisit in castra itinere quantum uno die confici potest ex omni parte castrorum per circuitum volabantque in aere duobus cubitis altitudine super terram
  32. surgens ergo populus toto die illo et nocte ac die altero congregavit coturnicum qui parum decem choros et siccaverunt eas per gyrum castrorum
  33. adhuc carnes erant in dentibus eorum nec defecerat huiuscemodi cibus et ecce furor Domini concitatus in populum percussit eum plaga magna nimis
  34. vocatusque est ille locus sepulchra Concupiscentiae ibi enim sepelierunt populum qui desideraverat egressi autem de sepulchris Concupiscentiae venerunt in Aseroth et manserunt ibi

12

  1. locutaque est Maria et Aaron contra Mosen propter uxorem eius aethiopissam
  2. et dixerunt num per solum Mosen locutus est Dominus nonne et nobis similiter est locutus quod cum audisset Dominus
  3. erat enim Moses vir mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra
  4. statim locutus est ad eum et ad Aaron et Mariam egredimini vos tantum tres ad tabernaculum foederis cumque fuissent egressi
  5. descendit Dominus in columna nubis et stetit in introitu tabernaculi vocans Aaron et Mariam qui cum issent
  6. dixit ad eos audite sermones meos si quis fuerit inter vos propheta Domini in visione apparebo ei vel per somnium loquar ad illum
  7. at non talis servus meus Moses qui in omni domo mea fidelissimus est
  8. ore enim ad os loquor ei et palam non per enigmata et figuras Dominum videt quare igitur non timuistis detrahere servo meo Mosi
  9. iratusque contra eos abiit
  10. nubes quoque recessit quae erat super tabernaculum et ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix cumque respexisset eam Aaron et vidisset perfusam lepra
  11. ait ad Mosen obsecro domine mi ne inponas nobis hoc peccatum quod stulte commisimus
  12. ne fiat haec quasi mortua et ut abortivum quod proicitur de vulva matris suae ecce iam medium carnis eius devoratum est lepra
  13. clamavitque Moses ad Dominum dicens Deus obsecro sana eam
  14. cui respondit Dominus si pater eius spuisset in faciem illius nonne debuerat saltem septem dierum rubore suffundi separetur septem diebus extra castra et postea revocabitur
  15. exclusa est itaque Maria extra castra septem diebus et populus non est motus de loco illo donec revocata est Maria

13

  1. profectus est de Aseroth fixis tentoriis in deserto Pharan
  2. ibi locutus est Dominus ad Mosen dicens
  3. mitte viros qui considerent terram Chanaan quam daturus sum filiis Israhel singulos de singulis tribubus ex principibus
  4. fecit Moses quod Dominus imperarat de deserto Pharan mittens principes viros quorum ista sunt nomina
  5. de tribu Ruben Semmua filium Zecchur
  6. de tribu Symeon Saphat filium Huri
  7. de tribu Iuda Chaleb filium Iepphonne
  8. de tribu Isachar Igal filium Ioseph
  9. de tribu Ephraim Osee filium Nun
  10. de tribu Beniamin Phalti filium Raphu
  11. de tribu Zabulon Geddihel filium Sodi
  12. de tribu Ioseph sceptri Manasse Gaddi filium Susi
  13. de tribu Dan Ammihel filium Gemalli
  14. de tribu Aser Sthur filium Michahel
  15. de tribu Nepthali Naabbi filium Vaphsi
  16. de tribu Gad Guhel filium Machi
  17. haec sunt nomina virorum quos misit Moses ad considerandam terram vocavitque Osee filium Nun Iosue
  18. misit ergo eos Moses ad considerandam terram Chanaan et dixit ad eos ascendite per meridianam plagam cumque veneritis ad montes
  19. considerate terram qualis sit et populum qui habitator est eius utrum fortis sit an infirmus pauci numero an plures
  20. ipsa terra bona an mala urbes quales muratae an absque muris
  21. humus pinguis an sterilis nemorosa an absque arboribus confortamini et adferte nobis de fructibus terrae erat autem tempus quando iam praecoquae uvae vesci possunt
  22. cumque ascendissent exploraverunt terram a deserto Sin usque Roob intrantibus Emath
  23. ascenderuntque ad meridiem et venerunt in Hebron ubi erant Ahiman et Sisai et Tholmai filii Enach nam Hebron septem annis ante Tanim urbem Aegypti condita est
  24. pergentesque usque ad torrentem Botri absciderunt palmitem cum uva sua quem portaverunt in vecte duo viri de malis quoque granatis et de ficis loci illius tulerunt
  25. qui appellatus est Neelescol id est torrens Botri eo quod botrum inde portassent filii Israhel
  26. reversique exploratores terrae post quadraginta dies omni regione circuita
  27. venerunt ad Mosen et Aaron et ad omnem coetum filiorum Israhel in desertum Pharan quod est in Cades locutique eis et omni multitudini ostenderunt fructus terrae
  28. et narraverunt dicentes venimus in terram ad quam misisti nos quae re vera fluit lacte et melle ut ex his fructibus cognosci potest
  29. sed cultores fortissimos habet et urbes grandes atque muratas stirpem Enach vidimus ibi
  30. Amalech habitat in meridie Hettheus et Iebuseus et Amorreus in montanis Chananeus vero moratur iuxta mare et circa fluenta Iordanis
  31. inter haec Chaleb conpescens murmur populi qui oriebatur contra Mosen ait ascendamus et possideamus terram quoniam poterimus obtinere eam
  32. alii vero qui fuerant cum eo dicebant nequaquam ad hunc populum valemus ascendere quia fortior nobis est
  33. detraxeruntque terrae quam inspexerant apud filios Israhel dicentes terram quam lustravimus devorat habitatores suos populum quem aspeximus procerae staturae est
  34. ibi vidimus monstra quaedam filiorum Enach de genere giganteo quibus conparati quasi lucustae videbamur

14

  1. igitur vociferans omnis turba flevit nocte illa
  2. et murmurati sunt contra Mosen et Aaron cuncti filii Israhel dicentes
  3. utinam mortui essemus in Aegypto et non in hac vasta solitudine utinam pereamus et non inducat nos Dominus in terram istam ne cadamus gladio et uxores ac liberi nostri ducantur captivi nonne melius est reverti in Aegyptum
  4. dixeruntque alter ad alterum constituamus nobis ducem et revertamur in Aegyptum
  5. quo audito Moses et Aaron ceciderunt proni in terram coram omni multitudine filiorum Israhel
  6. at vero Iosue filius Nun et Chaleb filius Iepphonne qui et ipsi lustraverant terram sciderunt vestimenta sua
  7. et ad omnem multitudinem filiorum Israhel locuti sunt terram quam circuivimus valde bona est
  8. si propitius fuerit Dominus inducet nos in eam et tradet humum lacte et melle manantem
  9. nolite rebelles esse contra Dominum neque timeatis populum terrae huius quia sicut panem ita eos possumus devorare recessit ab illis omne praesidium Dominus nobiscum est nolite metuere
  10. cumque clamaret omnis multitudo et lapidibus eos vellet opprimere apparuit gloria Domini super tectum foederis cunctis filiis Israhel
  11. et dixit Dominus ad Mosen usquequo detrahet mihi populus iste quousque non credent mihi in omnibus signis quae feci coram eis
  12. feriam igitur eos pestilentia atque consumam te autem faciam principem super gentem magnam et fortiorem quam haec est
  13. et ait Moses ad Dominum ut audiant Aegyptii de quorum medio eduxisti populum istum
  14. et habitatores terrae huius qui audierunt quod tu Domine in populo isto sis et facie videaris ad faciem et nubes tua protegat illos et in columna nubis praecedas eos per diem et in columna ignis per noctem
  15. quod occideris tantam multitudinem quasi unum hominem et dicant
  16. non poterat introducere populum in terram pro qua iuraverat idcirco occidit eos in solitudine
  17. magnificetur ergo fortitudo Domini sicut iurasti dicens
  18. Dominus patiens et multae misericordiae auferens iniquitatem et scelera nullumque innoxium derelinquens qui visitas peccata patrum in filios in tertiam et quartam generationem
  19. dimitte obsecro peccatum populi tui huius secundum magnitudinem misericordiae tuae sicut propitius fuisti egredientibus de Aegypto usque ad locum istum
  20. dixitque Dominus dimisi iuxta verbum tuum
  21. vivo ego et implebitur gloria Domini universa terra
  22. attamen omnes homines qui viderunt maiestatem meam et signa quae feci in Aegypto et in solitudine et temptaverunt me iam per decem vices nec oboedierunt voci meae
  23. non videbunt terram pro qua iuravi patribus eorum nec quisquam ex illis qui detraxit mihi intuebitur eam
  24. servum meum Chaleb qui plenus alio spiritu secutus est me inducam in terram hanc quam circuivit et semen eius possidebit eam
  25. quoniam Amalechites et Chananeus habitant in vallibus cras movete castra et revertimini in solitudinem per viam maris Rubri
  26. locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens
  27. usquequo multitudo haec pessima murmurat contra me querellas filiorum Israhel audivi
  28. dic ergo eis vivo ego ait Dominus sicut locuti estis audiente me sic faciam vobis
  29. in solitudine hac iacebunt cadavera vestra omnes qui numerati estis a viginti annis et supra et murmurastis contra me
  30. non intrabitis terram super quam levavi manum meam ut habitare vos facerem praeter Chaleb filium Iepphonne et Iosue filium Nun
  31. parvulos autem vestros de quibus dixistis quod praedae hostibus forent introducam ut videant terram quae vobis displicuit
  32. vestra cadavera iacebunt in solitudine
  33. filii vestri erunt vagi in deserto annis quadraginta et portabunt fornicationem vestram donec consumantur cadavera patrum in deserto
  34. iuxta numerum quadraginta dierum quibus considerastis terram annus pro die inputabitur et quadraginta annis recipietis iniquitates vestras et scietis ultionem meam
  35. quoniam sicut locutus sum ita faciam omni multitudini huic pessimae quae consurrexit adversum me in solitudine hac deficiet et morietur
  36. igitur omnes viri quos miserat Moses ad contemplandam terram et qui reversi murmurare fecerant contra eum omnem multitudinem detrahentes terrae quod esset mala
  37. mortui sunt atque percussi in conspectu Domini
  38. Iosue autem filius Nun et Chaleb filius Iepphonne vixerunt ex omnibus qui perrexerant ad considerandam terram
  39. locutusque est Moses universa verba haec ad omnes filios Israhel et luxit populus nimis
  40. et ecce mane primo surgentes ascenderunt verticem montis atque dixerunt parati sumus ascendere ad locum de quo Dominus locutus est quia peccavimus
  41. quibus Moses cur inquit transgredimini verbum Domini quod vobis non cedet in prosperum
  42. nolite ascendere non enim est Dominus vobiscum ne corruatis coram inimicis vestris
  43. Amalechites et Chananeus ante vos sunt quorum gladio corruetis eo quod nolueritis adquiescere Domino nec erit Dominus vobiscum
  44. at illi contenebrati ascenderunt in verticem montis arca autem testamenti Domini et Moses non recesserunt de castris
  45. descenditque Amalechites et Chananeus qui habitabant in monte et percutiens eos atque concidens persecutus est usque Horma

