1.in principio creavit Deus caelum et terram 2.terra autem erat inanis et vacua et tenebrae super faciem abyssi et spiritus Dei ferebatur super aquas
  Bookmark and Share






Index

 

All verbs of this book of Vulgata are underlined. Click a link to see the verb conjugation table.

Jacobus

1

  1. Iacobus Dei et Domini nostri Iesu Christi servus duodecim tribubus quae sunt in dispersione salutem
  2. omne gaudium existimate fratres mei cum in temptationibus variis incideritis
  3. scientes quod probatio fidei vestrae patientiam operatur
  4. patientia autem opus perfectum habeat ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes
  5. si quis autem vestrum indiget sapientiam postulet a Deo qui dat omnibus affluenter et non inproperat et dabitur ei
  6. postulet autem in fide nihil haesitans qui enim haesitat similis est fluctui maris qui a vento movetur et circumfertur
  7. non ergo aestimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino
  8. vir duplex animo inconstans in omnibus viis suis
  9. glorietur autem frater humilis in exaltatione sua
  10. dives autem in humilitate sua quoniam sicut flos faeni transibit
  11. exortus est enim sol cum ardore et arefecit faenum et flos eius decidit et decor vultus eius deperiit ita et dives in itineribus suis marcescet
  12. beatus vir qui suffert temptationem quia cum probatus fuerit accipiet coronam vitae quam repromisit Deus diligentibus se
  13. nemo cum temptatur dicat quoniam a Deo temptor Deus enim intemptator malorum est ipse autem neminem temptat
  14. unusquisque vero temptatur a concupiscentia sua abstractus et inlectus
  15. dein concupiscentia cum conceperit parit peccatum peccatum vero cum consummatum fuerit generat mortem
  16. nolite itaque errare fratres mei dilectissimi
  17. omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens a Patre luminum apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio
  18. voluntarie genuit nos verbo veritatis ut simus initium aliquod creaturae eius
  19. scitis fratres mei dilecti sit autem omnis homo velox ad audiendum tardus autem ad loquendum et tardus ad iram
  20. ira enim viri iustitiam Dei non operatur
  21. propter quod abicientes omnem inmunditiam et abundantiam malitiae in mansuetudine suscipite insitum verbum quod potest salvare animas vestras
  22. estote autem factores verbi et non auditores tantum fallentes vosmet ipsos
  23. quia si quis auditor est verbi et non factor hic conparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo
  24. consideravit enim se et abiit et statim oblitus est qualis fuerit
  25. qui autem perspexerit in lege perfecta libertatis et permanserit non auditor obliviosus factus sed factor operis hic beatus in facto suo erit
  26. si quis autem putat se religiosum esse non refrenans linguam suam sed seducens cor suum huius vana est religio
  27. religio munda et inmaculata apud Deum et Patrem haec est visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum inmaculatum se custodire ab hoc saeculo

2

  1. fratres mei nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Iesu Christi gloriae
  2. etenim si introierit in conventu vestro vir aureum anulum habens in veste candida introierit autem et pauper in sordido habitu
  3. et intendatis in eum qui indutus est veste praeclara et dixeritis tu sede hic bene pauperi autem dicatis tu sta illic aut sede sub scabillo pedum meorum
  4. nonne iudicatis apud vosmet ipsos et facti estis iudices cogitationum iniquarum
  5. audite fratres mei dilectissimi nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo divites in fide et heredes regni quod repromisit Deus diligentibus se
  6. vos autem exhonorastis pauperem nonne divites per potentiam opprimunt vos et ipsi trahunt vos ad iudicia
  7. nonne ipsi blasphemant bonum nomen quod invocatum est super vos
  8. si tamen legem perficitis regalem secundum scripturas diliges proximum tuum sicut te ipsum bene facitis
  9. si autem personas accipitis peccatum operamini redarguti a lege quasi transgressores
  10. quicumque autem totam legem servaverit offendat autem in uno factus est omnium reus
  11. qui enim dixit non moechaberis dixit et non occides quod si non moechaberis occides autem factus es transgressor legis
  12. sic loquimini et sic facite sicut per legem libertatis incipientes iudicari
  13. iudicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam superexultat autem misericordia iudicio
  14. quid proderit fratres mei si fidem quis dicat se habere opera autem non habeat numquid poterit fides salvare eum
  15. si autem frater aut soror nudi sunt et indigent victu cotidiano
  16. dicat autem aliquis de vobis illis ite in pace calefacimini et saturamini non dederitis autem eis quae necessaria sunt corporis quid proderit
  17. sic et fides si non habeat opera mortua est in semet ipsam
  18. sed dicet quis tu fidem habes et ego opera habeo ostende mihi fidem tuam sine operibus et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam
  19. tu credis quoniam unus est Deus bene facis et daemones credunt et contremescunt
  20. vis autem scire o homo inanis quoniam fides sine operibus otiosa est
  21. Abraham pater noster nonne ex operibus iustificatus est offerens Isaac filium suum super altare
  22. vides quoniam fides cooperabatur operibus illius et ex operibus fides consummata est
  23. et suppleta est scriptura dicens credidit Abraham Deo et reputatum est illi ad iustitiam et amicus Dei appellatus est
  24. videtis quoniam ex operibus iustificatur homo et non ex fide tantum
  25. similiter autem et Raab meretrix nonne ex operibus iustificata est suscipiens nuntios et alia via eiciens
  26. sicut enim corpus sine spiritu emortuum est ita et fides sine operibus mortua est

