1.in principio creavit Deus caelum et terram 2.terra autem erat inanis et vacua et tenebrae super faciem abyssi et spiritus Dei ferebatur super aquas
  Bookmark and Share






Index

 

All verbs of this book of Vulgata are underlined. Click a link to see the verb conjugation table.

Marcus

1

  1. initium evangelii Iesu Christi Filii Dei
  2. sicut scriptum est in Esaia propheta ecce mitto angelum meum ante faciem tuam qui praeparabit viam tuam
  3. vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite semitas eius
  4. fuit Iohannes in deserto baptizans et praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum
  5. et egrediebatur ad illum omnis Iudaeae regio et Hierosolymitae universi et baptizabantur ab illo in Iordane flumine confitentes peccata sua
  6. et erat Iohannes vestitus pilis cameli et zona pellicia circa lumbos eius et lucustas et mel silvestre edebat
  7. et praedicabat dicens venit fortior me post me cuius non sum dignus procumbens solvere corrigiam calciamentorum eius
  8. ego baptizavi vos aqua ille vero baptizabit vos Spiritu Sancto
  9. et factum est in diebus illis venit Iesus a Nazareth Galilaeae et baptizatus est in Iordane ab Iohanne
  10. et statim ascendens de aqua vidit apertos caelos et Spiritum tamquam columbam descendentem et manentem in ipso
  11. et vox facta est de caelis tu es Filius meus dilectus in te conplacui
  12. et statim Spiritus expellit eum in desertum
  13. et erat in deserto quadraginta diebus et quadraginta noctibus et temptabatur a Satana eratque cum bestiis et angeli ministrabant illi
  14. postquam autem traditus est Iohannes venit Iesus in Galilaeam praedicans evangelium regni Dei
  15. et dicens quoniam impletum est tempus et adpropinquavit regnum Dei paenitemini et credite evangelio
  16. et praeteriens secus mare Galilaeae vidit Simonem et Andream fratrem eius mittentes retia in mare erant enim piscatores
  17. et dixit eis Iesus venite post me et faciam vos fieri piscatores hominum
  18. et protinus relictis retibus secuti sunt eum
  19. et progressus inde pusillum vidit Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem eius et ipsos in navi conponentes retia
  20. et statim vocavit illos et relicto patre suo Zebedaeo in navi cum mercennariis secuti sunt eum
  21. et ingrediuntur Capharnaum et statim sabbatis ingressus synagogam docebat eos
  22. et stupebant super doctrina eius erat enim docens eos quasi potestatem habens et non sicut scribae
  23. et erat in synagoga eorum homo in spiritu inmundo et exclamavit
  24. dicens quid nobis et tibi Iesu Nazarene venisti perdere nos scio qui sis Sanctus Dei
  25. et comminatus est ei Iesus dicens obmutesce et exi de homine
  26. et discerpens eum spiritus inmundus et exclamans voce magna exivit ab eo
  27. et mirati sunt omnes ita ut conquirerent inter se dicentes quidnam est hoc quae doctrina haec nova quia in potestate et spiritibus inmundis imperat et oboediunt ei
  28. et processit rumor eius statim in omnem regionem Galilaeae
  29. et protinus egredientes de synagoga venerunt in domum Simonis et Andreae cum Iacobo et Iohanne
  30. decumbebat autem socrus Simonis febricitans et statim dicunt ei de illa
  31. et accedens elevavit eam adprehensa manu eius et continuo dimisit eam febris et ministrabat eis
  32. vespere autem facto cum occidisset sol adferebant ad eum omnes male habentes et daemonia habentes
  33. et erat omnis civitas congregata ad ianuam
  34. et curavit multos qui vexabantur variis languoribus et daemonia multa eiciebat et non sinebat loqui ea quoniam sciebant eum
  35. et diluculo valde surgens egressus abiit in desertum locum ibique orabat
  36. et persecutus est eum Simon et qui cum illo erant
  37. et cum invenissent eum dixerunt ei quia omnes quaerunt te
  38. et ait illis eamus in proximos vicos et civitates ut et ibi praedicem ad hoc enim veni
  39. et erat praedicans in synagogis eorum et omni Galilaea et daemonia eiciens
  40. et venit ad eum leprosus deprecans eum et genu flexo dixit si vis potes me mundare
  41. Iesus autem misertus eius extendit manum suam et tangens eum ait illi volo mundare
  42. et cum dixisset statim discessit ab eo lepra et mundatus est
  43. et comminatus ei statim eiecit illum
  44. et dicit ei vide nemini dixeris sed vade ostende te principi sacerdotum et offer pro emundatione tua quae praecepit Moses in testimonium illis
  45. at ille egressus coepit praedicare et diffamare sermonem ita ut iam non posset manifeste in civitatem introire sed foris in desertis locis esse et conveniebant ad eum undique

2

  1. et iterum intravit Capharnaum post dies
  2. et auditum est quod in domo esset et convenerunt multi ita ut non caperet neque ad ianuam et loquebatur eis verbum
  3. et venerunt ferentes ad eum paralyticum qui a quattuor portabatur
  4. et cum non possent offerre eum illi prae turba nudaverunt tectum ubi erat et patefacientes submiserunt grabattum in quo paralyticus iacebat
  5. cum vidisset autem Iesus fidem illorum ait paralytico fili dimittuntur tibi peccata
  6. erant autem illic quidam de scribis sedentes et cogitantes in cordibus suis
  7. quid hic sic loquitur blasphemat quis potest dimittere peccata nisi solus Deus
  8. quo statim cognito Iesus spiritu suo quia sic cogitarent intra se dicit illis quid ista cogitatis in cordibus vestris
  9. quid est facilius dicere paralytico dimittuntur tibi peccata an dicere surge et tolle grabattum tuum et ambula
  10. ut autem sciatis quia potestatem habet Filius hominis in terra dimittendi peccata ait paralytico
  11. tibi dico surge tolle grabattum tuum et vade in domum tuam
  12. et statim ille surrexit et sublato grabatto abiit coram omnibus ita ut admirarentur omnes et honorificarent Deum dicentes quia numquam sic vidimus
  13. et egressus est rursus ad mare omnisque turba veniebat ad eum et docebat eos
  14. et cum praeteriret vidit Levin Alphei sedentem ad teloneum et ait illi sequere me et surgens secutus est eum
  15. et factum est cum accumberet in domo illius multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Iesu et discipulis eius erant enim multi qui et sequebantur eum
  16. et scribae et Pharisaei videntes quia manducaret cum peccatoribus et publicanis dicebant discipulis eius quare cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit magister vester
  17. hoc audito Iesus ait illis non necesse habent sani medicum sed qui male habent non enim veni vocare iustos sed peccatores
  18. et erant discipuli Iohannis et Pharisaei ieiunantes et veniunt et dicunt illi cur discipuli Iohannis et Pharisaeorum ieiunant tui autem discipuli non ieiunant
  19. et ait illis Iesus numquid possunt filii nuptiarum quamdiu sponsus cum illis est ieiunare quanto tempore habent secum sponsum non possunt ieiunare
  20. venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus et tunc ieiunabunt in illa die
  21. nemo adsumentum panni rudis adsuit vestimento veteri alioquin aufert supplementum novum a veteri et maior scissura fit
  22. et nemo mittit vinum novellum in utres veteres alioquin disrumpet vinum utres et vinum effunditur et utres peribunt sed vinum novum in utres novos mitti debet
  23. et factum est iterum cum sabbatis ambularet per sata et discipuli eius coeperunt praegredi et vellere spicas
  24. Pharisaei autem dicebant ei ecce quid faciunt sabbatis quod non licet
  25. et ait illis numquam legistis quid fecerit David quando necessitatem habuit et esuriit ipse et qui cum eo erant
  26. quomodo introiit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum et panes propositionis manducavit quos non licet manducare nisi sacerdotibus et dedit eis qui cum eo erant
  27. et dicebat eis sabbatum propter hominem factum est et non homo propter sabbatum
  28. itaque dominus est Filius hominis etiam sabbati