15

  1. locutus est Dominus ad Mosen dicens
  2. loquere ad filios Israhel et dices ad eos cum ingressi fueritis terram habitationis vestrae quam ego dabo vobis
  3. et feceritis oblationem Domino in holocaustum aut victimam vota solventes vel sponte offerentes munera aut in sollemnitatibus vestris adolentes odorem suavitatis Domino de bubus sive de ovibus
  4. offeret quicumque immolaverit victimam sacrificium similae decimam partem oephi conspersae oleo quod mensuram habebit quartam partem hin
  5. et vinum ad liba fundenda eiusdem mensurae dabit in holocausto sive in victima per agnos singulos
  6. et arietis erit sacrificium similae duarum decimarum quae conspersa sit oleo tertiae partis hin
  7. et vinum ad libamentum tertiae partis eiusdem mensurae offeret in odorem suavitatis Domino
  8. quando vero de bubus feceris holocaustum aut hostiam ut impleas votum vel pacificas victimas
  9. dabis per singulos boves similae tres decimas conspersae oleo quod habeat medium mensurae hin
  10. et vinum ad liba fundenda eiusdem mensurae in oblationem suavissimi odoris Domino
  11. sic facietis
  12. per singulos boves et arietes et agnos et hedos
  13. tam indigenae quam peregrini
  14. eodem ritu offerent sacrificia
  15. unum praeceptum erit atque iudicium tam vobis quam advenis terrae
  16. locutus est Dominus ad Mosen dicens
  17. loquere filiis Israhel et dices ad eos
  18. cum veneritis in terram quam dabo vobis
  19. et comederitis de panibus regionis illius separabitis primitias Domino
  20. de cibis vestris sicut de areis primitias separatis
  21. ita et de pulmentis dabitis primitiva Domino
  22. quod si per ignorantiam praeterieritis quicquam horum quae locutus est Dominus ad Mosen
  23. et mandavit per eum ad vos a die qua coepit iubere et ultra
  24. oblitaque fuerit facere multitudo offeret vitulum de armento holocaustum in odorem suavissimum Domino et sacrificium eius ac liba ut caerimoniae postulant hircumque pro peccato
  25. et rogabit sacerdos pro omni multitudine filiorum Israhel et dimittetur eis quoniam non sponte peccaverunt nihilominus offerentes incensum Domino pro se et pro peccato atque errore suo
  26. et dimittetur universae plebi filiorum Israhel et advenis qui peregrinantur inter vos quoniam culpa est omnis populi per ignorantiam
  27. quod si anima una nesciens peccaverit offeret capram anniculam pro peccato suo
  28. et deprecabitur pro ea sacerdos quod inscia peccaverit coram Domino inpetrabitque ei veniam et dimittetur illi
  29. tam indigenis quam advenis una lex erit omnium qui peccaverint ignorantes
  30. anima vero quae per superbiam aliquid commiserit sive civis sit ille sive peregrinus quoniam adversum Dominum rebellis fuit peribit de populo suo
  31. verbum enim Domini contempsit et praeceptum illius fecit irritum idcirco delebitur et portabit iniquitatem suam
  32. factum est autem cum essent filii Israhel in solitudine et invenissent hominem colligentem ligna in die sabbati
  33. obtulerunt eum Mosi et Aaron et universae multitudini
  34. qui recluserunt eum in carcerem nescientes quid super eo facere deberent
  35. dixitque Dominus ad Mosen morte moriatur homo iste obruat eum lapidibus omnis turba extra castra
  36. cumque eduxissent eum foras obruerunt lapidibus et mortuus est sicut praeceperat Dominus
  37. dixit quoque Dominus ad Mosen
  38. loquere filiis Israhel et dices ad eos ut faciant sibi fimbrias per angulos palliorum ponentes in eis vittas hyacinthinas
  39. quas cum viderint recordentur omnium mandatorum Domini nec sequantur cogitationes suas et oculos per res varias fornicantes
  40. sed magis memores praeceptorum Domini faciant ea sintque sancti Deo suo
  41. ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegypti ut essem vester Deus

16

  1. ecce autem Core filius Isaar filii Caath filii Levi et Dathan atque Abiram filii Heliab Hon quoque filius Pheleth de filiis Ruben
  2. surrexerunt contra Mosen aliique filiorum Israhel ducenti quinquaginta viri proceres synagogae et qui tempore concilii per nomina vocabantur
  3. cumque stetissent adversum Mosen et Aaron dixerunt sufficiat vobis quia omnis multitudo sanctorum est et in ipsis est Dominus cur elevamini super populum Domini
  4. quod cum audisset Moses cecidit pronus in faciem
  5. locutusque ad Core et ad omnem multitudinem mane inquit notum faciet Dominus qui ad se pertineant et sanctos adplicabit sibi et quos elegerit adpropinquabunt ei
  6. hoc igitur facite tollat unusquisque turibula sua tu Core et omne concilium tuum
  7. et hausto cras igne ponite desuper thymiama coram Domino et quemcumque elegerit ipse erit sanctus multum erigimini filii Levi
  8. dixitque rursum ad Core audite filii Levi
  9. num parum vobis est quod separavit vos Deus Israhel ab omni populo et iunxit sibi ut serviretis ei in cultu tabernaculi et staretis coram frequentia populi et ministraretis ei
  10. idcirco ad se fecit accedere te et omnes fratres tuos filios Levi ut vobis etiam sacerdotium vindicetis
  11. et omnis globus tuus stet contra Dominum quid est enim Aaron ut murmuretis contra eum
  12. misit ergo Moses ut vocaret Dathan et Abiram filios Heliab qui responderunt non venimus
  13. numquid parum est tibi quod eduxisti nos de terra quae lacte et melle manabat ut occideres in deserto nisi et dominatus fueris nostri
  14. re vera induxisti nos in terram quae fluit rivis lactis et mellis et dedisti nobis possessiones agrorum et vinearum an et oculos nostros vis eruere non venimus
  15. iratusque Moses valde ait ad Dominum ne respicias sacrificia eorum tu scis quod ne asellum quidem umquam acceperim ab eis nec adflixerim quempiam eorum
  16. dixitque ad Core tu et omnis congregatio tua state seorsum coram Domino et Aaron die crastino separatim
  17. tollite singuli turibula vestra et ponite super ea incensum offerentes Domino ducenta quinquaginta turibula Aaron quoque teneat turibulum suum
  18. quod cum fecissent stantibus Mosen et Aaron
  19. et coacervassent adversum eos omnem multitudinem ad ostium tabernaculi apparuit cunctis gloria Domini
  20. locutusque Dominus ad Mosen et Aaron ait
  21. separamini de medio congregationis huius ut eos repente disperdam
  22. qui ceciderunt proni in faciem atque dixerunt fortissime Deus spirituum universae carnis num uno peccante contra omnes tua ira desaeviet
  23. et ait Dominus ad Mosen
  24. praecipe universo populo ut separetur a tabernaculis Core et Dathan et Abiram
  25. surrexitque Moses et abiit ad Dathan et Abiram et sequentibus eum senioribus Israhel
  26. dixit ad turbam recedite a tabernaculis hominum impiorum et nolite tangere quae ad eos pertinent ne involvamini in peccatis eorum
  27. cumque recessissent a tentoriis eorum per circuitum Dathan et Abiram egressi stabant in introitu papilionum suorum cum uxoribus et liberis omnique frequentia
  28. et ait Moses in hoc scietis quod Dominus miserit me ut facerem universa quae cernitis et non ex proprio ea corde protulerim
  29. si consueta hominum morte interierint et visitaverit eos plaga qua et ceteri visitari solent non misit me Dominus
  30. sin autem novam rem fecerit Dominus ut aperiens terra os suum degluttiat eos et omnia quae ad illos pertinent descenderintque viventes in infernum scietis quod blasphemaverint Dominum
  31. confestim igitur ut cessavit loqui disrupta est terra sub pedibus eorum
  32. et aperiens os suum devoravit illos cum tabernaculis suis et universa substantia
  33. descenderuntque vivi in infernum operti humo et perierunt de medio multitudinis
  34. at vero omnis Israhel qui stabat per gyrum fugit ad clamorem pereuntium dicens ne forte et nos terra degluttiat
  35. sed et ignis egressus a Domino interfecit ducentos quinquaginta viros qui offerebant incensum
  36. locutusque est Dominus ad Mosen dicens
  37. praecipe Eleazaro filio Aaron sacerdotis ut tollat turibula quae iacent in incendio et ignem huc illucque dispergat quoniam sanctificata sunt
  38. in mortibus peccatorum producatque ea in lamminas et adfigat altari eo quod oblatum sit in eis incensum Domino et sanctificata sint ut cernant ea pro signo et monumento filii Israhel
  39. tulit ergo Eleazar sacerdos turibula aenea in quibus obtulerant hii quos incendium devoravit et produxit ea in lamminas adfigens altari
  40. ut haberent postea filii Israhel quibus commonerentur ne quis accedat alienigena et qui non est de semine Aaron ad offerendum incensum Domino ne patiatur sicut passus est Core et omnis congregatio eius loquente Domino ad Mosen
  41. murmuravit autem omnis multitudo filiorum Israhel sequenti die contra Mosen et Aaron dicens vos interfecistis populum Domini
  42. cumque oreretur seditio et tumultus incresceret
  43. Moses et Aaron fugerunt ad tabernaculum foederis quod postquam ingressi sunt operuit nubes et apparuit gloria Domini
  44. dixitque Dominus ad Mosen
  45. recedite de medio huius multitudinis etiam nunc delebo eos cumque iacerent in terra
  46. dixit Moses ad Aaron tolle turibulum et hausto igne de altari mitte incensum desuper pergens cito ad populum ut roges pro eis iam enim egressa est ira a Domino et plaga desaevit
  47. quod cum fecisset Aaron et cucurrisset ad mediam multitudinem quam iam vastabat incendium obtulit thymiama
  48. et stans inter mortuos ac viventes pro populo deprecatus est et plaga cessavit
  49. fuerunt autem qui percussi sunt quattuordecim milia hominum et septingenti absque his qui perierant in seditione Core
  50. reversusque est Aaron ad Mosen ad ostium tabernaculi foederis postquam quievit interitus

17

  1. et locutus est Dominus ad Mosen dicens
  2. loquere ad filios Israhel et accipe ab eis virgas singulas per cognationes suas a cunctis principibus tribuum virgas duodecim et uniuscuiusque nomen superscribes virgae suae
  3. nomen autem Aaron erit in tribu Levi et una virga cunctas eorum familias continebit
  4. ponesque eas in tabernaculo foederis coram testimonio ubi loquar ad te
  5. quem ex his elegero germinabit virga eius et cohibebo a me querimonias filiorum Israhel quibus contra vos murmurant
  6. locutusque est Moses ad filios Israhel et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus fueruntque virgae duodecim absque virga Aaron
  7. quas cum posuisset Moses coram Domino in tabernaculo testimonii
  8. sequenti die regressus invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi et turgentibus gemmis eruperant flores qui foliis dilatatis in amigdalas deformati sunt
  9. protulit ergo Moses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israhel videruntque et receperunt singuli virgas suas
  10. dixitque Dominus ad Mosen refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii ut servetur ibi in signum rebellium filiorum et quiescant querellae eorum a me ne moriantur
  11. fecitque Moses sicut praeceperat Dominus
  12. dixerunt autem filii Israhel ad Mosen ecce consumpti sumus omnes perivimus
  13. quicumque accedit ad tabernaculum Domini moritur num usque ad internicionem cuncti delendi sumus