3

  1. nolite plures magistri fieri fratres mei scientes quoniam maius iudicium sumitis
  2. in multis enim offendimus omnes si quis in verbo non offendit hic perfectus est vir potens etiam freno circumducere totum corpus
  3. si autem equorum frenos in ora mittimus ad consentiendum nobis et omne corpus illorum circumferimus
  4. ecce et naves cum magnae sint et a ventis validis minentur circumferuntur a modico gubernaculo ubi impetus dirigentis voluerit
  5. ita et lingua modicum quidem membrum est et magna exultat ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit
  6. et lingua ignis est universitas iniquitatis lingua constituitur in membris nostris quae maculat totum corpus et inflammat rotam nativitatis nostrae inflammata a gehenna
  7. omnis enim natura bestiarum et volucrum et serpentium etiam ceterorum domantur et domita sunt a natura humana
  8. linguam autem nullus hominum domare potest inquietum malum plena veneno mortifero
  9. in ipsa benedicimus Dominum et Patrem et in ipsa maledicimus homines qui ad similitudinem Dei facti sunt
  10. ex ipso ore procedit benedictio et maledictio non oportet fratres mei haec ita fieri
  11. numquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam
  12. numquid potest fratres mei ficus olivas facere aut vitis ficus sic neque salsa dulcem potest facere aquam
  13. quis sapiens et disciplinatus inter vos ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiae
  14. quod si zelum amarum habetis et contentiones in cordibus vestris nolite gloriari et mendaces esse adversus veritatem
  15. non est ista sapientia desursum descendens sed terrena animalis diabolica
  16. ubi enim zelus et contentio ibi inconstantia et omne opus pravum
  17. quae autem desursum est sapientia primum quidem pudica est deinde pacifica modesta suadibilis plena misericordia et fructibus bonis non iudicans sine simulatione
  18. fructus autem iustitiae in pace seminatur facientibus pacem

4

  1. unde bella et lites in vobis nonne hinc ex concupiscentiis vestris quae militant in membris vestris
  2. concupiscitis et non habetis occiditis et zelatis et non potestis adipisci litigatis et belligeratis non habetis propter quod non postulatis
  3. petitis et non accipitis eo quod male petatis ut in concupiscentiis vestris insumatis
  4. adulteri nescitis quia amicitia huius mundi inimica est Dei quicumque ergo voluerit amicus esse saeculi huius inimicus Dei constituitur
  5. aut putatis quia inaniter scriptura dicat ad invidiam concupiscit Spiritus qui inhabitat in nobis
  6. maiorem autem dat gratiam propter quod dicit Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiam
  7. subditi igitur estote Deo resistite autem diabolo et fugiet a vobis
  8. adpropiate Domino et adpropinquabit vobis emundate manus peccatores et purificate corda duplices animo
  9. miseri estote et lugete et plorate risus vester in luctum convertatur et gaudium in maerorem
  10. humiliamini in conspectu Domini et exaltabit vos
  11. nolite detrahere de alterutrum fratres qui detrahit fratri aut qui iudicat fratrem suum detrahit legi et iudicat legem si autem iudicas legem non es factor legis sed iudex
  12. unus est legislator et iudex qui potest perdere et liberare tu autem quis es qui iudicas proximum
  13. ecce nunc qui dicitis hodie aut crastino ibimus in illam civitatem et faciemus quidem ibi annum et mercabimur et lucrum faciemus
  14. qui ignoratis quid erit in crastinum quae enim est vita vestra vapor est ad modicum parens deinceps exterminatur
  15. pro eo ut dicatis si Dominus voluerit et vixerimus faciemus hoc aut illud
  16. nunc autem exultatis in superbiis vestris omnis exultatio talis maligna est
  17. scienti igitur bonum facere et non facienti peccatum est illi

5

  1. age nunc divites plorate ululantes in miseriis quae advenient vobis
  2. divitiae vestrae putrefactae sunt et vestimenta vestra a tineis comesta sunt
  3. aurum et argentum vestrum eruginavit et erugo eorum in testimonium vobis erit et manducabit carnes vestras sicut ignis thesaurizastis in novissimis diebus
  4. ecce merces operariorum qui messuerunt regiones vestras qui fraudatus est a vobis clamat et clamor ipsorum in aures Domini Sabaoth introiit
  5. epulati estis super terram et in luxuriis enutristis corda vestra in die occisionis
  6. addixistis occidistis iustum non resistit vobis
  7. patientes igitur estote fratres usque ad adventum Domini ecce agricola expectat pretiosum fructum terrae patienter ferens donec accipiat temporivum et serotinum
  8. patientes estote et vos confirmate corda vestra quoniam adventus Domini adpropinquavit
  9. nolite ingemescere fratres in alterutrum ut non iudicemini ecce iudex ante ianuam adsistit
  10. exemplum accipite fratres laboris et patientiae prophetas qui locuti sunt in nomine Domini
  11. ecce beatificamus qui sustinuerunt sufferentiam Iob audistis et finem Domini vidistis quoniam misericors est Dominus et miserator
  12. ante omnia autem fratres mei nolite iurare neque per caelum neque per terram neque aliud quodcumque iuramentum sit autem vestrum est est non non uti non sub iudicio decidatis
  13. tristatur aliquis vestrum oret aequo animo est psallat
  14. infirmatur quis in vobis inducat presbyteros ecclesiae et orent super eum unguentes eum oleo in nomine Domini
  15. et oratio fidei salvabit infirmum et adlevabit eum Dominus et si in peccatis sit dimittentur ei
  16. confitemini ergo alterutrum peccata vestra et orate pro invicem ut salvemini multum enim valet deprecatio iusti adsidua
  17. Helias homo erat similis nobis passibilis et oratione oravit ut non plueret super terram et non pluit annos tres et menses sex
  18. et rursum oravit et caelum dedit pluviam et terra dedit fructum suum
  19. fratres mei si quis ex vobis erraverit a veritate et converterit quis eum
  20. scire debet quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae salvabit animam eius a morte et operit multitudinem peccatorum