3

  1. et introivit iterum synagogam et erat ibi homo habens manum aridam
  2. et observabant eum si sabbatis curaret ut accusarent illum
  3. et ait homini habenti manum aridam surge in medium
  4. et dicit eis licet sabbatis bene facere an male animam salvam facere an perdere at illi tacebant
  5. et circumspiciens eos cum ira contristatus super caecitatem cordis eorum dicit homini extende manum tuam et extendit et restituta est manus illi
  6. exeuntes autem statim Pharisaei cum Herodianis consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent
  7. et Iesus cum discipulis suis secessit ad mare et multa turba a Galilaea et Iudaea secuta est eum
  8. et ab Hierosolymis et ab Idumea et trans Iordanen et qui circa Tyrum et Sidonem multitudo magna audientes quae faciebat venerunt ad eum
  9. et dixit discipulis suis ut navicula sibi deserviret propter turbam ne conprimerent eum
  10. multos enim sanabat ita ut inruerent in eum ut illum tangerent quotquot habebant plagas
  11. et spiritus inmundi cum illum videbant procidebant ei et clamabant dicentes
  12. tu es Filius Dei et vehementer comminabatur eis ne manifestarent illum
  13. et ascendens in montem vocavit ad se quos voluit ipse et venerunt ad eum
  14. et fecit ut essent duodecim cum illo et ut mitteret eos praedicare
  15. et dedit illis potestatem curandi infirmitates et eiciendi daemonia
  16. et inposuit Simoni nomen Petrus
  17. et Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem Iacobi et inposuit eis nomina Boanerges quod est Filii tonitrui
  18. et Andream et Philippum et Bartholomeum et Mattheum et Thomam et Iacobum Alphei et Thaddeum et Simonem Cananeum
  19. et Iudam Scarioth qui et tradidit illum
  20. et veniunt ad domum et convenit iterum turba ita ut non possent neque panem manducare
  21. et cum audissent sui exierunt tenere eum dicebant enim quoniam in furorem versus est
  22. et scribae qui ab Hierosolymis descenderant dicebant quoniam Beelzebub habet et quia in principe daemonum eicit daemonia
  23. et convocatis eis in parabolis dicebat illis quomodo potest Satanas Satanan eicere
  24. et si regnum in se dividatur non potest stare regnum illud
  25. et si domus super semet ipsam dispertiatur non poterit domus illa stare
  26. et si Satanas consurrexit in semet ipsum dispertitus est et non potest stare sed finem habet
  27. nemo potest vasa fortis ingressus in domum diripere nisi prius fortem alliget et tunc domum eius diripiet
  28. amen dico vobis quoniam omnia dimittentur filiis hominum peccata et blasphemiae quibus blasphemaverint
  29. qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum non habet remissionem in aeternum sed reus erit aeterni delicti
  30. quoniam dicebant spiritum inmundum habet
  31. et veniunt mater eius et fratres et foris stantes miserunt ad eum vocantes eum
  32. et sedebat circa eum turba et dicunt ei ecce mater tua et fratres tui foris quaerunt te
  33. et respondens eis ait quae est mater mea et fratres mei
  34. et circumspiciens eos qui in circuitu eius sedebant ait ecce mater mea et fratres mei
  35. qui enim fecerit voluntatem Dei hic frater meus et soror mea et mater est

4

  1. et iterum coepit docere ad mare et congregata est ad eum turba multa ita ut in navem ascendens sederet in mari et omnis turba circa mare super terram erat
  2. et docebat eos in parabolis multa et dicebat illis in doctrina sua
  3. audite ecce exiit seminans ad seminandum
  4. et dum seminat aliud cecidit circa viam et venerunt volucres et comederunt illud
  5. aliud vero cecidit super petrosa ubi non habuit terram multam et statim exortum est quoniam non habebat altitudinem terrae
  6. et quando exortus est sol exaestuavit et eo quod non haberet radicem exaruit
  7. et aliud cecidit in spinas et ascenderunt spinae et offocaverunt illud et fructum non dedit
  8. et aliud cecidit in terram bonam et dabat fructum ascendentem et crescentem et adferebat unum triginta et unum sexaginta et unum centum
  9. et dicebat qui habet aures audiendi audiat
  10. et cum esset singularis interrogaverunt eum hii qui cum eo erant cum duodecim parabolas
  11. et dicebat eis vobis datum est mysterium regni Dei illis autem qui foris sunt in parabolis omnia fiunt
  12. ut videntes videant et non videant et audientes audiant et non intellegant nequando convertantur et dimittantur eis peccata
  13. et ait illis nescitis parabolam hanc et quomodo omnes parabolas cognoscetis
  14. qui seminat verbum seminat
  15. hii autem sunt qui circa viam ubi seminatur verbum et cum audierint confestim venit Satanas et aufert verbum quod seminatum est in corda eorum
  16. et hii sunt similiter qui super petrosa seminantur qui cum audierint verbum statim cum gaudio accipiunt illud
  17. et non habent radicem in se sed temporales sunt deinde orta tribulatione et persecutione propter verbum confestim scandalizantur
  18. et alii sunt qui in spinis seminantur hii sunt qui verbum audiunt
  19. et aerumnae saeculi et deceptio divitiarum et circa reliqua concupiscentiae introeuntes suffocant verbum et sine fructu efficitur
  20. et hii sunt qui super terram bonam seminati sunt qui audiunt verbum et suscipiunt et fructificant unum triginta et unum sexaginta et unum centum
  21. et dicebat illis numquid venit lucerna ut sub modio ponatur aut sub lecto nonne ut super candelabrum ponatur
  22. non enim est aliquid absconditum quod non manifestetur nec factum est occultum sed ut in palam veniat
  23. si quis habet aures audiendi audiat
  24. et dicebat illis videte quid audiatis in qua mensura mensi fueritis remetietur vobis et adicietur vobis
  25. qui enim habet dabitur illi et qui non habet etiam quod habet auferetur ab illo
  26. et dicebat sic est regnum Dei quemadmodum si homo iaciat sementem in terram
  27. et dormiat et exsurgat nocte ac die et semen germinet et increscat dum nescit ille
  28. ultro enim terra fructificat primum herbam deinde spicam deinde plenum frumentum in spica
  29. et cum se produxerit fructus statim mittit falcem quoniam adest messis
  30. et dicebat cui adsimilabimus regnum Dei aut cui parabolae conparabimus illud
  31. sicut granum sinapis quod cum seminatum fuerit in terra minus est omnibus seminibus quae sunt in terra
  32. et cum seminatum fuerit ascendit et fit maius omnibus holeribus et facit ramos magnos ita ut possint sub umbra eius aves caeli habitare
  33. et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum prout poterant audire
  34. sine parabola autem non loquebatur eis seorsum autem discipulis suis disserebat omnia
  35. et ait illis illa die cum sero esset factum transeamus contra
  36. et dimittentes turbam adsumunt eum ita ut erat in navi et aliae naves erant cum illo
  37. et facta est procella magna venti et fluctus mittebat in navem ita ut impleretur navis
  38. et erat ipse in puppi supra cervical dormiens et excitant eum et dicunt ei magister non ad te pertinet quia perimus
  39. et exsurgens comminatus est vento et dixit mari tace obmutesce et cessavit ventus et facta est tranquillitas magna
  40. et ait illis quid timidi estis necdum habetis fidem et timuerunt magno timore et dicebant ad alterutrum quis putas est iste quia et ventus et mare oboediunt ei