18

  1. dixitque Dominus ad Aaron tu et filii tui et domus patris tui tecum portabitis iniquitatem sanctuarii et tu et filii tui simul sustinebitis peccata sacerdotii vestri
  2. sed et fratres tuos de tribu Levi et sceptro patris tui sume tecum praestoque sint et ministrent tibi tu autem et filii tui ministrabitis in tabernaculo testimonii
  3. excubabuntque Levitae ad praecepta tua et ad cuncta opera tabernaculi ita dumtaxat ut ad vasa sanctuarii et altare non accedant ne et illi moriantur et vos pereatis simul
  4. sint autem tecum et excubent in custodiis tabernaculi et in omnibus caerimoniis eius alienigena non miscebitur vobis
  5. excubate in custodia sanctuarii et in ministerio altaris ne oriatur indignatio super filios Israhel
  6. ego dedi vobis fratres vestros Levitas de medio filiorum Israhel et tradidi donum Domino ut serviant in ministeriis tabernaculi eius
  7. tu autem et filii tui custodite sacerdotium vestrum et omnia quae ad cultum altaris pertinent et intra velum sunt per sacerdotes administrabuntur si quis externus accesserit occidetur
  8. locutus est Dominus ad Aaron ecce dedi tibi custodiam primitiarum mearum omnia quae sanctificantur a filiis Israhel tibi tradidi et filiis tuis pro officio sacerdotali legitima sempiterna
  9. haec ergo accipies de his quae sanctificantur et oblata sunt Domino omnis oblatio et sacrificium et quicquid pro peccato atque delicto redditur mihi et cedet in sancta sanctorum tuum erit et filiorum tuorum
  10. in sanctuario comedes illud mares tantum edent ex eo quia consecratum est tibi
  11. primitias autem quas voverint et obtulerint filii Israhel tibi dedi et filiis ac filiabus tuis iure perpetuo qui mundus est in domo tua vescetur eis
  12. omnem medullam olei et vini ac frumenti quicquid offerunt primitiarum Domino tibi dedi
  13. universa frugum initia quas gignit humus et Domino deportantur cedent in usus tuos qui mundus est in domo tua vescetur eis
  14. omne quod ex voto reddiderint filii Israhel tuum erit
  15. quicquid primum erumpet e vulva cunctae carnis quam offerunt Domino sive ex hominibus sive de pecoribus fuerit tui iuris erit ita dumtaxat ut pro hominis primogenito pretium accipias et omne animal quod inmundum est redimi facias
  16. cuius redemptio erit post unum mensem siclis argenti quinque pondere sanctuarii siclus viginti obolos habet
  17. primogenitum autem bovis et ovis et caprae non facies redimi quia sanctificata sunt Domino sanguinem tantum eorum fundes super altare et adipes adolebis in suavissimum odorem Domino
  18. carnes vero in usum tuum cedent sicut pectusculum consecratum et armus dexter tua erunt
  19. omnes primitias sanctuarii quas offerunt filii Israhel Domino tibi dedi et filiis ac filiabus tuis iure perpetuo pactum salis est sempiternum coram Domino tibi ac filiis tuis
  20. dixitque Dominus ad Aaron in terra eorum nihil possidebitis nec habebitis partem inter eos ego pars et hereditas tua in medio filiorum Israhel
  21. filiis autem Levi dedi omnes decimas Israhelis in possessionem pro ministerio quo serviunt mihi in tabernaculo foederis
  22. ut non accedant ultra filii Israhel ad tabernaculum nec committant peccatum mortiferum
  23. solis filiis Levi mihi in tabernaculo servientibus et portantibus peccata populi legitimum sempiternum erit in generationibus vestris nihil aliud possidebunt
  24. decimarum oblatione contenti quas in usus eorum et necessaria separavi
  25. locutusque est Dominus ad Mosen dicens
  26. praecipe Levitis atque denuntia cum acceperitis a filiis Israhel decimas quas dedi vobis primitias earum offerte Domino id est decimam partem decimae
  27. ut reputetur vobis in oblationem primitivorum tam de areis quam de torcularibus
  28. et universis quorum accipitis primitias offerte Domino et date Aaron sacerdoti
  29. omnia quae offertis ex decimis et in donaria Domini separatis optima et electa erunt
  30. dicesque ad eos si praeclara et meliora quaeque obtuleritis ex decimis reputabitur vobis quasi de area et torculari dederitis primitias
  31. et comedetis eas in omnibus locis vestris tam vos quam familiae vestrae quia pretium est pro ministerio quo servitis in tabernaculo testimonii
  32. et non peccabitis super hoc egregia vobis et pinguia reservantes ne polluatis oblationes filiorum Israhel et moriamini

19

  1. locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens
  2. ista est religio victimae quam constituit Dominus praecipe filiis Israhel ut adducant ad te vaccam rufam aetatis integrae in qua nulla sit macula nec portaverit iugum
  3. tradetisque eam Eleazaro sacerdoti qui eductam extra castra immolabit in conspectu omnium
  4. et tinguens digitum in sanguine eius asperget contra fores tabernaculi septem vicibus
  5. conburetque eam cunctis videntibus tam pelle et carnibus eius quam sanguine et fimo flammae traditis
  6. lignum quoque cedrinum et hysopum coccumque bis tinctum sacerdos mittet in flammam quae vaccam vorat
  7. et tunc demum lotis vestibus et corpore suo ingredietur in castra commaculatusque erit usque ad vesperam
  8. sed et ille qui conbuserit eam lavabit vestimenta sua et corpus et inmundus erit usque ad vesperam
  9. colliget autem vir mundus cineres vaccae et effundet eos extra castra in loco purissimo ut sint multitudini filiorum Israhel in custodiam et in aquam aspersionis quia pro peccato vacca conbusta est
  10. cumque laverit qui vaccae portaverat cineres vestimenta sua inmundus erit usque ad vesperum habebunt hoc filii Israhel et advenae qui habitant inter eos sanctum iure perpetuo
  11. qui tetigerit cadaver hominis et propter hoc septem diebus fuerit inmundus
  12. aspergetur ex hac aqua die tertio et septimo et sic mundabitur si die tertio aspersus non fuerit septimo non poterit emundari
  13. omnis qui tetigerit humanae animae morticinum et aspersus hac commixtione non fuerit polluet tabernaculum Domini et peribit ex Israhel quia aqua expiationis non est aspersus inmundus erit et manebit spurcitia eius super eum
  14. ista est lex hominis qui moritur in tabernaculo omnes qui ingrediuntur tentorium illius et universa vasa quae ibi sunt polluta erunt septem diebus
  15. vas quod non habuerit operculum nec ligaturam desuper inmundum erit
  16. si quis in agro tetigerit cadaver occisi hominis aut per se mortui sive os illius vel sepulchrum inmundus erit septem diebus
  17. tollent de cineribus conbustionis atque peccati et mittent aquas vivas super eos in vas
  18. in quibus cum homo mundus tinxerit hysopum asperget eo omne tentorium et cunctam supellectilem et homines huiuscemodi contagione pollutos
  19. atque hoc modo mundus lustrabit inmundum tertio et septimo die expiatusque die septimo lavabit et se et vestimenta sua et mundus erit ad vesperam
  20. si quis hoc ritu non fuerit expiatus peribit anima illius de medio ecclesiae quia sanctuarium Domini polluit et non est aqua lustrationis aspersus
  21. erit hoc praeceptum legitimum sempiternum ipse quoque qui aspergit aquas lavabit vestimenta sua omnis qui tetigerit aquas expiationis inmundus erit usque ad vesperam
  22. quicquid tetigerit inmundus inmundum faciet et anima quae horum quippiam tetigerit inmunda erit usque ad vesperum

20

  1. veneruntque filii Israhel et omnis multitudo in desertum Sin mense primo et mansit populus in Cades mortuaque est ibi Maria et sepulta in eodem loco
  2. cumque indigeret aqua populus coierunt adversum Mosen et Aaron
  3. et versi in seditionem dixerunt utinam perissemus inter fratres nostros coram Domino
  4. cur eduxistis ecclesiam Domini in solitudinem ut et nos et nostra iumenta moriantur
  5. quare nos fecistis ascendere de Aegypto et adduxistis in locum istum pessimum qui seri non potest qui nec ficum gignit nec vineas nec mala granata insuper et aquam non habet ad bibendum
  6. ingressusque Moses et Aaron dimissa multitudine tabernaculum foederis corruerunt proni in terram et apparuit gloria Domini super eos
  7. locutusque est Dominus ad Mosen dicens
  8. tolle virgam et congrega populum tu et Aaron frater tuus et loquimini ad petram coram eis et illa dabit aquas cumque eduxeris aquam de petra bibet omnis multitudo et iumenta eius
  9. tulit igitur Moses virgam quae erat in conspectu Domini sicut praeceperat ei
  10. congregata multitudine ante petram dixitque eis audite rebelles et increduli num de petra hac vobis aquam poterimus eicere
  11. cumque elevasset Moses manum percutiens virga bis silicem egressae sunt aquae largissimae ita ut et populus biberet et iumenta
  12. dixitque Dominus ad Mosen et Aaron quia non credidistis mihi ut sanctificaretis me coram filiis Israhel non introducetis hos populos in terram quam dabo eis
  13. haec est aqua Contradictionis ubi iurgati sunt filii Israhel contra Dominum et sanctificatus est in eis
  14. misit interea nuntios Moses de Cades ad regem Edom qui dicerent haec mandat frater tuus Israhel nosti omnem laborem qui adprehendit nos
  15. quomodo descenderint patres nostri in Aegyptum et habitaverimus ibi multo tempore adflixerintque nos Aegyptii et patres nostros
  16. et quomodo clamaverimus ad Dominum et exaudierit nos miseritque angelum qui eduxerit nos de Aegypto ecce in urbe Cades quae est in extremis finibus tuis positi
  17. obsecramus ut nobis transire liceat per terram tuam non ibimus per agros nec per vineas non bibemus aquas de puteis tuis sed gradiemur via publica nec ad dextram nec ad sinistram declinantes donec transeamus terminos tuos
  18. cui respondit Edom non transibis per me alioquin armatus occurram tibi
  19. dixeruntque filii Israhel per tritam gradiemur viam et si biberimus aquas tuas nos et pecora nostra dabimus quod iustum est nulla erit in pretio difficultas tantum velociter transeamus
  20. at ille respondit non transibis statimque egressus est obvius cum infinita multitudine et manu forti
  21. nec voluit adquiescere deprecanti ut concederet transitum per fines suos quam ob rem devertit ab eo Israhel
  22. cumque castra movissent de Cades venerunt in montem Or qui est in finibus terrae Edom
  23. ubi locutus est Dominus ad Mosen
  24. pergat inquit Aaron ad populos suos non enim intrabit terram quam dedi filiis Israhel eo quod incredulus fuerit ori meo ad aquas Contradictionis
  25. tolle Aaron et filium eius cum eo et duces eos in montem Or
  26. cumque nudaveris patrem veste sua indues ea Eleazarum filium eius et Aaron colligetur et morietur ibi
  27. fecit Moses ut praeceperat Dominus et ascenderunt in montem Or coram omni multitudine
  28. cumque Aaron spoliasset vestibus suis induit eis Eleazarum filium eius
  29. illo mortuo in montis supercilio descendit cum Eleazaro
  30. omnis autem multitudo videns occubuisse Aaron flevit super eo triginta diebus per cunctas familias suas