5

  1. et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum
  2. et exeunti ei de navi statim occurrit ei de monumentis homo in spiritu inmundo
  3. qui domicilium habebat in monumentis et neque catenis iam quisquam eum poterat ligare
  4. quoniam saepe conpedibus et catenis vinctus disrupisset catenas et conpedes comminuisset et nemo poterat eum domare
  5. et semper nocte ac die in monumentis et in montibus erat clamans et concidens se lapidibus
  6. videns autem Iesum a longe cucurrit et adoravit eum
  7. et clamans voce magna dicit quid mihi et tibi Iesu Fili Dei summi adiuro te per Deum ne me torqueas
  8. dicebat enim illi exi spiritus inmunde ab homine
  9. et interrogabat eum quod tibi nomen est et dicit ei Legio nomen mihi est quia multi sumus
  10. et deprecabatur eum multum ne se expelleret extra regionem
  11. erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus pascens
  12. et deprecabantur eum spiritus dicentes mitte nos in porcos ut in eos introeamus
  13. et concessit eis statim Iesus et exeuntes spiritus inmundi introierunt in porcos et magno impetu grex praecipitatus est in mare ad duo milia et suffocati sunt in mare
  14. qui autem pascebant eos fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in agros et egressi sunt videre quid esset facti
  15. et veniunt ad Iesum et vident illum qui a daemonio vexabatur sedentem vestitum et sanae mentis et timuerunt
  16. et narraverunt illis qui viderant qualiter factum esset ei qui daemonium habuerat et de porcis
  17. et rogare eum coeperunt ut discederet de finibus eorum
  18. cumque ascenderet navem coepit illum deprecari qui daemonio vexatus fuerat ut esset cum illo
  19. et non admisit eum sed ait illi vade in domum tuam ad tuos et adnuntia illis quanta tibi Dominus fecerit et misertus sit tui
  20. et abiit et coepit praedicare in Decapoli quanta sibi fecisset Iesus et omnes mirabantur
  21. et cum transcendisset Iesus in navi rursus trans fretum convenit turba multa ad illum et erat circa mare
  22. et venit quidam de archisynagogis nomine Iairus et videns eum procidit ad pedes eius
  23. et deprecabatur eum multum dicens quoniam filia mea in extremis est veni inpone manus super eam ut salva sit et vivat
  24. et abiit cum illo et sequebatur eum turba multa et conprimebant illum
  25. et mulier quae erat in profluvio sanguinis annis duodecim
  26. et fuerat multa perpessa a conpluribus medicis et erogaverat omnia sua nec quicquam profecerat sed magis deterius habebat
  27. cum audisset de Iesu venit in turba retro et tetigit vestimentum eius
  28. dicebat enim quia si vel vestimentum eius tetigero salva ero
  29. et confestim siccatus est fons sanguinis eius et sensit corpore quod sanata esset a plaga
  30. et statim Iesus cognoscens in semet ipso virtutem quae exierat de eo conversus ad turbam aiebat quis tetigit vestimenta mea
  31. et dicebant ei discipuli sui vides turbam conprimentem te et dicis quis me tetigit
  32. et circumspiciebat videre eam quae hoc fecerat
  33. mulier autem timens et tremens sciens quod factum esset in se venit et procidit ante eum et dixit ei omnem veritatem
  34. ille autem dixit ei filia fides tua te salvam fecit vade in pace et esto sana a plaga tua
  35. adhuc eo loquente veniunt ab archisynagogo dicentes quia filia tua mortua est quid ultra vexas magistrum
  36. Iesus autem verbo quod dicebatur audito ait archisynagogo noli timere tantummodo crede
  37. et non admisit quemquam sequi se nisi Petrum et Iacobum et Iohannem fratrem Iacobi
  38. et veniunt in domum archisynagogi et videt tumultum et flentes et heiulantes multum
  39. et ingressus ait eis quid turbamini et ploratis puella non est mortua sed dormit
  40. et inridebant eum ipse vero eiectis omnibus adsumit patrem et matrem puellae et qui secum erant et ingreditur ubi erat puella iacens
  41. et tenens manum puellae ait illi talitha cumi quod est interpretatum puella tibi dico surge
  42. et confestim surrexit puella et ambulabat erat autem annorum duodecim et obstipuerunt stupore maximo
  43. et praecepit illis vehementer ut nemo id sciret et dixit dari illi manducare

6

  1. et egressus inde abiit in patriam suam et sequebantur illum discipuli sui
  2. et facto sabbato coepit in synagoga docere et multi audientes admirabantur in doctrina eius dicentes unde huic haec omnia et quae est sapientia quae data est illi et virtutes tales quae per manus eius efficiuntur
  3. nonne iste est faber filius Mariae frater Iacobi et Ioseph et Iudae et Simonis nonne et sorores eius hic nobiscum sunt et scandalizabantur in illo
  4. et dicebat eis Iesus quia non est propheta sine honore nisi in patria sua et in cognatione sua et in domo sua
  5. et non poterat ibi virtutem ullam facere nisi paucos infirmos inpositis manibus curavit
  6. et mirabatur propter incredulitatem eorum
  7. et circumibat castella in circuitu docens et convocavit duodecim et coepit eos mittere binos et dabat illis potestatem spirituum inmundorum
  8. et praecepit eis ne quid tollerent in via nisi virgam tantum non peram non panem neque in zona aes
  9. sed calciatos sandaliis et ne induerentur duabus tunicis
  10. et dicebat eis quocumque introieritis in domum illic manete donec exeatis inde
  11. et quicumque non receperint vos nec audierint vos exeuntes inde excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis
  12. et exeuntes praedicabant ut paenitentiam agerent
  13. et daemonia multa eiciebant et unguebant oleo multos aegrotos et sanabant
  14. et audivit Herodes rex manifestum enim factum est nomen eius et dicebat quia Iohannes Baptista resurrexit a mortuis et propterea inoperantur virtutes in illo
  15. alii autem dicebant quia Helias est alii vero dicebant propheta est quasi unus ex prophetis
  16. quo audito Herodes ait quem ego decollavi Iohannem hic a mortuis resurrexit
  17. ipse enim Herodes misit ac tenuit Iohannem et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui quia duxerat eam
  18. dicebat enim Iohannes Herodi non licet tibi habere uxorem fratris tui
  19. Herodias autem insidiabatur illi et volebat occidere eum nec poterat
  20. Herodes enim metuebat Iohannem sciens eum virum iustum et sanctum et custodiebat eum et audito eo multa faciebat et libenter eum audiebat
  21. et cum dies oportunus accidisset Herodes natalis sui cenam fecit principibus et tribunis et primis Galilaeae
  22. cumque introisset filia ipsius Herodiadis et saltasset et placuisset Herodi simulque recumbentibus rex ait puellae pete a me quod vis et dabo tibi
  23. et iuravit illi quia quicquid petieris dabo tibi licet dimidium regni mei
  24. quae cum exisset dixit matri suae quid petam et illa dixit caput Iohannis Baptistae
  25. cumque introisset statim cum festinatione ad regem petivit dicens volo ut protinus des mihi in disco caput Iohannis Baptistae
  26. et contristatus rex propter iusiurandum et propter simul recumbentes noluit eam contristare
  27. sed misso speculatore praecepit adferri caput eius in disco et decollavit eum in carcere
  28. et adtulit caput eius in disco et dedit illud puellae et puella dedit matri suae
  29. quo audito discipuli eius venerunt et tulerunt corpus eius et posuerunt illud in monumento
  30. et convenientes apostoli ad Iesum renuntiaverunt illi omnia quae egerant et docuerant
  31. et ait illis venite seorsum in desertum locum et requiescite pusillum erant enim qui veniebant et rediebant multi et nec manducandi spatium habebant
  32. et ascendentes in navi abierunt in desertum locum seorsum
  33. et viderunt eos abeuntes et cognoverunt multi et pedestre et de omnibus civitatibus concurrerunt illuc et praevenerunt eos
  34. et exiens vidit multam turbam Iesus et misertus est super eos quia erant sicut oves non habentes pastorem et coepit docere illos multa
  35. et cum iam hora multa fieret accesserunt discipuli eius dicentes desertus est locus hic et iam hora praeterivit
  36. dimitte illos ut euntes in proximas villas et vicos emant sibi cibos quos manducent
  37. et respondens ait illis date illis manducare et dixerunt ei euntes emamus denariis ducentis panes et dabimus eis manducare
  38. et dicit eis quot panes habetis ite et videte et cum cognovissent dicunt quinque et duos pisces
  39. et praecepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride faenum
  40. et discubuerunt in partes per centenos et per quinquagenos
  41. et acceptis quinque panibus et duobus piscibus intuens in caelum benedixit et fregit panes et dedit discipulis suis ut ponerent ante eos et duos pisces divisit omnibus
  42. et manducaverunt omnes et saturati sunt
  43. et sustulerunt reliquias fragmentorum duodecim cofinos plenos et de piscibus
  44. erant autem qui manducaverunt quinque milia virorum
  45. et statim coegit discipulos suos ascendere navem ut praecederent eum trans fretum ad Bethsaidam dum ipse dimitteret populum
  46. et cum dimisisset eos abiit in montem orare
  47. et cum sero esset erat navis in medio mari et ipse solus in terra
  48. et videns eos laborantes in remigando erat enim ventus contrarius eis et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans super mare et volebat praeterire eos
  49. at illi ut viderunt eum ambulantem super mare putaverunt fantasma esse et exclamaverunt
  50. omnes enim eum viderunt et conturbati sunt et statim locutus est cum eis et dixit illis confidite ego sum nolite timere
  51. et ascendit ad illos in navem et cessavit ventus et plus magis intra se stupebant
  52. non enim intellexerant de panibus erat enim cor illorum obcaecatum
  53. et cum transfretassent pervenerunt in terram Gennesareth et adplicuerunt
  54. cumque egressi essent de navi continuo cognoverunt eum
  55. et percurrentes universam regionem illam coeperunt in grabattis eos qui se male habebant circumferre ubi audiebant eum esse
  56. et quocumque introibat in vicos vel in villas aut civitates in plateis ponebant infirmos et deprecabantur eum ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent et quotquot tangebant eum salvi fiebant