21

  1. quod cum audisset Chananeus rex Arad qui habitabat ad meridiem venisse scilicet Israhel per exploratorum viam pugnavit contra illum et victor existens duxit ex eo praedam
  2. at Israhel voto se Domino obligans ait si tradideris populum istum in manu mea delebo urbes eius
  3. exaudivitque Dominus preces Israhel et tradidit Chananeum quem ille interfecit subversis urbibus eius et vocavit nomen loci illius Horma id est anathema
  4. profecti sunt autem et de monte Or per viam quae ducit ad mare Rubrum ut circumirent terram Edom et taedere coepit populum itineris ac laboris
  5. locutusque contra Deum et Mosen ait cur eduxisti nos de Aegypto ut moreremur in solitudine deest panis non sunt aquae anima nostra iam nausiat super cibo isto levissimo
  6. quam ob rem misit Dominus in populum ignitos serpentes ad quorum plagas et mortes plurimorum
  7. venerunt ad Mosen atque dixerunt peccavimus quia locuti sumus contra Dominum et te ora ut tollat a nobis serpentes oravit Moses pro populo
  8. et locutus est Dominus ad eum fac serpentem et pone eum pro signo qui percussus aspexerit eum vivet
  9. fecit ergo Moses serpentem aeneum et posuit pro signo quem cum percussi aspicerent sanabantur
  10. profectique filii Israhel castrametati sunt in Oboth
  11. unde egressi fixere tentoria in Hieabarim in solitudine quae respicit Moab contra orientalem plagam
  12. et inde moventes venerunt ad torrentem Zared
  13. quem relinquentes castrametati sunt contra Arnon quae est in deserto et prominet in finibus Amorrei siquidem Arnon terminus est Moab dividens Moabitas et Amorreos
  14. unde dicitur in libro bellorum Domini sicut fecit in mari Rubro sic faciet in torrentibus Arnon
  15. scopuli torrentium inclinati sunt ut requiescerent in Ar et recumberent in finibus Moabitarum
  16. ex eo loco apparuit puteus super quo locutus est Dominus ad Mosen congrega populum et dabo ei aquam
  17. tunc cecinit Israhel carmen istud ascendat puteus concinebant
  18. puteus quem foderunt principes et paraverunt duces multitudinis in datore legis et in baculis suis de solitudine Matthana
  19. de Matthana Nahalihel de Nahalihel in Bamoth
  20. de Bamoth vallis est in regione Moab in vertice Phasga et quod respicit contra desertum
  21. misit autem Israhel nuntios ad Seon regem Amorreorum dicens
  22. obsecro ut transire mihi liceat per terram tuam non declinabimus in agros et vineas non bibemus aquas ex puteis via regia gradiemur donec transeamus terminos tuos
  23. qui concedere noluit ut transiret Israhel per fines suos quin potius exercitu congregato egressus est obviam in desertum et venit in Iasa pugnavitque contra eum
  24. a quo percussus est in ore gladii et possessa est terra eius ab Arnon usque Iebboc et filios Ammon quia forti praesidio tenebantur termini Ammanitarum
  25. tulit ergo Israhel omnes civitates eius et habitavit in urbibus Amorrei in Esebon scilicet et viculis eius
  26. urbs Esebon fuit regis Seon Amorrei qui pugnavit contra regem Moab et tulit omnem terram quae dicionis illius fuerat usque Arnon
  27. idcirco dicitur in proverbio venite in Esebon aedificetur et construatur civitas Seon
  28. ignis egressus est de Esebon flamma de oppido Seon et devoravit Ar Moabitarum et habitatores excelsorum Arnon
  29. vae tibi Moab peristi popule Chamos dedit filios eius in fugam et filias in captivitatem regi Amorreorum Seon
  30. iugum ipsorum disperiit ab Esebon usque Dibon lassi pervenerunt in Nophe et usque Medaba
  31. habitavit itaque Israhel in terra Amorrei
  32. misitque Moses qui explorarent Iazer cuius ceperunt viculos et possederunt habitatores
  33. verteruntque se et ascenderunt per viam Basan et occurrit eis Og rex Basan cum omni populo suo pugnaturus in Edrai
  34. dixitque Dominus ad Mosen ne timeas eum quia in manu tua tradidi illum et omnem populum ac terram eius faciesque illi sicut fecisti Seon regi Amorreorum habitatori Esebon
  35. percusserunt igitur et hunc cum filiis suis universumque populum eius usque ad internicionem et possederunt terram illius

22

  1. profectique castrametati sunt in campestribus Moab ubi trans Iordanem Hierichus sita est
  2. videns autem Balac filius Sepphor omnia quae fecerat Israhel Amorreo
  3. et quod pertimuissent eum Moabitae et impetum eius ferre non possent
  4. dixit ad maiores natu Madian ita delebit hic populus omnes qui in nostris finibus commorantur quomodo solet bos herbas usque ad radices carpere ipse erat eo tempore rex in Moab
  5. misit ergo nuntios ad Balaam filium Beor ariolum qui habitabat super flumen terrae filiorum Ammon ut vocarent eum et dicerent ecce egressus est populus ex Aegypto qui operuit superficiem terrae sedens contra me
  6. veni igitur et maledic populo huic quia fortior me est si quo modo possim percutere et eicere eum de terra mea novi enim quod benedictus sit cui benedixeris et maledictus in quem maledicta congesseris
  7. perrexerunt seniores Moab et maiores natu Madian habentes divinationis pretium in manibus cumque venissent ad Balaam et narrassent ei omnia verba Balac
  8. ille respondit manete hic nocte et respondebo quicquid mihi dixerit Dominus manentibus illis apud Balaam venit Deus et ait ad eum
  9. quid sibi volunt homines isti apud te
  10. respondit Balac filius Sepphor rex Moabitarum misit ad me
  11. dicens ecce populus qui egressus est de Aegypto operuit superficiem terrae veni et maledic ei si quo modo possim pugnans abicere eum
  12. dixitque Deus ad Balaam noli ire cum eis neque maledicas populo quia benedictus est
  13. qui mane consurgens dixit ad principes ite in terram vestram quia prohibuit me Deus venire vobiscum
  14. reversi principes dixerunt ad Balac noluit Balaam venire nobiscum
  15. rursum ille multo plures et nobiliores quam ante miserat misit
  16. qui cum venissent ad Balaam dixerunt sic dicit Balac filius Sepphor ne cuncteris venire ad me
  17. paratum honorare te et quicquid volueris dare veni et maledic populo isti
  18. respondit Balaam si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri non potero inmutare verbum Domini Dei mei ut vel plus vel minus loquar
  19. obsecro ut hic maneatis etiam hac nocte et scire queam quid mihi rursum respondeat Dominus
  20. venit ergo Deus ad Balaam nocte et ait ei si vocare te venerunt homines isti surge et vade cum eis ita dumtaxat ut quod tibi praecepero facias
  21. surrexit Balaam mane et strata asina profectus est cum eis
  22. et iratus est Deus stetitque angelus Domini in via contra Balaam qui sedebat asinae et duos pueros habebat secum
  23. cernens asina angelum stantem in via evaginato gladio avertit se de itinere et ibat per agrum quam cum verberaret Balaam et vellet ad semitam reducere
  24. stetit angelus in angustiis duarum maceriarum quibus vineae cingebantur
  25. quem videns asina iunxit se parieti et adtrivit sedentis pedem at ille iterum verberabat
  26. et nihilominus angelus ad locum angustum transiens ubi nec ad dextram nec ad sinistram poterat deviari obvius stetit
  27. cumque vidisset asina stantem angelum concidit sub pedibus sedentis qui iratus vehementius caedebat fuste latera
  28. aperuitque Dominus os asinae et locuta est quid feci tibi cur percutis me ecce iam tertio
  29. respondit Balaam quia commeruisti et inlusisti mihi utinam haberem gladium ut te percuterem
  30. dixit asina nonne animal tuum sum cui semper sedere consuesti usque in praesentem diem dic quid simile umquam fecerim tibi at ille ait numquam
  31. protinus aperuit Dominus oculos Balaam et vidit angelum stantem in via evaginato gladio adoravitque eum pronus in terram
  32. cui angelus cur inquit tertio verberas asinam tuam ego veni ut adversarer tibi quia perversa est via tua mihique contraria
  33. et nisi asina declinasset de via dans locum resistenti te occidissem et illa viveret
  34. dixit Balaam peccavi nesciens quod tu stares contra me et nunc si displicet tibi ut vadam revertar
  35. ait angelus vade cum istis et cave ne aliud quam praecepero tibi loquaris ivit igitur cum principibus
  36. quod cum audisset Balac egressus est in occursum eius in oppido Moabitarum quod situm est in extremis finibus Arnon
  37. dixitque ad Balaam misi nuntios ut vocarent te cur non statim venisti ad me an quia mercedem adventui tuo reddere nequeo
  38. cui ille respondit ecce adsum numquid loqui potero aliud nisi quod Deus posuerit in ore meo
  39. perrexerunt ergo simul et venerunt in urbem quae in extremis regni eius finibus erat
  40. cumque occidisset Balac boves et oves misit ad Balaam et principes qui cum eo erant munera
  41. mane autem facto duxit eum ad excelsa Baal et intuitus est extremam partem populi

23

  1. dixitque Balaam ad Balac aedifica mihi hic septem aras et para totidem vitulos eiusdemque numeri arietes
  2. cumque fecisset iuxta sermonem Balaam inposuerunt simul vitulum et arietem super aram
  3. dixitque Balaam ad Balac sta paulisper iuxta holocaustum tuum donec vadam si forte occurrat mihi Dominus et quodcumque imperaverit loquar tibi
  4. cumque abisset velociter occurrit ei Deus locutusque ad eum Balaam septem inquit aras erexi et inposui vitulum et arietem desuper
  5. Dominus autem posuit verbum in ore eius et ait revertere ad Balac et haec loqueris
  6. reversus invenit stantem Balac iuxta holocaustum suum et omnes principes Moabitarum
  7. adsumptaque parabola sua dixit de Aram adduxit me Balac rex Moabitarum de montibus orientis veni inquit et maledic Iacob propera et detestare Israhel
  8. quomodo maledicam cui non maledixit Deus qua ratione detester quem Dominus non detestatur
  9. de summis silicibus videbo eum et de collibus considerabo illum populus solus habitabit et inter gentes non reputabitur
  10. quis dinumerare possit pulverem Iacob et nosse numerum stirpis Israhel moriatur anima mea morte iustorum et fiant novissima mea horum similia
  11. dixitque Balac ad Balaam quid est hoc quod agis ut malediceres inimicis vocavi te et tu e contrario benedicis eis
  12. cui ille respondit num aliud possum loqui nisi quod iusserit Dominus
  13. dixit ergo Balac veni mecum in alterum locum unde partem Israhelis videas et totum videre non possis inde maledicito ei
  14. cumque duxisset eum in locum sublimem super verticem montis Phasga aedificavit Balaam septem aras et inpositis supra vitulo atque ariete
  15. dixit ad Balac sta hic iuxta holocaustum tuum donec ego pergam obvius
  16. cui cum Dominus occurrisset posuissetque verbum in ore eius ait revertere ad Balac et haec loqueris ei
  17. reversus invenit eum stantem iuxta holocaustum suum et principes Moabitarum cum eo ad quem Balac quid inquit locutus est Dominus
  18. at ille adsumpta parabola sua ait sta Balac et ausculta audi fili Sepphor
  19. non est Deus quasi homo ut mentiatur nec ut filius hominis ut mutetur dixit ergo et non faciet locutus est et non implebit
  20. ad benedicendum adductus sum benedictionem prohibere non valeo
  21. non est idolum in Iacob nec videtur simulacrum in Israhel Dominus Deus eius cum eo est et clangor victoriae regis in illo
  22. Deus eduxit eum de Aegypto cuius fortitudo similis est rinocerotis
  23. non est augurium in Iacob nec divinatio in Israhel temporibus suis dicetur Iacob et Israheli quid operatus sit Deus
  24. ecce populus ut leaena consurget et quasi leo erigetur non accubabit donec devoret praedam et occisorum sanguinem bibat
  25. dixitque Balac ad Balaam nec maledicas ei nec benedicas
  26. et ille nonne ait dixi tibi quod quicquid mihi Deus imperaret hoc facerem
  27. et ait Balac ad eum veni et ducam te ad alium locum si forte placeat Deo ut inde maledicas eis
  28. cumque duxisset eum super verticem montis Phogor qui respicit solitudinem
  29. dixit ei Balaam aedifica mihi hic septem aras et para totidem vitulos eiusdemque numeri arietes
  30. fecit Balac ut Balaam dixerat inposuitque vitulos et arietes per singulas aras

24

  1. cumque vidisset Balaam quod placeret Domino ut benediceret Israheli nequaquam abiit ut ante perrexerat ut augurium quaereret sed dirigens contra desertum vultum suum
  2. et elevans oculos vidit Israhel in tentoriis commorantem per tribus suas et inruente in se spiritu Dei
  3. adsumpta parabola ait dixit Balaam filius Beor dixit homo cuius obturatus est oculus
  4. dixit auditor sermonum Dei qui visionem Omnipotentis intuitus est qui cadit et sic aperiuntur oculi eius
  5. quam pulchra tabernacula tua Iacob et tentoria tua Israhel
  6. ut valles nemorosae ut horti iuxta fluvios inrigui ut tabernacula quae fixit Dominus quasi cedri propter aquas
  7. fluet aqua de situla eius et semen illius erit in aquas multas tolletur propter Agag rex eius et auferetur regnum illius
  8. Deus eduxit illum de Aegypto cuius fortitudo similis est rinocerotis devorabunt gentes hostes illius ossaque eorum confringent et perforabunt sagittis
  9. accubans dormivit ut leo et quasi leaena quam suscitare nullus audebit qui benedixerit tibi erit ipse benedictus qui maledixerit in maledictione reputabitur
  10. iratusque Balac contra Balaam conplosis manibus ait ad maledicendum inimicis meis vocavi te quibus e contrario tertio benedixisti
  11. revertere ad locum tuum decreveram quidem magnifice honorare te sed Dominus privavit te honore disposito
  12. respondit Balaam ad Balac nonne nuntiis tuis quos misisti ad me dixi
  13. si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri non potero praeterire sermonem Domini Dei mei ut vel boni quid vel mali proferam ex corde meo sed quicquid Dominus dixerit hoc loquar
  14. verumtamen pergens ad populum meum dabo consilium quid populus tuus huic populo faciat extremo tempore
  15. sumpta igitur parabola rursum ait dixit Balaam filius Beor dixit homo cuius obturatus est oculus
  16. dixit auditor sermonum Dei qui novit doctrinam Altissimi et visiones Omnipotentis videt qui cadens apertos habet oculos
  17. videbo eum sed non modo intuebor illum sed non prope orietur stella ex Iacob et consurget virga de Israhel et percutiet duces Moab vastabitque omnes filios Seth
  18. et erit Idumea possessio eius hereditas Seir cedet inimicis suis Israhel vero fortiter aget
  19. de Iacob erit qui dominetur et perdat reliquias civitatis
  20. cumque vidisset Amalech adsumens parabolam ait principium gentium Amalech cuius extrema perdentur
  21. vidit quoque Cineum et adsumpta parabola ait robustum est quidem habitaculum tuum sed si in petra posueris nidum tuum
  22. et fueris electus de stirpe Cain quamdiu poteris permanere Assur enim capiet te
  23. adsumptaque parabola iterum locutus est heu quis victurus est quando ista faciet Deus
  24. venient in trieribus de Italia superabunt Assyrios vastabuntque Hebraeos et ad extremum etiam ipsi peribunt
  25. surrexitque Balaam et reversus est in locum suum Balac quoque via qua venerat rediit

25

  1. morabatur autem eo tempore Israhel in Setthim et fornicatus est populus cum filiabus Moab
  2. quae vocaverunt eos ad sacrificia sua at illi comederunt et adoraverunt deos earum
  3. initiatusque est Israhel Beelphegor et iratus Dominus
  4. ait ad Mosen tolle cunctos principes populi et suspende eos contra solem in patibulis ut avertatur furor meus ab Israhel
  5. dixitque Moses ad iudices Israhel occidat unusquisque proximos suos qui initiati sunt Beelphegor
  6. et ecce unus de filiis Israhel intravit coram fratribus suis ad scortum madianitin vidente Mose et omni turba filiorum Israhel qui flebant ante fores tabernaculi
  7. quod cum vidisset Finees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis surrexit de medio multitudinis et arrepto pugione
  8. ingressus est post virum israhelitem in lupanar et perfodit ambos simul virum scilicet et mulierem in locis genitalibus cessavitque plaga a filiis Israhel
  9. et occisi sunt viginti quattuor milia homines
  10. dixitque Dominus ad Mosen
  11. Finees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis avertit iram meam a filiis Israhel quia zelo meo commotus est contra eos ut non ipse delerem filios Israhel in zelo meo
  12. idcirco loquere ad eos ecce do ei pacem foederis mei
  13. et erit tam ipsi quam semini illius pactum sacerdotii sempiternum quia zelatus est pro Deo suo et expiavit scelus filiorum Israhel
  14. erat autem nomen viri israhelitae qui occisus est cum Madianitide Zambri filius Salu dux de cognatione et tribu Symeonis
  15. porro mulier madianitis quae pariter interfecta est vocabatur Chozbi filia Sur principis nobilissimi Madianitarum
  16. locutusque est Dominus ad Mosen dicens
  17. hostes vos sentiant Madianitae et percutite eos
  18. quia et ipsi hostiliter egerunt contra vos et decepere insidiis per idolum Phogor et Chozbi filiam ducis Madian sororem suam quae percussa est in die plagae pro sacrilegio Phogor

26

  1. postquam noxiorum sanguis effusus est dixit Dominus ad Mosen et Eleazarum filium Aaron sacerdotem
  2. numerate omnem summam filiorum Israhel a viginti annis et supra per domos et cognationes suas cunctos qui possunt ad bella procedere
  3. locuti sunt itaque Moses et Eleazar sacerdos in campestribus Moab super Iordanem contra Hierichum ad eos qui erant
  4. a viginti annis et supra sicut Dominus imperarat quorum iste est numerus
  5. Ruben primogenitus Israhel huius filius Enoch a quo familia Enochitarum et Phallu a quo familia Phalluitarum
  6. et Esrom a quo familia Esromitarum et Charmi a quo familia Charmitarum
  7. hae sunt familiae de stirpe Ruben quarum numerus inventus est quadraginta tria milia et septingenti triginta
  8. filius Phallu Heliab
  9. huius filii Namuhel et Dathan et Abiram isti sunt Dathan et Abiram principes populi qui surrexerunt contra Mosen et Aaron in seditione Core quando adversum Dominum rebellaverunt
  10. et aperiens terra os suum devoravit Core morientibus plurimis quando conbusit ignis ducentos quinquaginta viros et factum est grande miraculum
  11. ut Core pereunte filii illius non perirent
  12. filii Symeon per cognationes suas Namuhel ab hoc familia Namuhelitarum Iamin ab hoc familia Iaminitarum Iachin ab hoc familia Iachinitarum
  13. Zare ab hoc familia Zareitarum Saul ab hoc familia Saulitarum
  14. hae sunt familiae de stirpe Symeon quarum omnis numerus fuit viginti duo milia ducentorum
  15. filii Gad per cognationes suas Sephon ab hoc familia Sephonitarum Aggi ab hoc familia Aggitarum Suni ab hoc familia Sunitarum
  16. Ozni ab hoc familia Oznitarum Heri ab hoc familia Heritarum
  17. Arod ab hoc familia Aroditarum Arihel ab hoc familia Arihelitarum
  18. istae sunt familiae Gad quarum omnis numerus fuit quadraginta milia quingentorum
  19. filii Iuda Her et Onan qui ambo mortui sunt in terra Chanaan
  20. fueruntque filii Iuda per cognationes suas Sela a quo familia Selanitarum Phares a quo familia Pharesitarum Zare a quo familia Zareitarum
  21. porro filii Phares Esrom a quo familia Esromitarum et Amul a quo familia Amulitarum
  22. istae sunt familiae Iuda quarum omnis numerus fuit septuaginta milia quingentorum
  23. filii Isachar per cognationes suas Thola a quo familia Tholaitarum Phua a quo familia Phuaitarum
  24. Iasub a quo familia Iasubitarum Semran a quo familia Semranitarum
  25. hae sunt cognationes Isachar quarum numerus fuit sexaginta quattuor milia trecentorum
  26. filii Zabulon per cognationes suas Sared a quo familia Sareditarum Helon a quo familia Helonitarum Ialel a quo familia Ialelitarum
  27. hae sunt cognationes Zabulon quarum numerus fuit sexaginta milia quingentorum
  28. filii Ioseph per cognationes suas Manasse et Ephraim
  29. de Manasse ortus est Machir a quo familia Machiritarum Machir genuit Galaad a quo familia Galaaditarum
  30. Galaad habuit filios Hiezer a quo familia Hiezeritarum et Elec a quo familia Elecarum
  31. et Asrihel a quo familia Asrihelitarum et Sechem a quo familia Sechemitarum
  32. et Semida a quo familia Semidatarum et Epher a quo familia Epheritarum
  33. fuit autem Epher pater Salphaad qui filios non habebat sed tantum filias quarum ista sunt nomina Maala et Noa et Egla et Melcha et Thersa
  34. hae sunt familiae Manasse et numerus earum quinquaginta duo milia septingentorum
  35. filii autem Ephraim per cognationes suas fuerunt hii Suthala a quo familia Suthalitarum Becher a quo familia Becheritarum Tehen a quo familia Tehenitarum
  36. porro filius Suthala fuit Heran a quo familia Heranitarum
  37. hae sunt cognationes filiorum Ephraim quarum numerus triginta duo milia quingentorum
  38. isti sunt filii Ioseph per familias suas filii Beniamin in cognationibus suis Bale a quo familia Baleitarum Azbel a quo familia Azbelitarum Ahiram a quo familia Ahiramitarum
  39. Supham a quo familia Suphamitarum Hupham a quo familia Huphamitarum
  40. filii Bale Hered et Noeman de Hered familia Hereditarum de Noeman familia Noemitarum
  41. hii sunt filii Beniamin per cognationes suas quorum numerus quadraginta quinque milia sescentorum
  42. filii Dan per cognationes suas Suham a quo familia Suhamitarum hae cognationes Dan per familias suas
  43. omnes fuere Suhamitae quorum numerus erat sexaginta quattuor milia quadringentorum
  44. filii Aser per cognationes suas Iemna a quo familia Iemnaitarum Iessui a quo familia Iessuitarum Brie a quo familia Brieitarum
  45. filii Brie Haber a quo familia Haberitarum et Melchihel a quo familia Melchihelitarum
  46. nomen autem filiae Aser fuit Sara
  47. hae cognationes filiorum Aser et numerus eorum quinquaginta tria milia quadringentorum
  48. filii Nepthalim per cognationes suas Iessihel a quo familia Iessihelitarum Guni a quo familia Gunitarum
  49. Iesser a quo familia Iesseritarum Sellem a quo familia Sellemitarum
  50. hae sunt cognationes filiorum Nepthalim per familias suas quorum numerus quadraginta quinque milia quadringentorum
  51. ista est summa filiorum Israhel qui recensiti sunt sescenta milia et mille septingenti triginta
  52. locutusque est Dominus ad Mosen dicens
  53. istis dividetur terra iuxta numerum vocabulorum in possessiones suas
  54. pluribus maiorem partem dabis et paucioribus minorem singulis sicut nunc recensiti sunt tradetur possessio
  55. ita dumtaxat ut sors terram tribubus dividat et familiis
  56. quicquid sorte contigerit hoc vel plures accipient vel pauciores
  57. hic quoque est numerus filiorum Levi per familias suas Gerson a quo familia Gersonitarum Caath a quo familia Caathitarum Merari a quo familia Meraritarum
  58. hae sunt familiae Levi familia Lobni familia Hebroni familia Mooli familia Musi familia Cori at vero Caath genuit Amram
  59. qui habuit uxorem Iochabed filiam Levi quae nata est ei in Aegypto haec genuit viro suo Amram filios Aaron et Mosen et Mariam sororem eorum
  60. de Aaron orti sunt Nadab et Abiu et Eleazar et Ithamar
  61. quorum Nadab et Abiu mortui sunt cum obtulissent ignem alienum coram Domino
  62. fueruntque omnes qui numerati sunt viginti tria milia generis masculini ab uno mense et supra quia non sunt recensiti inter filios Israhel nec eis cum ceteris data possessio
  63. hic est numerus filiorum Israhel qui descripti sunt a Mosen et Eleazaro sacerdote in campestribus Moab supra Iordanem contra Hiericho
  64. inter quos nullus fuit eorum qui ante numerati sunt a Mose et Aaron in deserto Sinai
  65. praedixerat enim Dominus quod omnes morerentur in solitudine nullusque remansit ex eis nisi Chaleb filius Iepphonne et Iosue filius Nun