7

  1. et conveniunt ad eum Pharisaei et quidam de scribis venientes ab Hierosolymis
  2. et cum vidissent quosdam ex discipulis eius communibus manibus id est non lotis manducare panes vituperaverunt
  3. Pharisaei enim et omnes Iudaei nisi crebro lavent manus non manducant tenentes traditionem seniorum
  4. et a foro nisi baptizentur non comedunt et alia multa sunt quae tradita sunt illis servare baptismata calicum et urceorum et aeramentorum et lectorum
  5. et interrogant eum Pharisaei et scribae quare discipuli tui non ambulant iuxta traditionem seniorum sed communibus manibus manducant panem
  6. at ille respondens dixit eis bene prophetavit Esaias de vobis hypocritis sicut scriptum est populus hic labiis me honorat cor autem eorum longe est a me
  7. in vanum autem me colunt docentes doctrinas praecepta hominum
  8. relinquentes enim mandatum Dei tenetis traditionem hominum baptismata urceorum et calicum et alia similia his facitis multa
  9. et dicebat illis bene irritum facitis praeceptum Dei ut traditionem vestram servetis
  10. Moses enim dixit honora patrem tuum et matrem tuam et qui maledixerit patri aut matri morte moriatur
  11. vos autem dicitis si dixerit homo patri aut matri corban quod est donum quodcumque ex me tibi profuerit
  12. et ultra non dimittitis eum quicquam facere patri suo aut matri
  13. rescindentes verbum Dei per traditionem vestram quam tradidistis et similia huiusmodi multa facitis
  14. et advocans iterum turbam dicebat illis audite me omnes et intellegite
  15. nihil est extra hominem introiens in eum quod possit eum coinquinare sed quae de homine procedunt illa sunt quae communicant hominem
  16. si quis habet aures audiendi audiat
  17. et cum introisset in domum a turba interrogabant eum discipuli eius parabolam
  18. et ait illis sic et vos inprudentes estis non intellegitis quia omne extrinsecus introiens in hominem non potest eum communicare
  19. quia non introit in cor eius sed in ventrem et in secessum exit purgans omnes escas
  20. dicebat autem quoniam quae de homine exeunt illa communicant hominem
  21. ab intus enim de corde hominum cogitationes malae procedunt adulteria fornicationes homicidia
  22. furta avaritiae nequitiae dolus inpudicitia oculus malus blasphemia superbia stultitia
  23. omnia haec mala ab intus procedunt et communicant hominem
  24. et inde surgens abiit in fines Tyri et Sidonis et ingressus domum neminem voluit scire et non potuit latere
  25. mulier enim statim ut audivit de eo cuius habebat filia spiritum inmundum intravit et procidit ad pedes eius
  26. erat autem mulier gentilis Syrophoenissa genere et rogabat eum ut daemonium eiceret de filia eius
  27. qui dixit illi sine prius saturari filios non est enim bonum sumere panem filiorum et mittere canibus
  28. at illa respondit et dicit ei utique Domine nam et catelli sub mensa comedunt de micis puerorum
  29. et ait illi propter hunc sermonem vade exiit daemonium de filia tua
  30. et cum abisset domum suam invenit puellam iacentem supra lectum et daemonium exisse
  31. et iterum exiens de finibus Tyri venit per Sidonem ad mare Galilaeae inter medios fines Decapoleos
  32. et adducunt ei surdum et mutum et deprecantur eum ut inponat illi manum
  33. et adprehendens eum de turba seorsum misit digitos suos in auriculas et expuens tetigit linguam eius
  34. et suspiciens in caelum ingemuit et ait illi eppheta quod est adaperire
  35. et statim apertae sunt aures eius et solutum est vinculum linguae eius et loquebatur recte
  36. et praecepit illis ne cui dicerent quanto autem eis praecipiebat tanto magis plus praedicabant
  37. et eo amplius admirabantur dicentes bene omnia fecit et surdos facit audire et mutos loqui

8

  1. in illis diebus iterum cum turba multa esset nec haberent quod manducarent convocatis discipulis ait illis
  2. misereor super turba quia ecce iam triduo sustinent me nec habent quod manducent
  3. et si dimisero eos ieiunos in domum suam deficient in via quidam enim ex eis de longe venerunt
  4. et responderunt ei discipuli sui unde istos poterit quis hic saturare panibus in solitudine
  5. et interrogavit eos quot panes habetis qui dixerunt septem
  6. et praecepit turbae discumbere supra terram et accipiens septem panes gratias agens fregit et dabat discipulis suis ut adponerent et adposuerunt turbae
  7. et habebant pisciculos paucos et ipsos benedixit et iussit adponi
  8. et manducaverunt et saturati sunt et sustulerunt quod superaverat de fragmentis septem sportas
  9. erant autem qui manducaverunt quasi quattuor milia et dimisit eos
  10. et statim ascendens navem cum discipulis suis venit in partes Dalmanutha
  11. et exierunt Pharisaei et coeperunt conquirere cum eo quaerentes ab illo signum de caelo temptantes eum
  12. et ingemescens spiritu ait quid generatio ista quaerit signum amen dico vobis si dabitur generationi isti signum
  13. et dimittens eos ascendens iterum abiit trans fretum
  14. et obliti sunt sumere panes et nisi unum panem non habebant secum in navi
  15. et praecipiebat eis dicens videte cavete a fermento Pharisaeorum et fermento Herodis
  16. et cogitabant ad alterutrum dicentes quia panes non habemus
  17. quo cognito Iesus ait illis quid cogitatis quia panes non habetis nondum cognoscitis nec intellegitis adhuc caecatum habetis cor vestrum
  18. oculos habentes non videtis et aures habentes non auditis nec recordamini
  19. quando quinque panes fregi in quinque milia et quot cofinos fragmentorum plenos sustulistis dicunt ei duodecim
  20. quando et septem panes in quattuor milia quot sportas fragmentorum tulistis et dicunt ei septem
  21. et dicebat eis quomodo nondum intellegitis
  22. et veniunt Bethsaida et adducunt ei caecum et rogabant eum ut illum tangeret
  23. et adprehendens manum caeci eduxit eum extra vicum et expuens in oculos eius inpositis manibus suis interrogavit eum si aliquid videret
  24. et aspiciens ait video homines velut arbores ambulantes
  25. deinde iterum inposuit manus super oculos eius et coepit videre et restitutus est ita ut videret clare omnia
  26. et misit illum in domum suam dicens vade in domum tuam et si in vicum introieris nemini dixeris
  27. et egressus est Iesus et discipuli eius in castella Caesareae Philippi et in via interrogabat discipulos suos dicens eis quem me dicunt esse homines
  28. qui responderunt illi dicentes Iohannem Baptistam alii Heliam alii vero quasi unum de prophetis
  29. tunc dicit illis vos vero quem me dicitis esse respondens Petrus ait ei tu es Christus
  30. et comminatus est eis ne cui dicerent de illo
  31. et coepit docere illos quoniam oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et a summis sacerdotibus et scribis et occidi et post tres dies resurgere
  32. et palam verbum loquebatur et adprehendens eum Petrus coepit increpare eum
  33. qui conversus et videns discipulos suos comminatus est Petro dicens vade retro me Satana quoniam non sapis quae Dei sunt sed quae sunt hominum
  34. et convocata turba cum discipulis suis dixit eis si quis vult post me sequi deneget se ipsum et tollat crucem suam et sequatur me
  35. qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet eam qui autem perdiderit animam suam propter me et evangelium salvam eam faciet
  36. quid enim proderit homini si lucretur mundum totum et detrimentum faciat animae suae
  37. aut quid dabit homo commutationem pro anima sua
  38. qui enim me confusus fuerit et mea verba in generatione ista adultera et peccatrice et Filius hominis confundetur eum cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis
  39. et dicebat illis amen dico vobis quia sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei veniens in virtute