27

  1. accesserunt autem filiae Salphaad filii Epher filii Galaad filii Machir filii Manasse qui fuit filius Ioseph quarum sunt nomina Maala et Noa et Egla et Melcha et Thersa
  2. steteruntque coram Mosen et Eleazaro sacerdote et cunctis principibus populi ad ostium tabernaculi foederis atque dixerunt
  3. pater noster mortuus est in deserto nec fuit in seditione quae concitata est contra Dominum sub Core sed in peccato suo mortuus est hic non habuit mares filios cur tollitur nomen illius de familia sua quia non habet filium date nobis possessionem inter cognatos patris nostri
  4. rettulitque Moses causam earum ad iudicium Domini
  5. qui dixit ad eum
  6. iustam rem postulant filiae Salphaad da eis possessionem inter cognatos patris sui et ei in hereditate succedant
  7. ad filios autem Israhel loqueris haec
  8. homo cum mortuus fuerit absque filio ad filiam eius transibit hereditas
  9. si filiam non habuerit habebit successores fratres suos
  10. quod si et fratres non fuerint dabitis hereditatem fratribus patris eius
  11. sin autem nec patruos habuerit dabitur hereditas his qui ei proximi sunt eritque hoc filiis Israhel sanctum lege perpetua sicut praecepit Dominus Mosi
  12. dixit quoque Dominus ad Mosen ascende in montem istum Abarim et contemplare inde terram quam daturus sum filiis Israhel
  13. cumque videris eam ibis et tu ad populum tuum sicut ivit frater tuus Aaron
  14. quia offendistis me in deserto Sin in contradictione multitudinis nec sanctificare me voluistis coram ea super aquas hae sunt aquae Contradictionis in Cades deserti Sin
  15. cui respondit Moses
  16. provideat Dominus Deus spirituum omnis carnis hominem qui sit super multitudinem hanc
  17. et possit exire et intrare ante eos et educere illos vel introducere ne sit populus Domini sicut oves absque pastore
  18. dixitque Dominus ad eum tolle Iosue filium Nun virum in quo est spiritus et pone manum tuam super eum
  19. qui stabit coram Eleazaro sacerdote et omni multitudine
  20. et dabis ei praecepta cunctis videntibus et partem gloriae tuae ut audiat eum omnis synagoga filiorum Israhel
  21. pro hoc si quid agendum erit Eleazar sacerdos consulet Dominum ad verbum eius egredietur et ingredietur ipse et omnes filii Israhel cum eo et cetera multitudo
  22. fecit Moses ut praeceperat Dominus cumque tulisset Iosue statuit eum coram Eleazaro sacerdote et omni frequentia populi
  23. et inpositis capiti eius manibus cuncta replicavit quae mandaverat Dominus

28

  1. dixit quoque Dominus ad Mosen
  2. praecipe filiis Israhel et dices ad eos oblationem meam et panes et incensum odoris suavissimi offerte per tempora sua
  3. haec sunt sacrificia quae offerre debetis agnos anniculos inmaculatos duos cotidie in holocaustum sempiternum
  4. unum offeretis mane et alterum ad vesperam
  5. decimam partem oephi similae quae conspersa sit oleo purissimo et habeat quartam partem hin
  6. holocaustum iuge est quod obtulistis in monte Sinai in odorem suavissimum incensi Domini
  7. et libabitis vini quartam partem hin per agnos singulos in sanctuario Domini
  8. alterumque agnum similiter offeretis ad vesperam iuxta omnem ritum sacrificii matutini et libamentorum eius oblationem suavissimi odoris Domino
  9. die autem sabbati offeretis duos agnos anniculos inmaculatos et duas decimas similae oleo conspersae in sacrificio et liba
  10. quae rite funduntur per singula sabbata in holocausto sempiterno
  11. in kalendis autem id est in mensuum exordiis offeretis holocaustum Domino vitulos de armento duos arietem unum agnos anniculos septem inmaculatos
  12. et tres decimas similae oleo conspersae in sacrificio per singulos vitulos et duas decimas similae oleo conspersae per singulos arietes
  13. et decimam decimae similae ex oleo in sacrificio per agnos singulos holocaustum suavissimi odoris atque incensi est Domino
  14. libamenta autem vini quae per singulas fundenda sunt victimas ista erunt media pars hin per vitulos singulos tertia per arietem quarta per agnum hoc erit holocaustum per omnes menses qui sibi anno vertente succedunt
  15. hircus quoque offeretur Domino pro peccatis in holocaustum sempiternum cum libamentis suis
  16. mense autem primo quartadecima die mensis phase Domini erit
  17. et quintadecima die sollemnitas septem diebus vescentur azymis
  18. quarum dies prima venerabilis et sancta erit omne opus servile non facietis in ea
  19. offeretisque incensum holocaustum Domino vitulos de armento duos arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem
  20. et sacrificia singulorum ex simila quae conspersa sit oleo tres decimas per singulos vitulos et duas decimas per arietem
  21. et decimam decimae per agnos singulos id est per septem agnos
  22. et hircum pro peccato unum ut expietur pro vobis
  23. praeter holocaustum matutinum quod semper offertis
  24. ita facietis per singulos dies septem dierum in fomitem ignis et in odorem suavissimum Domino qui surget de holocausto et de libationibus singulorum
  25. dies quoque septimus celeberrimus et sanctus erit vobis omne opus servile non facietis in eo
  26. dies etiam primitivorum quando offertis novas fruges Domino expletis ebdomadibus venerabilis et sancta erit omne opus servile non facietis in ea
  27. offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulos de armento duos arietem unum et agnos anniculos inmaculatos septem
  28. atque in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres decimas per singulos vitulos per arietes duas
  29. per agnos decimam decimae qui simul sunt agni septem hircum quoque
  30. qui mactatur pro expiatione praeter holocaustum sempiternum et liba eius
  31. inmaculata offeretis omnia cum libationibus suis

29

  1. mensis etiam septimi prima dies venerabilis et sancta erit vobis omne opus servile non facietis in ea quia dies clangoris est et tubarum
  2. offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulum de armento unum arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem
  3. et in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres decimas per singulos vitulos duas decimas per arietem
  4. unam decimam per agnum qui simul sunt agni septem
  5. et hircum pro peccato qui offertur in expiationem populi
  6. praeter holocaustum kalendarum cum sacrificiis suis et holocaustum sempiternum cum libationibus solitis hisdem caerimoniis offeretis in odorem suavissimum incensum Domino
  7. decima quoque dies mensis huius septimi erit vobis sancta atque venerabilis et adfligetis animas vestras omne opus servile non facietis in ea
  8. offeretisque holocaustum Domino in odorem suavissimum vitulum de armento unum arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem
  9. et in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres decimas per vitulos singulos duas decimas per arietem
  10. decimam decimae per agnos singulos qui sunt simul septem agni
  11. et hircum pro peccato absque his quae offerri pro delicto solent in expiationem et holocaustum sempiternum in sacrificio et libaminibus eorum
  12. quintadecima vero die mensis septimi quae vobis erit sancta atque venerabilis omne opus servile non facietis in ea sed celebrabitis sollemnitatem Domino septem diebus
  13. offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulos de armento tredecim arietes duos agnos anniculos quattuordecim inmaculatos
  14. et in libamentis eorum similae oleo conspersae tres decimas per vitulos singulos qui sunt simul vituli tredecim et duas decimas arieti uno id est simul arietibus duobus
  15. et decimam decimae agnis singulis qui sunt simul agni quattuordecim
  16. et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno et sacrificio et libamine eius
  17. in die altero offeres vitulos de armento duodecim arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim
  18. sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis
  19. et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine
  20. die tertio offeres vitulos undecim arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim
  21. sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis
  22. et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno et sacrificio et libamine eius
  23. die quarto offeres vitulos decem arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim
  24. sacrificiaque eorum et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis
  25. et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine
  26. die quinto offeres vitulos novem arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim
  27. sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis
  28. et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine
  29. die sexto offeres vitulos octo arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim
  30. sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis
  31. et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine
  32. die septimo offeres vitulos septem arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim
  33. sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis
  34. et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine
  35. die octavo qui est celeberrimus omne opus servile non facietis
  36. offerentes holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulum unum arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem
  37. sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis
  38. et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine
  39. haec offeretis Domino in sollemnitatibus vestris praeter vota et oblationes spontaneas in holocausto in sacrificio in libamine et in hostiis pacificis

30

  1. narravitque Moses filiis Israhel omnia quae ei Dominus imperarat
  2. et locutus est ad principes tribuum filiorum Israhel iste est sermo quem praecepit Dominus
  3. si quis virorum votum Domino voverit aut se constrinxerit iuramento non faciet irritum verbum suum sed omne quod promisit implebit
  4. mulier si quippiam voverit et se constrinxerit iuramento quae est in domo patris sui et in aetate adhuc puellari si cognoverit pater votum quod pollicita est et iuramentum quo obligavit animam suam et tacuerit voti rea erit
  5. quicquid pollicita est et iuravit opere conplebit
  6. sin autem statim ut audierit contradixerit pater et vota et iuramenta eius irrita erunt nec obnoxia tenebitur sponsioni eo quod contradixerit pater
  7. si maritum habuerit et voverit aliquid et semel verbum de ore eius egrediens animam illius obligaverit iuramento
  8. quo die audierit vir et non contradixerit voti rea erit reddet quodcumque promiserat
  9. sin autem audiens statim contradixerit et irritas fecerit pollicitationes eius verbaque quibus obstrinxerat animam suam propitius ei erit Dominus
  10. vidua et repudiata quicquid voverint reddent
  11. uxor in domo viri cum se voto constrinxerit et iuramento
  12. si audierit vir et tacuerit nec contradixerit sponsioni reddet quodcumque promiserat
  13. sin autem extemplo contradixerit non tenebitur promissionis rea quia maritus contradixit et Dominus ei propitius erit
  14. si voverit et iuramento se constrinxerit ut per ieiunium vel ceterarum rerum abstinentiam adfligat animam suam in arbitrio viri erit ut faciat sive non faciat
  15. quod si audiens vir tacuerit et in alteram diem distulerit sententiam quicquid voverat atque promiserat reddet quia statim ut audivit tacuit
  16. sin autem contradixerit postquam rescivit portabit ipse iniquitatem eius
  17. istae sunt leges quas constituit Dominus Mosi inter virum et uxorem inter patrem et filiam quae in puellari adhuc aetate est vel quae manet in parentis domo

31

  1. locutusque est Dominus ad Mosen dicens
  2. ulciscere prius filios Israhel de Madianitis et sic colligeris ad populum tuum
  3. statimque Moses armate inquit ex vobis viros ad pugnam qui possint ultionem Domini expetere de Madianitis
  4. mille viri de singulis tribubus eligantur Israhel qui mittantur ad bellum
  5. dederuntque millenos de cunctis tribubus id est duodecim milia expeditorum ad pugnam
  6. quos misit Moses cum Finees filio Eleazari sacerdotis vasa quoque sancta et tubas ad clangendum tradidit ei
  7. cumque pugnassent contra Madianitas atque vicissent omnes mares occiderunt
  8. et reges eorum Evi et Recem et Sur et Ur et Rebe quinque principes gentis Balaam quoque filium Beor interfecerunt gladio
  9. ceperuntque mulieres eorum et parvulos omniaque pecora et cunctam supellectilem quicquid habere potuerant depopulati sunt
  10. tam urbes quam viculos et castella flamma consumpsit
  11. et tulerunt praedam et universa quae ceperant tam ex hominibus quam ex iumentis
  12. et adduxerunt ad Mosen et Eleazarum sacerdotem et ad omnem multitudinem filiorum Israhel reliqua etiam utensilia portaverunt ad castra in campestribus Moab iuxta Iordanem contra Hiericho
  13. egressi sunt autem Moses et Eleazar sacerdos et omnes principes synagogae in occursum eorum extra castra
  14. iratusque Moses principibus exercitus tribunis et centurionibus qui venerant de bello
  15. ait cur feminas reservastis
  16. nonne istae sunt quae deceperunt filios Israhel ad suggestionem Balaam et praevaricari vos fecerunt in Domino super peccato Phogor unde et percussus est populus
  17. ergo cunctos interficite quicquid est generis masculini etiam in parvulis et mulieres quae noverunt viros in coitu iugulate
  18. puellas autem et omnes feminas virgines reservate vobis
  19. et manete extra castra septem diebus qui occiderit hominem vel occisum tetigerit lustrabitur die tertio et septimo
  20. et de omni praeda sive vestimentum fuerit sive vas et aliquid in utensilia praeparatum de caprarum pellibus et pilis et ligno expiabitur
  21. Eleazar quoque sacerdos ad viros exercitus qui pugnaverant sic locutus est hoc est praeceptum legis quod mandavit Dominus Mosi
  22. aurum et argentum et aes et ferrum et stagnum et plumbum
  23. et omne quod potest transire per flammas igne purgabitur quicquid autem ignem non potest sustinere aqua expiationis sanctificabitur
  24. et lavabitis vestimenta vestra die septimo et purificati postea castra intrabitis
  25. dixitque Dominus ad Mosen
  26. tollite summam eorum quae capta sunt ab homine usque ad pecus tu et Eleazar sacerdos et principes vulgi
  27. dividesque ex aequo praedam inter eos qui pugnaverunt et egressi sunt ad bellum et inter omnem reliquam multitudinem
  28. et separabis partem Domino ab his qui pugnaverunt et fuerunt in bello unam animam de quingentis tam ex hominibus quam ex bubus et asinis et ovibus
  29. et dabis eam Eleazaro sacerdoti quia primitiae Domini sunt
  30. ex media quoque parte filiorum Israhel accipies quinquagesimum caput hominum et boum et asinorum et ovium cunctarumque animantium et dabis ea Levitis qui excubant in custodiis tabernaculi Domini
  31. feceruntque Moses et Eleazar sicut praeceperat Dominus
  32. fuit autem praeda quam exercitus ceperat ovium sescenta septuaginta quinque milia
  33. boum septuaginta duo milia
  34. asinorum sexaginta milia et mille
  35. animae hominum sexus feminei quae non cognoverant viros triginta duo milia
  36. dataque est media pars his qui in proelio fuerant ovium trecenta triginta septem milia quingenta
  37. e quibus in partem Domini supputatae sunt oves sescentae septuaginta quinque
  38. et de bubus triginta sex milibus boves septuaginta duo
  39. de asinis triginta milibus quingentis asini sexaginta unus
  40. de animabus hominum sedecim milibus cesserunt in partem Domini triginta duae animae
  41. tradiditque Moses numerum primitiarum Domini Eleazaro sacerdoti sicut ei fuerat imperatum
  42. ex media parte filiorum Israhel quam separaverat his qui in proelio fuerant
  43. de media vero parte quae contigerat reliquae multitudini id est de ovium trecentis triginta septem milibus quingentis
  44. et de bubus triginta sex milibus
  45. et de asinis triginta milibus quingentis
  46. et de hominibus sedecim milibus
  47. tulit Moses quinquagesimum caput et dedit Levitis qui excubant in tabernaculo Domini sicut praeceperat Dominus
  48. cumque accessissent principes exercitus ad Mosen et tribuni centurionesque dixerunt
  49. nos servi tui recensuimus numerum pugnatorum quos habuimus sub manu nostra et ne unus quidem defuit
  50. ob hanc causam offerimus in donariis Domini singuli quod in praeda auri potuimus invenire periscelides et armillas anulos et dextralia ac murenulas ut depreceris pro nobis Dominum
  51. susceperuntque Moses et Eleazar sacerdos omne aurum in diversis speciebus
  52. pondo sedecim milia septingentos quinquaginta siclos a tribunis et centurionibus
  53. unusquisque enim quod in praeda rapuerat suum erat
  54. et susceptum intulerunt in tabernaculum testimonii in monumentum filiorum Israhel coram Domino

32

  1. filii autem Ruben et Gad habebant pecora multa et erat illis in iumentis infinita substantia cumque vidissent Iazer et Galaad aptas alendis animalibus
  2. venerunt ad Mosen et ad Eleazarum sacerdotem et principes multitudinis atque dixerunt
  3. Atharoth et Dibon et Iazer et Nemra Esbon et Eleale et Sabam et Nebo et Beon
  4. terram quam percussit Dominus in conspectu filiorum Israhel regionis uberrimae est ad pastum animalium et nos servi tui habemus iumenta plurima
  5. precamurque si invenimus gratiam coram te ut des nobis famulis tuis eam in possessionem ne facias nos transire Iordanem
  6. quibus respondit Moses numquid fratres vestri ibunt ad pugnam et vos hic sedebitis
  7. cur subvertitis mentes filiorum Israhel ne transire audeant in locum quem eis daturus est Dominus
  8. nonne ita egerunt patres vestri quando misi de Cadesbarne ad explorandam terram
  9. cumque venissent usque ad vallem Botri lustrata omni regione subverterunt cor filiorum Israhel ut non intrarent fines quos eis Dominus dedit
  10. qui iratus iuravit dicens
  11. si videbunt homines isti qui ascenderunt ex Aegypto a viginti annis et supra terram quam sub iuramento pollicitus sum Abraham Isaac et Iacob et noluerunt sequi me
  12. praeter Chaleb filium Iepphonne Cenezeum et Iosue filium Nun isti impleverunt voluntatem meam
  13. iratusque Dominus adversum Israhel circumduxit eum per desertum quadraginta annis donec consumeretur universa generatio quae fecerat malum in conspectu eius
  14. et ecce inquit vos surrexistis pro patribus vestris incrementa et alumni hominum peccatorum ut augeretis furorem Domini contra Israhel
  15. qui si nolueritis sequi eum in solitudine populum derelinquet et vos causa eritis necis omnium
  16. at illi prope accedentes dixerunt caulas ovium fabricabimus et stabula iumentorum parvulis quoque nostris urbes munitas
  17. nos autem ipsi armati et accincti pergemus ad proelium ante filios Israhel donec introducamus eos ad loca sua parvuli nostri et quicquid habere possumus erunt in urbibus muratis propter habitatorum insidias
  18. non revertemur in domos nostras usquequo possideant filii Israhel hereditatem suam
  19. nec quicquam quaeremus trans Iordanem quia iam habemus possessionem nostram in orientali eius plaga
  20. quibus Moses ait si facitis quod promittitis expediti pergite coram Domino ad pugnam
  21. et omnis vir bellator armatus Iordanem transeat donec subvertat Dominus inimicos suos
  22. et subiciatur ei omnis terra tunc eritis inculpabiles et apud Dominum et apud Israhel et obtinebitis regiones quas vultis coram Domino
  23. sin autem quod dicitis non feceritis nulli dubium quin peccetis in Dominum et scitote quoniam peccatum vestrum adprehendet vos
  24. aedificate ergo urbes parvulis vestris et caulas ac stabula ovibus ac iumentis et quod polliciti estis implete
  25. dixeruntque filii Gad et Ruben ad Mosen servi tui sumus faciemus quod iubet dominus noster
  26. parvulos nostros et mulieres et pecora ac iumenta relinquemus in urbibus Galaad
  27. nos autem famuli tui omnes expediti pergemus ad bellum sicut tu domine loqueris
  28. praecepit ergo Moses Eleazaro sacerdoti et Iosue filio Nun et principibus familiarum per tribus Israhel et dixit ad eos
  29. si transierint filii Gad et filii Ruben vobiscum Iordanem omnes armati ad bellum coram Domino et vobis fuerit terra subiecta date eis Galaad in possessionem
  30. sin autem noluerint transire vobiscum in terram Chanaan inter vos habitandi accipiant loca
  31. responderuntque filii Gad et filii Ruben sicut locutus est Dominus servis suis ita faciemus
  32. ipsi armati pergemus coram Domino in terram Chanaan et possessionem iam suscepisse nos confitemur trans Iordanem
  33. dedit itaque Moses filiis Gad et Ruben et dimidiae tribui Manasse filii Ioseph regnum Seon regis Amorrei et regnum Og regis Basan et terram eorum cum urbibus suis per circuitum
  34. igitur extruxerunt filii Gad Dibon et Atharoth et Aroer
  35. Etrothsophan et Iazer Iecbaa
  36. et Bethnemra et Betharan urbes munitas et caulas pecoribus suis
  37. filii vero Ruben aedificaverunt Esbon et Eleale et Cariathaim
  38. et Nabo et Baalmeon versis nominibus Sabama quoque inponentes vocabula urbibus quas extruxerant
  39. porro filii Machir filii Manasse perrexerunt in Galaad et vastaverunt eam interfecto Amorreo habitatore eius
  40. dedit ergo Moses terram Galaad Machir filio Manasse qui habitavit in ea
  41. Iair autem filius Manasse abiit et occupavit vicos eius quos appellavit Avothiair id est villas Iair
  42. Nobe quoque perrexit et adprehendit Canath cum viculis suis vocavitque eam ex nomine suo Nobe