9

  1. et post dies sex adsumit Iesus Petrum et Iacobum et Iohannem et ducit illos in montem excelsum seorsum solos et transfiguratus est coram ipsis
  2. et vestimenta eius facta sunt splendentia candida nimis velut nix qualia fullo super terram non potest candida facere
  3. et apparuit illis Helias cum Mose et erant loquentes cum Iesu
  4. et respondens Petrus ait Iesu rabbi bonum est hic nos esse et faciamus tria tabernacula tibi unum et Mosi unum et Heliae unum
  5. non enim sciebat quid diceret erant enim timore exterriti
  6. et facta est nubes obumbrans eos et venit vox de nube dicens hic est Filius meus carissimus audite illum
  7. et statim circumspicientes neminem amplius viderunt nisi Iesum tantum secum
  8. et descendentibus illis de monte praecepit illis ne cui quae vidissent narrarent nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit
  9. et verbum continuerunt apud se conquirentes quid esset cum a mortuis resurrexerit
  10. et interrogabant eum dicentes quid ergo dicunt Pharisaei et scribae quia Heliam oporteat venire primum
  11. qui respondens ait illis Helias cum venerit primo restituet omnia et quomodo scriptum est in Filium hominis ut multa patiatur et contemnatur
  12. sed dico vobis quia et Helias venit et fecerunt illi quaecumque voluerunt sicut scriptum est de eo
  13. et veniens ad discipulos suos vidit turbam magnam circa eos et scribas conquirentes cum illis
  14. et confestim omnis populus videns eum stupefactus est et adcurrentes salutabant eum
  15. et interrogavit eos quid inter vos conquiritis
  16. et respondens unus de turba dixit magister adtuli filium meum ad te habentem spiritum mutum
  17. qui ubicumque eum adprehenderit adlidit eum et spumat et stridet dentibus et arescit et dixi discipulis tuis ut eicerent illum et non potuerunt
  18. qui respondens eis dicit o generatio incredula quamdiu apud vos ero quamdiu vos patiar adferte illum ad me
  19. et adtulerunt eum et cum vidisset illum statim spiritus conturbavit eum et elisus in terram volutabatur spumans
  20. et interrogavit patrem eius quantum temporis est ex quo hoc ei accidit at ille ait ab infantia
  21. et frequenter eum et in ignem et in aquas misit ut eum perderet sed si quid potes adiuva nos misertus nostri
  22. Iesus autem ait illi si potes credere omnia possibilia credenti
  23. et continuo exclamans pater pueri cum lacrimis aiebat credo adiuva incredulitatem meam
  24. et cum videret Iesus concurrentem turbam comminatus est spiritui inmundo dicens illi surde et mute spiritus ego tibi praecipio exi ab eo et amplius ne introeas in eum
  25. et clamans et multum discerpens eum exiit ab eo et factus est sicut mortuus ita ut multi dicerent quia mortuus est
  26. Iesus autem tenens manum eius elevavit illum et surrexit
  27. et cum introisset in domum discipuli eius secreto interrogabant eum quare nos non potuimus eicere eum
  28. et dixit illis hoc genus in nullo potest exire nisi in oratione et ieiunio
  29. et inde profecti praetergrediebantur Galilaeam nec volebat quemquam scire
  30. docebat autem discipulos suos et dicebat illis quoniam Filius hominis tradetur in manus hominum et occident eum et occisus tertia die resurget
  31. at illi ignorabant verbum et timebant eum interrogare
  32. et venerunt Capharnaum qui cum domi esset interrogabat eos quid in via tractabatis
  33. at illi tacebant siquidem inter se in via disputaverant quis esset illorum maior
  34. et residens vocavit duodecim et ait illis si quis vult primus esse erit omnium novissimus et omnium minister
  35. et accipiens puerum statuit eum in medio eorum quem cum conplexus esset ait illis
  36. quisquis unum ex huiusmodi pueris receperit in nomine meo me recipit et quicumque me susceperit non me suscipit sed eum qui me misit
  37. respondit illi Iohannes dicens magister vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia qui non sequitur nos et prohibuimus eum
  38. Iesus autem ait nolite prohibere eum nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo et possit cito male loqui de me
  39. qui enim non est adversum vos pro vobis est
  40. quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae in nomine meo quia Christi estis amen dico vobis non perdet mercedem suam
  41. et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo eius et in mare mitteretur
  42. et si scandalizaverit te manus tua abscide illam bonum est tibi debilem introire in vitam quam duas manus habentem ire in gehennam in ignem inextinguibilem
  43. ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur
  44. et si pes tuus te scandalizat amputa illum bonum est tibi claudum introire in vitam aeternam quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inextinguibilis
  45. ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur
  46. quod si oculus tuus scandalizat te eice eum bonum est tibi luscum introire in regnum Dei quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis
  47. ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur
  48. omnis enim igne sallietur et omnis victima sallietur
  49. bonum est sal quod si sal insulsum fuerit in quo illud condietis habete in vobis sal et pacem habete inter vos

10

  1. et inde exsurgens venit in fines Iudaeae ultra Iordanen et conveniunt iterum turbae ad eum et sicut consueverat iterum docebat illos
  2. et accedentes Pharisaei interrogabant eum si licet viro uxorem dimittere temptantes eum
  3. at ille respondens dixit eis quid vobis praecepit Moses
  4. qui dixerunt Moses permisit libellum repudii scribere et dimittere
  5. quibus respondens Iesus ait ad duritiam cordis vestri scripsit vobis praeceptum istud
  6. ab initio autem creaturae masculum et feminam fecit eos Deus
  7. propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem et adherebit ad uxorem suam
  8. et erunt duo in carne una itaque iam non sunt duo sed una caro
  9. quod ergo Deus iunxit homo non separet
  10. et in domo iterum discipuli eius de eodem interrogaverunt eum
  11. et dicit illis quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit adulterium committit super eam
  12. et si uxor dimiserit virum suum et alii nupserit moechatur
  13. et offerebant illi parvulos ut tangeret illos discipuli autem comminabantur offerentibus
  14. quos cum videret Iesus indigne tulit et ait illis sinite parvulos venire ad me et ne prohibueritis eos talium est enim regnum Dei
  15. amen dico vobis quisque non receperit regnum Dei velut parvulus non intrabit in illud
  16. et conplexans eos et inponens manus super illos benedicebat eos
  17. et cum egressus esset in viam procurrens quidam genu flexo ante eum rogabat eum magister bone quid faciam ut vitam aeternam percipiam
  18. Iesus autem dixit ei quid me dicis bonum nemo bonus nisi unus Deus
  19. praecepta nosti ne adulteres ne occidas ne fureris ne falsum testimonium dixeris ne fraudem feceris honora patrem tuum et matrem
  20. et ille respondens ait illi magister omnia haec conservavi a iuventute mea
  21. Iesus autem intuitus eum dilexit eum et dixit illi unum tibi deest vade quaecumque habes vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et veni sequere me
  22. qui contristatus in verbo abiit maerens erat enim habens possessiones multas
  23. et circumspiciens Iesus ait discipulis suis quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei introibunt
  24. discipuli autem obstupescebant in verbis eius at Iesus rursus respondens ait illis filioli quam difficile est confidentes in pecuniis regnum Dei introire
  25. facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei
  26. qui magis admirabantur dicentes ad semet ipsos et quis potest salvus fieri
  27. et intuens illos Iesus ait apud homines inpossibile est sed non apud Deum omnia enim possibilia sunt apud Deum
  28. coepit Petrus ei dicere ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te
  29. respondens Iesus ait amen dico vobis nemo est qui reliquerit domum aut fratres aut sorores aut matrem aut patrem aut filios aut agros propter me et propter evangelium
  30. qui non accipiat centies tantum nunc in tempore hoc domos et fratres et sorores et matres et filios et agros cum persecutionibus et in saeculo futuro vitam aeternam
  31. multi autem erunt primi novissimi et novissimi primi
  32. erant autem in via ascendentes in Hierosolyma et praecedebat illos Iesus et stupebant et sequentes timebant et adsumens iterum duodecim coepit illis dicere quae essent ei ventura
  33. quia ecce ascendimus in Hierosolyma et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis et senioribus et damnabunt eum morti et tradent eum gentibus
  34. et inludent ei et conspuent eum et flagellabunt eum et interficient eum et tertia die resurget
  35. et accedunt ad illum Iacobus et Iohannes filii Zebedaei dicentes magister volumus ut quodcumque petierimus facias nobis
  36. at ille dixit eis quid vultis ut faciam vobis
  37. et dixerunt da nobis ut unus ad dexteram tuam et alius ad sinistram tuam sedeamus in gloria tua
  38. Iesus autem ait eis nescitis quid petatis potestis bibere calicem quem ego bibo aut baptismum quo ego baptizor baptizari
  39. at illi dixerunt ei possumus Iesus autem ait eis calicem quidem quem ego bibo bibetis et baptismum quo ego baptizor baptizabimini
  40. sedere autem ad dexteram meam vel ad sinistram non est meum dare sed quibus paratum est
  41. et audientes decem coeperunt indignari de Iacobo et Iohanne
  42. Iesus autem vocans eos ait illis scitis quia hii qui videntur principari gentibus dominantur eis et principes eorum potestatem habent ipsorum
  43. non ita est autem in vobis sed quicumque voluerit fieri maior erit vester minister
  44. et quicumque voluerit in vobis primus esse erit omnium servus
  45. nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei sed ut ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis
  46. et veniunt Hierichum et proficiscente eo de Hiericho et discipulis eius et plurima multitudine filius Timei Bartimeus caecus sedebat iuxta viam mendicans
  47. qui cum audisset quia Iesus Nazarenus est coepit clamare et dicere Fili David Iesu miserere mei
  48. et comminabantur illi multi ut taceret at ille multo magis clamabat Fili David miserere mei
  49. et stans Iesus praecepit illum vocari et vocant caecum dicentes ei animaequior esto surge vocat te
  50. qui proiecto vestimento suo exiliens venit ad eum
  51. et respondens illi Iesus dixit quid vis tibi faciam caecus autem dixit ei rabboni ut videam
  52. Iesus autem ait illi vade fides tua te salvum fecit et confestim vidit et sequebatur eum in via

11

  1. et cum adpropinquarent Hierosolymae et Bethaniae ad montem Olivarum mittit duos ex discipulis suis
  2. et ait illis ite in castellum quod est contra vos et statim introeuntes illuc invenietis pullum ligatum super quem nemo adhuc hominum sedit solvite illum et adducite
  3. et si quis vobis dixerit quid facitis dicite quia Domino necessarius est et continuo illum dimittet huc
  4. et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante ianuam foris in bivio et solvunt eum
  5. et quidam de illic stantibus dicebant illis quid facitis solventes pullum
  6. qui dixerunt eis sicut praeceperat illis Iesus et dimiserunt eis
  7. et duxerunt pullum ad Iesum et inponunt illi vestimenta sua et sedit super eo
  8. multi autem vestimenta sua straverunt in via alii autem frondes caedebant de arboribus et sternebant in via
  9. et qui praeibant et qui sequebantur clamabant dicentes osanna benedictus qui venit in nomine Domini
  10. benedictum quod venit regnum patris nostri David osanna in excelsis
  11. et introivit Hierosolyma in templum et circumspectis omnibus cum iam vespera esset hora exivit in Bethania cum duodecim
  12. et alia die cum exirent a Bethania esuriit
  13. cumque vidisset a longe ficum habentem folia venit si quid forte inveniret in ea et cum venisset ad eam nihil invenit praeter folia non enim erat tempus ficorum
  14. et respondens dixit ei iam non amplius in aeternum quisquam fructum ex te manducet et audiebant discipuli eius
  15. et veniunt Hierosolymam et cum introisset templum coepit eicere vendentes et ementes in templo et mensas nummulariorum et cathedras vendentium columbas evertit
  16. et non sinebat ut quisquam vas transferret per templum
  17. et docebat dicens eis non scriptum est quia domus mea domus orationis vocabitur omnibus gentibus vos autem fecistis eam speluncam latronum
  18. quo audito principes sacerdotum et scribae quaerebant quomodo eum perderent timebant enim eum quoniam universa turba admirabatur super doctrina eius
  19. et cum vespera facta esset egrediebatur de civitate
  20. et cum mane transirent viderunt ficum aridam factam a radicibus
  21. et recordatus Petrus dicit ei rabbi ecce ficus cui maledixisti aruit
  22. et respondens Iesus ait illis habete fidem Dei
  23. amen dico vobis quicumque dixerit huic monti tollere et mittere in mare et non haesitaverit in corde suo sed crediderit quia quodcumque dixerit fiat fiet ei
  24. propterea dico vobis omnia quaecumque orantes petitis credite quia accipietis et veniet vobis
  25. et cum stabitis ad orandum dimittite si quid habetis adversus aliquem ut et Pater vester qui in caelis est dimittat vobis peccata vestra
  26. quod si vos non dimiseritis nec Pater vester qui in caelis est dimittet vobis peccata vestra
  27. et veniunt rursus Hierosolymam et cum ambularet in templo accedunt ad eum summi sacerdotes et scribae et seniores
  28. et dicunt illi in qua potestate haec facis et quis tibi dedit hanc potestatem ut ista facias
  29. Iesus autem respondens ait illis interrogabo vos et ego unum verbum et respondete mihi et dicam vobis in qua potestate haec faciam
  30. baptismum Iohannis de caelo erat an ex hominibus respondete mihi
  31. at illi cogitabant secum dicentes si dixerimus de caelo dicet quare ergo non credidistis ei
  32. sed dicemus ex hominibus timebant populum omnes enim habebant Iohannem quia vere propheta esset
  33. et respondentes dicunt Iesu nescimus respondens Iesus ait illis neque ego dico vobis in qua potestate haec faciam

12

  1. et coepit illis in parabolis loqui vineam pastinavit homo et circumdedit sepem et fodit lacum et aedificavit turrem et locavit eam agricolis et peregre profectus est
  2. et misit ad agricolas in tempore servum ut ab agricolis acciperet de fructu vineae
  3. qui adprehensum eum ceciderunt et dimiserunt vacuum
  4. et iterum misit ad illos alium servum et illum capite vulneraverunt et contumeliis adfecerunt
  5. et rursum alium misit et illum occiderunt et plures alios quosdam caedentes alios vero occidentes
  6. adhuc ergo unum habens filium carissimum et illum misit ad eos novissimum dicens quia reverebuntur filium meum
  7. coloni autem dixerunt ad invicem hic est heres venite occidamus eum et nostra erit hereditas
  8. et adprehendentes eum occiderunt et eiecerunt extra vineam
  9. quid ergo faciet dominus vineae veniet et perdet colonos et dabit vineam aliis
  10. nec scripturam hanc legistis lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli
  11. a Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris
  12. et quaerebant eum tenere et timuerunt turbam cognoverunt enim quoniam ad eos parabolam hanc dixerit et relicto eo abierunt
  13. et mittunt ad eum quosdam ex Pharisaeis et Herodianis ut eum caperent in verbo
  14. qui venientes dicunt ei magister scimus quoniam verax es et non curas quemquam nec enim vides in faciem hominis sed in veritate viam Dei doces licet dari tributum Caesari an non dabimus
  15. qui sciens versutiam eorum ait illis quid me temptatis adferte mihi denarium ut videam
  16. at illi adtulerunt et ait illis cuius est imago haec et inscriptio dicunt illi Caesaris
  17. respondens autem Iesus dixit illis reddite igitur quae sunt Caesaris Caesari et quae sunt Dei Deo et mirabantur super eo
  18. et venerunt ad eum Sadducaei qui dicunt resurrectionem non esse et interrogabant eum dicentes
  19. magister Moses nobis scripsit ut si cuius frater mortuus fuerit et dimiserit uxorem et filios non reliquerit accipiat frater eius uxorem ipsius et resuscitet semen fratri suo
  20. septem ergo fratres erant et primus accepit uxorem et mortuus est non relicto semine
  21. et secundus accepit eam et mortuus est et nec iste reliquit semen et tertius similiter
  22. et acceperunt eam similiter septem et non reliquerunt semen novissima omnium defuncta est et mulier
  23. in resurrectione ergo cum resurrexerint cuius de his erit uxor septem enim habuerunt eam uxorem
  24. et respondens Iesus ait illis non ideo erratis non scientes scripturas neque virtutem Dei
  25. cum enim a mortuis resurrexerint neque nubent neque nubentur sed sunt sicut angeli in caelis
  26. de mortuis autem quod resurgant non legistis in libro Mosi super rubum quomodo dixerit illi Deus inquiens ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob
  27. non est Deus mortuorum sed vivorum vos ergo multum erratis
  28. et accessit unus de scribis qui audierat illos conquirentes et videns quoniam bene illis responderit interrogavit eum quod esset primum omnium mandatum
  29. Iesus autem respondit ei quia primum omnium mandatum est audi Israhel Dominus Deus noster Deus unus est
  30. et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua et ex tota virtute tua hoc est primum mandatum
  31. secundum autem simile illi diliges proximum tuum tamquam te ipsum maius horum aliud mandatum non est
  32. et ait illi scriba bene magister in veritate dixisti quia unus est et non est alius praeter eum
  33. et ut diligatur ex toto corde et ex toto intellectu et ex tota anima et ex tota fortitudine et diligere proximum tamquam se ipsum maius est omnibus holocaustomatibus et sacrificiis
  34. Iesus autem videns quod sapienter respondisset dixit illi non es longe a regno Dei et nemo iam audebat eum interrogare
  35. et respondens Iesus dicebat docens in templo quomodo dicunt scribae Christum Filium esse David
  36. ipse enim David dicit in Spiritu Sancto dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum
  37. ipse ergo David dicit eum Dominum et unde est filius eius et multa turba eum libenter audivit
  38. et dicebat eis in doctrina sua cavete a scribis qui volunt in stolis ambulare et salutari in foro
  39. et in primis cathedris sedere in synagogis et primos discubitus in cenis
  40. qui devorant domos viduarum sub obtentu prolixae orationis hii accipient prolixius iudicium
  41. et sedens Iesus contra gazofilacium aspiciebat quomodo turba iactaret aes in gazofilacium et multi divites iactabant multa
  42. cum venisset autem una vidua pauper misit duo minuta quod est quadrans
  43. et convocans discipulos suos ait illis amen dico vobis quoniam vidua haec pauper plus omnibus misit qui miserunt in gazofilacium
  44. omnes enim ex eo quod abundabat illis miserunt haec vero de penuria sua omnia quae habuit misit totum victum suum