33

  1. hae sunt mansiones filiorum Israhel qui egressi sunt de Aegypto per turmas suas in manu Mosi et Aaron
  2. quas descripsit Moses iuxta castrorum loca quae Domini iussione mutabant
  3. profecti igitur de Ramesse mense primo quintadecima die mensis primi altera die phase filii Israhel in manu excelsa videntibus cunctis Aegyptiis
  4. et sepelientibus primogenitos quos percusserat Dominus nam et in diis eorum exercuerat ultionem
  5. castrametati sunt in Soccoth
  6. et de Soccoth venerunt in Aetham quae est in extremis finibus solitudinis
  7. inde egressi venerunt contra Phiahiroth quae respicit Beelsephon et castrametati sunt ante Magdolum
  8. profectique de Phiahiroth transierunt per medium mare in solitudinem et ambulantes tribus diebus per desertum Aetham castrametati sunt in Mara
  9. profectique de Mara venerunt in Helim ubi erant duodecim fontes aquarum et palmae septuaginta ibique castrametati sunt
  10. sed et inde egressi fixere tentoria super mare Rubrum profectique de mari Rubro
  11. castrametati sunt in deserto Sin
  12. unde egressi venerunt in Dephca
  13. profectique de Dephca castrametati sunt in Alus
  14. egressi de Alus Raphidim fixere tentoria ubi aqua populo defuit ad bibendum
  15. profectique de Raphidim castrametati sunt in deserto Sinai
  16. sed et de solitudine Sinai egressi venerunt ad sepulchra Concupiscentiae
  17. profectique de sepulchris Concupiscentiae castrametati sunt in Aseroth
  18. et de Aseroth venerunt in Rethma
  19. profectique de Rethma castrametati sunt in Remmonphares
  20. unde egressi venerunt in Lebna
  21. et de Lebna castrametati sunt in Ressa
  22. egressi de Ressa venerunt in Ceelatha
  23. unde profecti castrametati sunt in monte Sepher
  24. egressi de monte Sepher venerunt in Arada
  25. inde proficiscentes castrametati sunt in Maceloth
  26. profectique de Maceloth venerunt in Thaath
  27. de Thaath castrametati sunt in Thare
  28. unde egressi fixerunt tentoria in Methca
  29. et de Methca castrametati sunt in Esmona
  30. profectique de Esmona venerunt in Moseroth
  31. et de Moseroth castrametati sunt in Baneiacan
  32. egressique de Baneiacan venerunt in montem Gadgad
  33. unde profecti castrametati sunt in Hietebatha
  34. et de Hietebatha venerunt in Ebrona
  35. egressique de Ebrona castrametati sunt in Asiongaber
  36. inde profecti venerunt in desertum Sin haec est Cades
  37. egressique de Cades castrametati sunt in monte Hor in extremis finibus terrae Edom
  38. ascenditque Aaron sacerdos montem Hor iubente Domino et ibi mortuus est anno quadragesimo egressionis filiorum Israhel ex Aegypto mense quinto prima die mensis
  39. cum esset annorum centum viginti trium
  40. audivitque Chananeus rex Arad qui habitabat ad meridiem in terra Chanaan venisse filios Israhel
  41. et profecti de monte Hor castrametati sunt in Salmona
  42. unde egressi venerunt in Phinon
  43. profectique de Phinon castrametati sunt in Oboth
  44. et de Oboth venerunt in Ieabarim quae est in finibus Moabitarum
  45. profectique de Ieabarim fixere tentoria in Dibongad
  46. unde egressi castrametati sunt in Elmondeblathaim
  47. egressi de Elmondeblathaim venerunt ad montes Abarim contra Nabo
  48. profectique de montibus Abarim transierunt ad campestria Moab super Iordanem contra Hiericho
  49. ibique castrametati sunt de Bethsimon usque ad Belsattim in planioribus locis Moabitarum
  50. ubi locutus est Dominus ad Mosen
  51. praecipe filiis Israhel et dic ad eos quando transieritis Iordanem intrantes terram Chanaan
  52. disperdite cunctos habitatores regionis illius confringite titulos et statuas comminuite atque omnia excelsa vastate
  53. mundantes terram et habitantes in ea ego enim dedi vobis illam in possessionem
  54. quam dividetis vobis sorte pluribus dabitis latiorem et paucis angustiorem singulis ut sors ceciderit ita tribuetur hereditas per tribus et familias possessio dividetur
  55. sin autem nolueritis interficere habitatores terrae qui remanserint erunt vobis quasi clavi in oculis et lanceae in lateribus et adversabuntur vobis in terra habitationis vestrae
  56. et quicquid illis facere cogitaram vobis faciam

34

  1. locutus est Dominus ad Mosen
  2. praecipe filiis Israhel et dices ad eos cum ingressi fueritis terram Chanaan et in possessionem vobis sorte ceciderit his finibus terminabitur
  3. pars meridiana incipiet a solitudine Sin quae est iuxta Edom et habebit terminos contra orientem mare Salsissimum
  4. qui circumibunt australem plagam per ascensum Scorpionis ita ut transeant Senna et perveniant in meridiem usque ad Cadesbarne unde egredientur confinia ad villam nomine Addar et tendent usque Asemona
  5. ibitque per gyrum terminus ab Asemona usque ad torrentem Aegypti et maris Magni litore finietur
  6. plaga autem occidentalis a mari Magno incipiet et ipso fine cludetur
  7. porro ad septentrionalem plagam a mari Magno termini incipient pervenientes usque ad montem Altissimum
  8. a quo venies in Emath usque ad terminos Sedada
  9. ibuntque confinia usque Zephrona et villam Henan hii erunt termini in parte aquilonis
  10. inde metabuntur fines contra orientalem plagam de villa Henan usque Sephama
  11. et de Sephama descendent termini in Rebla contra fontem inde pervenient contra orientem ad mare Chenereth
  12. et tendent usque Iordanem et ad ultimum Salsissimo cludentur mari hanc habebitis terram per fines suos in circuitu
  13. praecepitque Moses filiis Israhel dicens haec erit terra quam possidebitis sorte et quam iussit dari Dominus novem tribubus et dimidiae tribui
  14. tribus enim filiorum Ruben per familias suas et tribus filiorum Gad iuxta cognationum numerum media quoque tribus Manasse
  15. id est duae semis tribus acceperunt partem suam trans Iordanem contra Hiericho ad orientalem plagam
  16. et ait Dominus ad Mosen
  17. haec sunt nomina virorum qui terram vobis divident Eleazar sacerdos et Iosue filius Nun
  18. et singuli principes de tribubus singulis
  19. quorum ista sunt vocabula de tribu Iuda Chaleb filius Iepphonne
  20. de tribu Symeon Samuhel filius Ammiud
  21. de tribu Beniamin Helidad filius Chaselon
  22. de tribu filiorum Dan Bocci filius Iogli
  23. filiorum Ioseph de tribu Manasse Hannihel filius Ephod
  24. de tribu Ephraim Camuhel filius Sephtan
  25. de tribu Zabulon Elisaphan filius Pharnach
  26. de tribu Isachar dux Faltihel filius Ozan
  27. de tribu Aser Ahiud filius Salomi
  28. de tribu Nepthali Phedahel filius Ameiud
  29. hii sunt quibus praecepit Dominus ut dividerent filiis Israhel terram Chanaan

35

  1. haec quoque locutus est Dominus ad Mosen in campestribus Moab super Iordanem contra Hiericho
  2. praecipe filiis Israhel ut dent Levitis de possessionibus suis
  3. urbes ad habitandum et suburbana earum per circuitum ut ipsi in oppidis maneant et suburbana sint pecoribus ac iumentis
  4. quae a muris civitatum forinsecus per circuitum mille passuum spatio tendentur
  5. contra orientem duo milia erunt cubiti et contra meridiem similiter duo milia ad mare quoque quod respicit occidentem eadem mensura erit et septentrionalis plaga aequali termino finietur eruntque urbes in medio et foris suburbana
  6. de ipsis autem oppidis quae Levitis dabitis sex erunt in fugitivorum auxilia separata ut fugiat ad ea qui fuderit sanguinem exceptis his alia quadraginta duo oppida
  7. id est simul quadraginta octo cum suburbanis suis
  8. ipsaeque urbes quae dabuntur de possessionibus filiorum Israhel ab his qui plus habent plures auferentur et qui minus pauciores singuli iuxta mensuram hereditatis suae dabunt oppida Levitis
  9. ait Dominus ad Mosen
  10. loquere filiis Israhel et dices ad eos quando transgressi fueritis Iordanem in terram Chanaan
  11. decernite quae urbes esse debeant in praesidia fugitivorum qui nolentes sanguinem fuderint
  12. in quibus cum fuerit profugus cognatus occisi eum non poterit occidere donec stet in conspectu multitudinis et causa illius iudicetur
  13. de ipsis autem urbibus quae ad fugitivorum subsidia separantur
  14. tres erunt trans Iordanem et tres in terra Chanaan
  15. tam filiis Israhel quam advenis atque peregrinis ut confugiat ad eas qui nolens sanguinem fuderit
  16. si quis ferro percusserit et mortuus fuerit qui percussus est reus erit homicidii et ipse morietur
  17. si lapidem iecerit et ictus occubuerit similiter punietur
  18. si ligno percussus interierit percussoris sanguine vindicabitur
  19. propinquus occisi homicidam interficiet statim ut adprehenderit eum percutiet
  20. si per odium quis hominem inpulerit vel iecerit quippiam in eum per insidias
  21. aut cum esset inimicus manu percusserit et ille mortuus fuerit percussor homicidii reus erit cognatus occisi statim ut invenerit eum iugulabit
  22. quod si fortuito et absque odio
  23. et inimicitiis quicquam horum fecerit
  24. et hoc audiente populo fuerit conprobatum atque inter percussorem et propinquum sanguinis quaestio ventilata
  25. liberabitur innocens de ultoris manu et reducetur per sententiam in urbem ad quam confugerat manebitque ibi donec sacerdos magnus qui oleo sancto unctus est moriatur
  26. si interfector extra fines urbium quae exulibus deputatae sunt
  27. fuerit inventus et percussus ab eo qui ultor est sanguinis absque noxa erit qui eum occiderit
  28. debuerat enim profugus usque ad mortem pontificis in urbe residere postquam autem ille obierit homicida revertetur in terram suam
  29. haec sempiterna erunt et legitima in cunctis habitationibus vestris
  30. homicida sub testibus punietur ad unius testimonium nullus condemnabitur
  31. non accipietis pretium ab eo qui reus est sanguinis statim et ipse morietur
  32. exules et profugi ante mortem pontificis nullo modo in urbes suas reverti poterunt
  33. ne polluatis terram habitationis vestrae quae insontium cruore maculatur nec aliter expiari potest nisi per eius sanguinem qui alterius sanguinem fuderit
  34. atque ita emundabitur vestra possessio me commorante vobiscum ego enim sum Dominus qui habito inter filios Israhel

36

  1. accesserunt autem et principes familiarum Galaad filii Machir filii Manasse de stirpe filiorum Ioseph locutique sunt Mosi coram principibus Israhel atque dixerunt
  2. tibi domino nostro praecepit Dominus ut terram sorte divideres filiis Israhel et ut filiabus Salphaad fratris nostri dares possessionem debitam patri
  3. quas si alterius tribus homines uxores acceperint sequetur possessio sua et translata ad aliam tribum de nostra hereditate minuetur
  4. atque ita fiet ut cum iobeleus id est quinquagesimus annus remissionis advenerit confundatur sortium distributio et aliorum possessio ad alios transeat
  5. respondit Moses filiis Israhel et Domino praecipiente ait recte tribus filiorum Ioseph locuta est
  6. et haec lex super filiabus Salphaad a Domino promulgata est nubant quibus volunt tantum ut suae tribus hominibus
  7. ne commisceatur possessio filiorum Israhel de tribu in tribum omnes enim viri ducent uxores de tribu et cognatione sua
  8. et cunctae feminae maritos de eadem tribu accipient ut hereditas permaneat in familiis
  9. nec sibi misceantur tribus sed ita maneant
  10. ut a Domino separatae sunt feceruntque filiae Salphaad ut fuerat imperatum
  11. et nupserunt Maala et Thersa et Egla et Melcha et Noa filiis patrui sui
  12. de familia Manasse qui fuit filius Ioseph et possessio quae illis fuerat adtributa mansit in tribu et familia patris earum
  13. haec sunt mandata atque iudicia quae praecepit Dominus per manum Mosi ad filios Israhel in campestribus Moab super Iordanem contra Hiericho