13

  1. et cum egrederetur de templo ait illi unus ex discipulis suis magister aspice quales lapides et quales structurae
  2. et respondens Iesus ait illi vides has omnes magnas aedificationes non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur
  3. et cum sederet in montem Olivarum contra templum interrogabant eum separatim Petrus et Iacobus et Iohannes et Andreas
  4. dic nobis quando ista fient et quod signum erit quando haec omnia incipient consummari
  5. et respondens Iesus coepit dicere illis videte ne quis vos seducat
  6. multi enim venient in nomine meo dicentes quia ego sum et multos seducent
  7. cum audieritis autem bella et opiniones bellorum ne timueritis oportet enim fieri sed nondum finis
  8. exsurget autem gens super gentem et regnum super regnum et erunt terraemotus per loca et fames initium dolorum haec
  9. videte autem vosmet ipsos tradent enim vos conciliis et in synagogis vapulabitis et ante praesides et reges stabitis propter me in testimonium illis
  10. et in omnes gentes primum oportet praedicari evangelium
  11. et cum duxerint vos tradentes nolite praecogitare quid loquamini sed quod datum vobis fuerit in illa hora id loquimini non enim estis vos loquentes sed Spiritus Sanctus
  12. tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium et consurgent filii in parentes et morte adficient eos
  13. et eritis odio omnibus propter nomen meum qui autem sustinuerit in finem hic salvus erit
  14. cum autem videritis abominationem desolationis stantem ubi non debet qui legit intellegat tunc qui in Iudaea sunt fugiant in montes
  15. et qui super tectum ne descendat in domum nec introeat ut tollat quid de domo sua
  16. et qui in agro erit non revertatur retro tollere vestimentum suum
  17. vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus
  18. orate vero ut hieme non fiant
  19. erunt enim dies illi tribulationes tales quales non fuerunt ab initio creaturae quam condidit Deus usque nunc neque fient
  20. et nisi breviasset Dominus dies non fuisset salva omnis caro sed propter electos quos elegit breviavit dies
  21. et tunc si quis vobis dixerit ecce hic est Christus ecce illic ne credideritis
  22. exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa et portenta ad seducendos si potest fieri etiam electos
  23. vos ergo videte ecce praedixi vobis omnia
  24. sed in illis diebus post tribulationem illam sol contenebrabitur et luna non dabit splendorem suum
  25. et erunt stellae caeli decidentes et virtutes quae sunt in caelis movebuntur
  26. et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria
  27. et tunc mittet angelos suos et congregabit electos suos a quattuor ventis a summo terrae usque ad summum caeli
  28. a ficu autem discite parabolam cum iam ramus eius tener fuerit et nata fuerint folia cognoscitis quia in proximo sit aestas
  29. sic et vos cum videritis haec fieri scitote quod in proximo sit in ostiis
  30. amen dico vobis quoniam non transiet generatio haec donec omnia ista fiant
  31. caelum et terra transibunt verba autem mea non transibunt
  32. de die autem illo vel hora nemo scit neque angeli in caelo neque Filius nisi Pater
  33. videte vigilate et orate nescitis enim quando tempus sit
  34. sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam et dedit servis suis potestatem cuiusque operis et ianitori praecipiat ut vigilet
  35. vigilate ergo nescitis enim quando dominus domus veniat sero an media nocte an galli cantu an mane
  36. ne cum venerit repente inveniat vos dormientes
  37. quod autem vobis dico omnibus dico vigilate

14

  1. erat autem pascha et azyma post biduum et quaerebant summi sacerdotes et scribae quomodo eum dolo tenerent et occiderent
  2. dicebant enim non in die festo ne forte tumultus fieret populi
  3. et cum esset Bethaniae in domo Simonis leprosi et recumberet venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi et fracto alabastro effudit super caput eius
  4. erant autem quidam indigne ferentes intra semet ipsos et dicentes ut quid perditio ista unguenti facta est
  5. poterat enim unguentum istud veniri plus quam trecentis denariis et dari pauperibus et fremebant in eam
  6. Iesus autem dixit sinite eam quid illi molesti estis bonum opus operata est in me
  7. semper enim pauperes habetis vobiscum et cum volueritis potestis illis benefacere me autem non semper habetis
  8. quod habuit haec fecit praevenit unguere corpus meum in sepulturam
  9. amen dico vobis ubicumque praedicatum fuerit evangelium istud in universum mundum et quod fecit haec narrabitur in memoriam eius
  10. et Iudas Scariotis unus de duodecim abiit ad summos sacerdotes ut proderet eum illis
  11. qui audientes gavisi sunt et promiserunt ei pecuniam se daturos et quaerebat quomodo illum oportune traderet
  12. et primo die azymorum quando pascha immolabant dicunt ei discipuli quo vis eamus et paremus tibi ut manduces pascha
  13. et mittit duos ex discipulis suis et dicit eis ite in civitatem et occurret vobis homo laguenam aquae baiulans sequimini eum
  14. et quocumque introierit dicite domino domus quia magister dicit ubi est refectio mea ubi pascha cum discipulis meis manducem
  15. et ipse vobis demonstrabit cenaculum grande stratum et illic parate nobis
  16. et abierunt discipuli eius et venerunt in civitatem et invenerunt sicut dixerat illis et praeparaverunt pascha
  17. vespere autem facto venit cum duodecim
  18. et discumbentibus eis et manducantibus ait Iesus amen dico vobis quia unus ex vobis me tradet qui manducat mecum
  19. at illi coeperunt contristari et dicere ei singillatim numquid ego
  20. qui ait illis unus ex duodecim qui intinguit mecum in catino
  21. et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo vae autem homini illi per quem Filius hominis traditur bonum ei si non esset natus homo ille
  22. et manducantibus illis accepit Iesus panem et benedicens fregit et dedit eis et ait sumite hoc est corpus meum
  23. et accepto calice gratias agens dedit eis et biberunt ex illo omnes
  24. et ait illis hic est sanguis meus novi testamenti qui pro multis effunditur
  25. amen dico vobis quod iam non bibam de genimine vitis usque in diem illum cum illud bibam novum in regno Dei
  26. et hymno dicto exierunt in montem Olivarum
  27. et ait eis Iesus omnes scandalizabimini in nocte ista quia scriptum est percutiam pastorem et dispergentur oves
  28. sed posteaquam resurrexero praecedam vos in Galilaeam
  29. Petrus autem ait ei et si omnes scandalizati fuerint sed non ego
  30. et ait illi Iesus amen dico tibi quia tu hodie in nocte hac priusquam bis gallus vocem dederit ter me es negaturus
  31. at ille amplius loquebatur et si oportuerit me simul conmori tibi non te negabo similiter autem et omnes dicebant
  32. et veniunt in praedium cui nomen Gethsemani et ait discipulis suis sedete hic donec orem
  33. et adsumit Petrum et Iacobum et Iohannem secum et coepit pavere et taedere
  34. et ait illis tristis est anima mea usque ad mortem sustinete hic et vigilate
  35. et cum processisset paululum procidit super terram et orabat ut si fieri posset transiret ab eo hora
  36. et dixit Abba Pater omnia possibilia tibi sunt transfer calicem hunc a me sed non quod ego volo sed quod tu
  37. et venit et invenit eos dormientes et ait Petro Simon dormis non potuisti una hora vigilare
  38. vigilate et orate ut non intretis in temptationem spiritus quidem promptus caro vero infirma
  39. et iterum abiens oravit eundem sermonem dicens
  40. et reversus denuo invenit eos dormientes erant enim oculi illorum ingravati et ignorabant quid responderent ei
  41. et venit tertio et ait illis dormite iam et requiescite sufficit venit hora ecce traditur Filius hominis in manus peccatorum
  42. surgite eamus ecce qui me tradit prope est
  43. et adhuc eo loquente venit Iudas Scarioth unus ex duodecim et cum illo turba cum gladiis et lignis a summis sacerdotibus et a scribis et a senioribus
  44. dederat autem traditor eius signum eis dicens quemcumque osculatus fuero ipse est tenete eum et ducite
  45. et cum venisset statim accedens ad eum ait rabbi et osculatus est eum
  46. at illi manus iniecerunt in eum et tenuerunt eum
  47. unus autem quidam de circumstantibus educens gladium percussit servum summi sacerdotis et amputavit illi auriculam
  48. et respondens Iesus ait illis tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis conprehendere me
  49. cotidie eram apud vos in templo docens et non me tenuistis sed ut adimpleantur scripturae
  50. tunc discipuli eius relinquentes eum omnes fugerunt
  51. adulescens autem quidam sequebatur illum amictus sindone super nudo et tenuerunt eum
  52. at ille reiecta sindone nudus profugit ab eis
  53. et adduxerunt Iesum ad summum sacerdotem et conveniunt omnes sacerdotes et scribae et seniores
  54. Petrus autem a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis et sedebat cum ministris et calefaciebat se ad ignem
  55. summi vero sacerdotes et omne concilium quaerebant adversum Iesum testimonium ut eum morti traderent nec inveniebant
  56. multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum et convenientia testimonia non erant
  57. et quidam surgentes falsum testimonium ferebant adversus eum dicentes
  58. quoniam nos audivimus eum dicentem ego dissolvam templum hoc manufactum et per triduum aliud non manufactum aedificabo
  59. et non erat conveniens testimonium illorum
  60. et exsurgens summus sacerdos in medium interrogavit Iesum dicens non respondes quicquam ad ea quae tibi obiciuntur ab his
  61. ille autem tacebat et nihil respondit rursum summus sacerdos interrogabat eum et dicit ei tu es Christus Filius Benedicti
  62. Iesus autem dixit illi ego sum et videbitis Filium hominis a dextris sedentem Virtutis et venientem cum nubibus caeli
  63. summus autem sacerdos scindens vestimenta sua ait quid adhuc desideramus testes
  64. audistis blasphemiam quid vobis videtur qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis
  65. et coeperunt quidam conspuere eum et velare faciem eius et colaphis eum caedere et dicere ei prophetiza et ministri alapis eum caedebant
  66. et cum esset Petrus in atrio deorsum venit una ex ancillis summi sacerdotis
  67. et cum vidisset Petrum calefacientem se aspiciens illum ait et tu cum Iesu Nazareno eras
  68. at ille negavit dicens neque scio neque novi quid dicas et exiit foras ante atrium et gallus cantavit
  69. rursus autem cum vidisset illum ancilla coepit dicere circumstantibus quia hic ex illis est
  70. at ille iterum negavit et post pusillum rursus qui adstabant dicebant Petro vere ex illis es nam et Galilaeus es
  71. ille autem coepit anathematizare et iurare quia nescio hominem istum quem dicitis
  72. et statim iterum gallus cantavit et recordatus est Petrus verbi quod dixerat ei Iesus priusquam gallus cantet bis ter me negabis et coepit flere

15

  1. et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus et scribis et universo concilio vincientes Iesum duxerunt et tradiderunt Pilato
  2. et interrogavit eum Pilatus tu es rex Iudaeorum at ille respondens ait illi tu dicis
  3. et accusabant eum summi sacerdotes in multis
  4. Pilatus autem rursum interrogavit eum dicens non respondes quicquam vide in quantis te accusant
  5. Iesus autem amplius nihil respondit ita ut miraretur Pilatus
  6. per diem autem festum dimittere solebat illis unum ex vinctis quemcumque petissent
  7. erat autem qui dicebatur Barabbas qui cum seditiosis erat vinctus qui in seditione fecerant homicidium
  8. et cum ascendisset turba coepit rogare sicut semper faciebat illis
  9. Pilatus autem respondit eis et dixit vultis dimittam vobis regem Iudaeorum
  10. sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes
  11. pontifices autem concitaverunt turbam ut magis Barabban dimitteret eis
  12. Pilatus autem iterum respondens ait illis quid ergo vultis faciam regi Iudaeorum
  13. at illi iterum clamaverunt crucifige eum
  14. Pilatus vero dicebat eis quid enim mali fecit at illi magis clamabant crucifige eum
  15. Pilatus autem volens populo satisfacere dimisit illis Barabban et tradidit Iesum flagellis caesum ut crucifigeretur
  16. milites autem duxerunt eum intro in atrium praetorii et convocant totam cohortem
  17. et induunt eum purpuram et inponunt ei plectentes spineam coronam
  18. et coeperunt salutare eum have rex Iudaeorum
  19. et percutiebant caput eius harundine et conspuebant eum et ponentes genua adorabant eum
  20. et postquam inluserunt ei exuerunt illum purpuram et induerunt eum vestimentis suis et educunt illum ut crucifigerent eum
  21. et angariaverunt praetereuntem quempiam Simonem Cyreneum venientem de villa patrem Alexandri et Rufi ut tolleret crucem eius
  22. et perducunt illum in Golgotha locum quod est interpretatum Calvariae locus
  23. et dabant ei bibere murratum vinum et non accepit
  24. et crucifigentes eum diviserunt vestimenta eius mittentes sortem super eis quis quid tolleret
  25. erat autem hora tertia et crucifixerunt eum
  26. et erat titulus causae eius inscriptus rex Iudaeorum
  27. et cum eo crucifigunt duos latrones unum a dextris et alium a sinistris eius
  28. et adimpleta est scriptura quae dicit et cum iniquis reputatus est
  29. et praetereuntes blasphemabant eum moventes capita sua et dicentes va qui destruit templum et in tribus diebus aedificat
  30. salvum fac temet ipsum descendens de cruce
  31. similiter et summi sacerdotes ludentes ad alterutrum cum scribis dicebant alios salvos fecit se ipsum non potest salvum facere
  32. Christus rex Israhel descendat nunc de cruce ut videamus et credamus et qui cum eo crucifixi erant conviciabantur ei
  33. et facta hora sexta tenebrae factae sunt per totam terram usque in horam nonam
  34. et hora nona exclamavit Iesus voce magna dicens Heloi Heloi lama sabacthani quod est interpretatum Deus meus Deus meus ut quid dereliquisti me
  35. et quidam de circumstantibus audientes dicebant ecce Heliam vocat
  36. currens autem unus et implens spongiam aceto circumponensque calamo potum dabat ei dicens sinite videamus si veniat Helias ad deponendum eum
  37. Iesus autem emissa voce magna exspiravit
  38. et velum templi scissum est in duo a sursum usque deorsum
  39. videns autem centurio qui ex adverso stabat quia sic clamans exspirasset ait vere homo hic Filius Dei erat
  40. erant autem et mulieres de longe aspicientes inter quas et Maria Magdalene et Maria Iacobi minoris et Ioseph mater et Salome
  41. et cum esset in Galilaea sequebantur eum et ministrabant ei et aliae multae quae simul cum eo ascenderant Hierosolyma
  42. et cum iam sero esset factum quia erat parasceve quod est ante sabbatum
  43. venit Ioseph ab Arimathia nobilis decurio qui et ipse erat expectans regnum Dei et audacter introiit ad Pilatum et petiit corpus Iesu
  44. Pilatus autem mirabatur si iam obisset et accersito centurione interrogavit eum si iam mortuus esset
  45. et cum cognovisset a centurione donavit corpus Ioseph
  46. Ioseph autem mercatus sindonem et deponens eum involvit sindone et posuit eum in monumento quod erat excisum de petra et advolvit lapidem ad ostium monumenti
  47. Maria autem Magdalene et Maria Ioseph aspiciebant ubi poneretur

16

  1. et cum transisset sabbatum Maria Magdalene et Maria Iacobi et Salome emerunt aromata ut venientes unguerent eum
  2. et valde mane una sabbatorum veniunt ad monumentum orto iam sole
  3. et dicebant ad invicem quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti
  4. et respicientes vident revolutum lapidem erat quippe magnus valde
  5. et introeuntes in monumento viderunt iuvenem sedentem in dextris coopertum stola candida et obstipuerunt
  6. qui dicit illis nolite expavescere Iesum quaeritis Nazarenum crucifixum surrexit non est hic ecce locus ubi posuerunt eum
  7. sed ite et dicite discipulis eius et Petro quia praecedit vos in Galilaeam ibi eum videbitis sicut dixit vobis
  8. at illae exeuntes fugerunt de monumento invaserat enim eas tremor et pavor et nemini quicquam dixerunt timebant enim
  9. surgens autem mane prima sabbati apparuit primo Mariae Magdalenae de qua eiecerat septem daemonia
  10. illa vadens nuntiavit his qui cum eo fuerant lugentibus et flentibus
  11. et illi audientes quia viveret et visus esset ab ea non crediderunt
  12. post haec autem duobus ex eis ambulantibus ostensus est in alia effigie euntibus in villam
  13. et illi euntes nuntiaverunt ceteris nec illis crediderunt
  14. novissime recumbentibus illis undecim apparuit et exprobravit incredulitatem illorum et duritiam cordis quia his qui viderant eum resurrexisse non crediderant
  15. et dixit eis euntes in mundum universum praedicate evangelium omni creaturae
  16. qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit qui vero non crediderit condemnabitur
  17. signa autem eos qui crediderint haec sequentur in nomine meo daemonia eicient linguis loquentur novis
  18. serpentes tollent et si mortiferum quid biberint non eos nocebit super aegrotos manus inponent et bene habebunt
  19. et Dominus quidem postquam locutus est eis adsumptus est in caelum et sedit a dextris Dei
  20. illi autem profecti praedicaverunt ubique Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis