1.in principio creavit Deus caelum et terram 2.terra autem erat inanis et vacua et tenebrae super faciem abyssi et spiritus Dei ferebatur super aquas
  Bookmark and Share






Index

 

All verbs of this book of Vulgata are underlined. Click a link to see the verb conjugation table.

I Machabaeus

1

  1. et factum est postquam percussit Alexander Philippi Macedo qui primus regnavit in Graecia egressus de terra Cetthim Darium regem Persarum et Medorum
  2. constituit proelia multa et omnium obtinuit munitiones et interfecit reges terrae
  3. et pertransiit usque ad fines terrae et accepit spolia multitudinis gentium et siluit terra in conspectu eius
  4. et congregavit virtutem exercituum fortem nimis et exaltatum est et elevatum cor eius
  5. et obtinuit regiones gentium et tyrannos et facti sunt illi in tributum
  6. et post haec decidit in lectum et cognovit quia moritur
  7. et vocavit pueros suos nobiles qui secum erant nutriti a iuventute et divisit illis regnum suum cum adhuc viveret
  8. et regnavit Alexander annis duodecim et mortuus est
  9. et obtinuerunt pueri eius regnum unusquisque in loco suo
  10. et inposuerunt sibi omnes diademata post mortem eius et filii eorum post eos annis multis et multiplicata sunt mala in terra
  11. et exiit ex eis radix peccatrix Antiochus Inlustris filius Antiochi regis qui fuerat Romae obses et regnavit in anno centesimo tricesimo et septimo regni Graecorum
  12. in diebus illis exierunt ex Israhel filii iniqui et suaserunt multis dicentes eamus et disponamus testamentum cum gentibus quae circa nos sunt quia ex quo recessimus ab eis invenerunt nos multa mala
  13. et bonus visus est sermo in oculis eorum
  14. et destinaverunt aliqui de populo et abierunt ad regem et dedit illis potestatem ut facerent iustitiam gentium
  15. et aedificaverunt gymnasium in Hierosolymis secundum leges nationum
  16. et fecerunt sibi praeputia et recesserunt a testamento sancto et iuncti sunt nationibus et venundati sunt ut facerent malum
  17. et paratum est regnum in conspectu Antiochi et coepit regnare in terra Aegypti ut regnaret super duo regna
  18. et intravit in Aegyptum in multitudine gravi in curribus et elefantis et equitibus et copiosa navium multitudine
  19. et constituit bellum adversus Ptolomeum regem Aegypti et veritus est Ptolomeus a facie eius et fugit et ceciderunt vulnerati multi
  20. et conprehendit civitates munitas in terra Aegypti et accepit spolia terrae Aegypti
  21. et convertit Antiochus postquam percussit Aegyptum in centesimo et quadragesimo et tertio anno et ascendit ad Israhel
  22. et ascendit Hierosolymis in multitudine gravi
  23. et intravit in sanctificationem cum superbia et accepit altare aureum et candelabrum luminis et universa vasa eius et mensam propositionis et libatoria et fialas et mortariola aurea et velum et coronas et ornamentum aureum quod in facie templi erat et comminuit omnia
  24. et accepit argentum et aurum et vasa concupiscibilia et accepit thesauros occultos quos invenit et sublatis omnibus abiit in terram suam
  25. et fecit caedem hominum et locutus est superbia magna
  26. et factus est planctus magnus in Israhel et in omni loco eorum
  27. et ingemuerunt principes et seniores virgines et iuvenes infirmati sunt et speciositas mulierum inmutata est
  28. omnis maritus sumpsit lamentum quae sedebant in toro maritali lugebant
  29. et commota est terra super habitantes in ea et universa domus Iacob induit confusionem
  30. et post duos annos dierum misit rex principem tributorum in civitates Iuda et venit Hierusalem cum turba magna
  31. et locutus est ad eos verba pacifica in dolo et crediderunt ei
  32. et inruit super civitatem repente et percussit eam plaga et perdidit populum multum ex Israhel
  33. et accepit spolia civitatis et succendit eam igni et destruxit domos eius et muros eius in circuitu
  34. et captivas duxerunt mulieres et natos et pecora possederunt
  35. et aedificaverunt civitatem David muro magno et firmo et turribus firmis et facta est illis in arcem
  36. et posuerunt illic gentem peccatorum viros iniquos et convaluerunt in ea et posuerunt arma et escas et congregaverunt spolia Hierusalem
  37. et reposuerunt illic et facti sunt in laqueum magnum
  38. et factum est hoc ad insidias sanctificationi et in diabolum malum in Israhel
  39. et effuderunt sanguinem innocentem per circuitum sanctificationis et contaminaverunt sanctificationem
  40. et fugerunt habitatores Hierusalem propter eos et facta est habitatio exterorum et facta est extera semini suo et nati eius reliquerunt eam
  41. sanctificatio eius desolata est sicut solitudo dies festi eius conversi sunt in luctum sabbata eius in obprobrium honores eius in nihilum
  42. secundum gloriam eius multiplicata est ignominia eius et sublimitas eius conversa est in luctum
  43. et scripsit rex Antiochus omni regno suo ut esset omnis populus unus et reliquerunt unusquisque legem suam
  44. et consenserunt omnes gentes secundum verbum regis Antiochi
  45. et multi ex Israhel consenserunt ei et sacrificaverunt idolis et coinquinaverunt sabbatum
  46. et misit rex Antiochus libros per manus nuntiorum in Hierusalem et in omnes civitates Iudae ut sequerentur legem gentium terrae
  47. et prohiberent holocausta et sacrificia et placationes fieri in templo Dei
  48. et prohiberent celebrari sabbatum et dies sollemnes
  49. et coinquinari sancta et sanctum populum Israhel
  50. et iussit aedificari aras et templa et idola et immolari carnes suillas et pecora communia
  51. et relinquere filios suos incircumcisos et coinquinari animas eorum in omnibus inmundis et abominationibus ita ut obliviscerentur legem et inmutarent omnes iustificationes Dei
  52. et quicumque non fecisset secundum verbum regis Antiochi moreretur
  53. secundum omnia verba haec scripsit omni regno suo et praeposuit principes populo qui haec fieri cogerent
  54. et iusserunt civitatibus Iudae sacrificare
  55. et congregati sunt multi de populo ad eos qui dereliquerant legem Domini et fecerunt mala super terram
  56. et effugaverunt populum Israhel in abditis et in absconditis fugitivorum locis
  57. die quintadecima mensis casleu quinto et quadragesimo anno aedificavit rex Antiochus abominandum idolum desolationis super altare Dei et per universas civitates Iudae in circuitu aedificaverunt aras
  58. et ante ianuas domorum et in plateis incendebant tura et sacrificabant
  59. et libros legis Dei conbuserunt igni scindentes eos
  60. et apud quemcumque inveniebantur libri testamenti Domini et quicumque observabant legem Domini secundum edictum regis trucidabant eum
  61. in virtute sua faciebant haec populo Israhel qui inveniebantur in omni mense in civitatibus
  62. et quinta et vicesima die mensis sacrificabant super aram quae erat contra altare
  63. et mulieres quae circumcidebant filios suos trucidabantur secundum iussum regis Antiochi
  64. et suspendebant pueros a cervicibus per universas domos eorum et eos qui circumciderunt eos trucidabant
  65. et multi de populo Israhel definierunt apud se ut non manducarent inmunda et elegerunt magis mori quam cibis coinquinari inmundis
  66. et noluerunt infringere legem Dei sanctam et trucidati sunt
  67. et facta est ira magna super populum valde

2

  1. in illis diebus surrexit Matthathias filius Iohannis filii Simeonis sacerdos ex filiis Ioarim ab Hierusalem et consedit in monte Modin
  2. et habebat filios quinque Iohannan qui cognominabatur Gaddis
  3. et Simeon qui cognominabatur Thasi
  4. et Iudas qui vocabatur Macchabeus
  5. et Eleazarus qui cognominabatur Abaron et Ionathas qui cognominabatur Apphus
  6. hii viderunt mala quae fiebant in populo Iuda et in Hierusalem
  7. et dixit Matthathias vae mihi ut quid natus sum videre contritionem populi mei et contritionem civitatis sanctae et sedere illic cum datur in manibus inimicorum
  8. sancta in manu extraneorum facta sunt templum eius sicut homo ignobilis
  9. vasa gloriae eius captiva abducta sunt trucidati sunt iuvenes eius in plateis et iuvenes eius ceciderunt gladio inimicorum
  10. quae gens non hereditavit regnum eius et non obtinuit spolia eius
  11. omnis conpositio eius ablata est quae erat libera facta est ancilla
  12. et ecce sancta nostra et pulchritudo nostra et claritas nostra desolata est et coinquinaverunt eam gentes
  13. quo ergo nobis adhuc vivere
  14. et scidit Matthathias et filii eius vestimenta sua et operuerunt se ciliciis et planxerunt valde
  15. et venerunt illuc qui missi erant a rege Antiocho ut cogerent eos qui confugerant in civitate Modin immolare et accendere et a lege Dei discedere
  16. et multi de populo Israhel consentientes accesserunt ad eos sed Matthathias et filii eius constanter steterunt
  17. et respondentes qui missi erant ab Antiocho dixerunt Matthathiae princeps et clarissimus et magnus es in hac civitate et ornatus filiis et fratribus
  18. ergo accede prior et fac iussum regis sicut fecerunt omnes gentes et viri Iuda et qui remanserunt in Hierusalem et eris tu et filii tui inter amicos regis et amplificatus argento et auro et muneribus multis
  19. et respondit Matthathias et dixit magna voce et si omnes gentes regi Antiocho oboediunt ut discedat unusquisque a servitute patrum suorum et consentiunt mandatis eius
  20. ego et filii mei et fratres mei oboediemus legi patrum nostrorum
  21. propitius sit nobis Deus non est nobis utile relinquere legem et iustitias Dei
  22. non audibimus verba regis Antiochi nec sacrificabimus transgredientes legis nostrae mandata ut eamus altera via
  23. et ut cessavit loqui verba haec accessit quidam Iudaeus in omnium oculis sacrificare idolis super aram in civitate Modin secundum iussum regis
  24. et vidit Matthathias et doluit et contremuerunt renes eius et ascendit furor eius secundum iudicium legis et insiliens trucidavit eum super aram
  25. sed et virum quem miserat rex Antiochus qui cogebat immolari occidit in ipso tempore et aram destruxit
  26. et zelatus est legem sicut fecit Finees Zambri filio Salomi
  27. et exclamavit Matthathias voce magna dicens omnis qui zelum habet legis statuens testamentum exeat post me
  28. et fugit ipse et filii eius in montes et reliquerunt quaecumque habebant in civitate
  29. tunc descenderunt multi quaerentes iudicium et iustitiam in desertum
  30. ut sederent ibi ipsi et filii eorum et mulieres eorum et pecora eorum quoniam induraverunt super eos mala
  31. et renuntiatum est viris regis et exercitui qui erat in Hierusalem civitate David quoniam discessissent viri quidam qui dissipaverunt mandatum regis in loca occulta in deserto et abissent post illos multi
  32. et statim perrexerunt ad eos et constituerunt adversus eos proelium in die sabbatorum
  33. et dixerunt ad eos resistitis et nunc adhuc exite et facite secundum verbum regis et vivetis
  34. et dixerunt non exibimus neque faciemus verbum regis ut polluamus diem sabbatorum
  35. et concitaverunt adversus eos proelium
  36. et non responderunt eis nec oppilaverunt loca occulta
  37. dicentes moriamur omnes in simplicitate nostra et testes erunt super nos caelum et terra quod iniuste perditis nos
  38. et intulerunt eis bellum sabbatis et mortui sunt ipsi et uxores eorum et filii eorum et pecora eorum usque ad mille animas hominum
  39. et cognovit Matthathias et amici eius et luctum habuerunt super eos valde
  40. et dixit vir proximo suo si omnes fecerimus sicut fratres nostri fecerunt et non pugnaverimus adversus gentes pro animabus nostris et iustificationibus nostris citius disperdent nos a terra
  41. et cogitaverunt in illa die dicentes omnis homo quicumque venerit ad nos in bello die sabbatorum pugnemus adversus eum et non moriemur omnes sicut mortui sunt fratres nostri in occultis
  42. tunc congregata est ad eos synagoga Asideorum fortis viribus ex Israhel omnis voluntarius in lege
  43. et omnes qui fugiebant a malis additi sunt ad eos et facti sunt illis ad firmamentum
  44. et collegerunt exercitum et percusserunt peccatores in ira sua et viros iniquos in indignatione sua et ceteri fugerunt ad nationes ut evaderent
  45. et circuivit Matthathias et amici eius et destruxerunt aras
  46. et circumciderunt pueros incircumcisos quotquot invenerunt in finibus Israhel in fortitudine
  47. et persecuti sunt filios superbiae et prosperatum est opus in manu eorum
  48. et obtinuerunt legem de manibus gentium et de manibus regum et non dederunt cornu peccatori
  49. et adpropinquaverunt dies Matthathiae moriendi et dixit filiis suis nunc confortata est superbia et castigatio et tempus eversionis et ira indignationis
  50. nunc ergo o filii aemulatores estote legis et date animas vestras pro testamento patrum
  51. et mementote operum patrum quae fecerunt in generationibus suis et accipietis gloriam magnam et nomen aeternum
  52. Abraham nonne in temptatione inventus est fidelis et reputatum est ei ad iustitiam
  53. Ioseph in tempore angustiae suae custodivit mandatum et factus est dominus Aegypti
  54. Finees pater noster zelando zelum Dei accepit testamentum sacerdotii aeterni
  55. Iesus dum implet verbum factus est dux Israhel
  56. Chaleb dum testificatur in ecclesia accepit hereditatem
  57. David in sua misericordia consecutus est sedem regni in saecula
  58. Helias dum zelat zelum legis receptus est in caelum
  59. Ananias Azarias Misahel credentes liberati sunt de flamma
  60. Danihel in sua simplicitate liberatus est de ore leonum
  61. et ita cogitate per generationem et generationem quia omnes qui sperant in eum non infirmantur
  62. et a verbis viri peccatoris non timueritis quia gloria eius stercus et vermis est
  63. hodie extollitur et cras non invenietur quia conversus est in terram suam et cogitatio eius periet
  64. vos ergo filii confortamini et viriliter agite in lege quia in ipsa gloriosi eritis
  65. et ecce Simeon frater vester scio quod vir consilii est ipsum audite semper et ipse vobis erit pater
  66. et Iudas Macchabeus fortis viribus a iuventute sua sit vobis princeps militiae et ipse aget bellum populi
  67. et vos adducetis ad vos omnes factores legis et vindicate vindictam populi vestri
  68. et retribuite retributionem gentibus et intendite in praeceptum legis
  69. et benedixit eos et adpositus est ad patres suos
  70. et defunctus est centesimo et quadragesimo et sexto anno et sepultus est a filiis suis in sepulchris patrum suorum in Modin et planxerunt eum omnis Israhel planctu magno

3

  1. et surrexit Iudas qui vocabatur Macchabeus filius eius pro eo
  2. et adiuvabant eum omnes fratres eius et universi qui se coniunxerant patri eius et proeliabantur proelium Israhel cum laetitia
  3. et dilatavit gloriam populo suo et induit se loricam sicut gigans et succinxit se arma bellica sua in proeliis et protegebat castra gladio suo
  4. similis factus est leoni in operibus suis et sicut catulus leonis rugiens in venatione
  5. et persecutus est iniquos perscrutans eos et qui conturbabant populum suum succendit flammis
  6. et repulsi sunt inimici prae timore eius et omnes operarii iniquitatis conturbati sunt et directa est salus in manu eius
  7. et exacerbabat reges multos et laetificabat Iacob in operibus suis et in saeculum memoria eius in benedictione
  8. et perambulavit civitates Iuda et perdidit impios ex eis et avertit iram ab Israhel
  9. et nominatus est usque ad novissimum terrae et congregavit pereuntes
  10. et congregavit Apollonius gentes et a Samaria virtutem multam et magnam ad bellandum contra Israhel
  11. et cognovit Iudas et exiit obviam illi et percussit et occidit illum et ceciderunt vulnerati multi et reliqui fugerunt
  12. et accepit spolia eorum et gladium Apollonii abstulit Iudas et erat pugnans in eo omnibus diebus
  13. et audivit Seron princeps exercitus Syriae quod congregavit Iudas congregationem et ecclesiam fidelium secum
  14. et ait faciam mihi nomen et glorificabor in regno et debellabo Iudam et eos qui cum ipso sunt qui spernebant verbum regis
  15. et praeparavit se et ascenderunt cum eo castra impiorum fortes auxiliarii ut facerent vindictam in filios Israhel
  16. et adpropinquaverunt usque Bethoron et exivit Iudas obviam illi cum paucis
  17. ut viderunt autem exercitum venientem sibi obviam dixerunt Iudae quomodo poterimus pauci pugnare ad multitudinem tantam tam fortem et nos fatigati sumus ieiunio hodie
  18. et ait Iudas facile est concludi multos in manus paucorum et non est differentia in conspectu Dei caeli liberare in multis et in paucis
  19. quia non in multitudine exercitus victoria belli sed de caelo fortitudo est
  20. ipsi veniunt ad nos in multitudine contumaci et superba ut disperdant nos et uxores nostras et filios nostros et ut spolient nos
  21. nos vero pugnabimus pro animabus nostris et legibus nostris
  22. et ipse Dominus conteret eos ante faciem nostram vos autem ne timueritis eos
  23. ut cessavit autem loquens insiluit in eos subito et contritus est Seron et exercitus eius in conspectu ipsius
  24. et persequebatur eum in descensu Bethoron usque in campum et ceciderunt ex eis octingenti viri reliqui autem fugerunt in terram Philisthim
  25. et cecidit timor Iudae ac fratrum eius et formido super omnes gentes in circuitu eorum
  26. et pervenit ad regem nomen eius et de proeliis Iudae narrabant omnes gentes
  27. ut audivit autem Antiochus sermones istos iratus est animo et misit et congregavit exercitum universi regni sui castra fortia valde
  28. et aperuit aerarium suum et dedit stipendia exercitui in annum et mandavit illis ut essent parati ad omnia
  29. et vidit quod defecit pecunia de thesauris et tributa regionis modica propter dissensionem et plagam quam fecit in terra ut tolleret legitima quae erant a primis diebus
  30. et timuit ne non haberet et semel et bis in sumptus et donativa quae dederat ante larga manu et abundaverat super reges qui ante eum fuerant
  31. consternatus erat animo valde et cogitavit ire in Persidem et accipere tributa regionum et congregare argentum multum
  32. et reliquit Lysiam hominem nobilem de genere regali super negotia regia a flumine Eufraten usque ad flumen Aegypti
  33. et ut nutriret Antiochum filium suum donec rediret
  34. et tradidit ei medium exercitum et elefantos et mandavit ei de omnibus quae volebat et de inhabitantibus Iudaeam et Hierusalem
  35. ut mitteret ad eos exercitum ad conterendam et extirpandam virtutem Israhel et reliquias Hierusalem et auferendam memoriam de loco
  36. et ut constitueret habitatores filios alienigenas in omnibus finibus eorum et sorte distribueret terram eorum
  37. et rex adsumpsit partem exercitus residui et exivit ab Antiochia civitate regni sui anno centesimo et quadragesimo et septimo et transfretavit Eufraten flumen et perambulabat superiores regiones
  38. et elegit Lysias Ptolomeum filium Dorimini et Nicanorem et Gorgiam viros potentes ex amicis regis
  39. et misit cum eis quadraginta milia virorum et septem milia equitum ut venirent in terram Iuda et disperderent eam secundum verbum regis
  40. et processerunt ut irent cum universa virtute sua et venerunt et adplicuerunt Ammaum in terra campestri
  41. et audierunt mercatores regionum nomen eorum et acceperunt argentum et aurum multum valde et pueros et venerunt in castra ut acciperent filios Israhel in servos et additi sunt ad eos exercitus Syriae et terrae alienigenarum
  42. et vidit Iudas et fratres eius quia multiplicata sunt mala et exercitus adplicabat ad fines eorum et cognoverunt verba regis quae mandavit populo facere in interitum et consummationem
  43. et dixerunt unusquisque ad proximum suum erigamus deiectionem populi nostri et pugnemus pro populo nostro et sanctis nostris
  44. et congregatus est conventus ut essent parati in proelium et ut orarent et peterent misericordiam et miserationes
  45. et Hierusalem non habitabatur sed erat sicut desertum non erat qui ingrederetur et egrederetur de natis eius et sanctum conculcabatur et filii alienigenarum erant in arce ibi erat habitatio gentium et ablata est voluptas ab Iacob et defecit ibi tibia et cithara
  46. et congregati sunt et venerunt in Masefat contra Hierusalem quia locus orationis erat in Masefat ante Israhel
  47. et ieiunaverunt illa die et induerunt se ciliciis et cinere in capite suo et destituerunt vestimenta sua
  48. et expanderunt librum legis de quibus scrutabantur gentes similitudinem simulacrorum suorum
  49. et adtulerunt ornamenta sacerdotalia et primitias et decimas et suscitaverunt nazoreos qui impleverant dies
  50. et clamaverunt voce magna in caelum dicentes quid faciemus istis et quo eos ducemus
  51. et sancta tua conculcata sunt et contaminata sunt et sacerdotes tui in luctu et humilitate
  52. et ecce nationes convenerunt adversum nos ut nos disperdant tu scis quae cogitant in nos
  53. quomodo poterimus subsistere ante facies illorum nisi tu adiuves nos
  54. et tubis exclamaverunt voce magna
  55. et post hoc constituit Iudas duces populi tribunos et centuriones et pentecontarcos et decuriones
  56. et dixit his qui aedificabant domos et sponsabant uxores et plantabant vineas et formidolosis ut redirent unusquisque in domum suam secundum legem
  57. et moverunt castra et conlocaverunt ad austrum Ammaum
  58. et ait Iudas accingimini et estote filii potentes et estote parati in mane ut pugnetis adversus nationes has quae convenerunt disperdere nos et sancta nostra
  59. quoniam melius est nos mori in bello quam videre mala gentis nostrae et sanctorum
  60. sicut autem fuerit voluntas in caelo sic fiat

4

  1. et adsumpsit Gorgias quinque milia virorum et mille equites electos et moverunt castra nocte
  2. ut adplicarent ad castra Iudaeorum et percuterent eos subito et filii qui erant ex arce erant illi duces
  3. et audivit Iudas et surrexit ipse et potentes percutere virtutem exercituum regis quae erat in Ammaum
  4. adhuc enim dispersus erat exercitus a castris
  5. et venit Gorgias in castra Iudae noctu et neminem invenit et quaerebant eos in montibus quoniam dixit fugiunt hii a nobis
  6. et cum dies factus esset apparuit Iudas in campo cum tribus milibus virorum tantum quia tegumenta et gladios non habebant
  7. et viderunt castra gentium valida et loricatos et equitatus in circuitu eorum et hii docti proelium
  8. et ait Iudas viris qui secum erant ne timueritis multitudinem eorum et impetum eorum ne formidetis
  9. mementote qualiter salvi facti sunt patres nostri in mari Rubro cum sequeretur eos Pharao cum exercitu
  10. et nunc clamemus in caelum et miserebitur nostri et testamenti patrum nostrorum et conteret exercitum istum ante faciem nostram hodie
  11. et scient omnes gentes quia est qui redimat et liberet Israhel
  12. et levaverunt alienigenae oculos suos et viderunt eos venientes ex adverso
  13. et exierunt de castris in proelium et tuba cecinerunt hii qui fuerant cum Iuda
  14. et congressi sunt et contritae sunt gentes et fugerunt in campum
  15. novissimi autem ceciderunt gladio et persecuti sunt eos usque Gesoron et usque in campos Idumeae et Azoti et Iamniae et ceciderunt ex illis ad tria milia virorum
  16. et reversus est Iudas et exercitus eius sequens eum
  17. et dixit ad populum non concupiscatis spolia quia bellum contra nos est
  18. et Gorgias et exercitus eius in monte prope nos sed state contra inimicos nostros et expugnate eos et post hoc sumetis spolia
  19. et adhuc loquente Iuda haec apparuit pars quaedam prospiciens de monte
  20. et vidit quod in fugam conversi sunt et succensa sunt castra fumus enim qui videbatur declarabat quod factum est
  21. quibus illi conspectis timuerunt valde aspicientes simul et Iudam et exercitum in campo paratum ad proelium
  22. et fugerunt omnes in campo alienigenarum
  23. et Iudas reversus est ad spolia castrorum et acceperunt aurum multum et argentum et hyacinthum et purpuram marinam et opes magnas
  24. et conversi hymnum canebant et benedicebant in caelum quoniam bonum est quoniam in saeculum misericordia eius
  25. et facta est salus magna in Israhel in illa die
  26. quicumque autem alienigenarum evaserunt venerunt et nuntiaverunt Lysiae universa quae acciderant
  27. quibus auditis ille consternatus est animo deficiebat quod non qualia voluit talia contigerunt in Israhel et qualia mandavit rex
  28. et sequenti anno congregavit electorum virorum sexaginta milia et equitum quinque milia ut debellaret eos
  29. et venerunt in Iudaeam et castra posuerunt in Bethoron et occurrit illis Iudas cum decem milibus viris
  30. et viderunt exercitum fortem et oravit et dixit benedictus es salvator Israhel qui contrivisti impetum potentis in manu servi tui David et tradidisti castra alienigenarum in manus Ionathae filii Saul et armigeri eius
  31. conclude exercitum istum in manu populi tui Israhel et confundantur in exercitu suo et equitibus
  32. da illis formidinem et tabefac audaciam virtutis eorum et commoveantur contritione sua
  33. deice eos gladio diligentium te et conlaudent te omnes qui noverunt nomen tuum in hymnis
  34. et commiserunt et ceciderunt de exercitu Lysiae quinque milia virorum
  35. videns autem Lysias suorum fugam et Iudaeorum audaciam et quod parati sunt aut vivere aut mori fortiter abiit Antiochiam et elegit milites ut multiplicatus rursus veniret in Iudaeam
  36. dixit autem Iudas et fratres eius ecce contriti sunt inimici nostri ascendamus nunc mundare sancta et renovare
  37. et congregatus est omnis exercitus et ascenderunt in montem Sion
  38. et viderunt sanctificationem desertam et altare profanatum et portas exustas et in atriis virgulta nata sicut in saltu vel montibus et pastoforia diruta
  39. sciderunt vestimenta sua et planxerunt planctu magno et inposuerunt cinerem
  40. et ceciderunt in faciem super terram et exclamaverunt tubis signorum et clamaverunt in caelum
  41. tunc ordinavit Iudas viros ut pugnarent adversus eos qui erant in arce donec emundarent sancta
  42. et elegit sacerdotes sine macula voluntatem habentes in lege Dei
  43. et mundaverunt sancta et tulerunt lapides contaminationis in locum inmundum
  44. et cogitavit de altare holocaustorum quod profanatum erat quid de eo faceret
  45. et incidit illi consilium bonum ut destrueret illud ne forte esset illis in obprobrium quia contaminaverunt illud gentes et demoliti sunt illud
  46. et reposuerunt lapides in monte domus in loco apto quoadusque veniret propheta et responderet de eis
  47. et acceperunt lapides integros secundum legem et aedificaverunt altare novum secundum illud quod fuit prius
  48. et aedificaverunt sancta et quae intra domum intrinsecus et aedem et atria sanctificaverunt
  49. et fecerunt vasa sancta nova et intulerunt candelabrum et altare incensorum et mensam in templum
  50. et incensum posuerunt super altare et accenderunt lucernas quae super candelabrum erant et lucebant in templo
  51. et posuerunt super mensam panes et adpenderunt vela et consummaverunt omnia opera quae fecerunt
  52. et ante matutinum surrexerunt quinta et vicesima mensis noni hic mensis casleu centesimi quadragesimi octavi anni
  53. et obtulerunt sacrificium secundum legem super altare holocaustorum novum quod fecerunt
  54. secundum tempus et secundum diem in qua contaminaverunt illud gentes in ipsa renovatum est in canticis et citharis et cinyris et cymbalis
  55. et cecidit omnis populus et adoraverunt et benedixerunt in caelum ei qui prosperavit eis
  56. et fecerunt dedicationem altaris diebus octo et obtulerunt holocausta cum laetitia et salutaria laudis
  57. et ornaverunt faciem templi coronis aureis et scutulis et dedicaverunt portas et pastoforia et inposuerunt eis ianuas
  58. et facta est laetitia in populo magna valde et aversum est obprobrium gentium
  59. et statuit Iudas et fratres eius et universa ecclesia Israhel ut agatur dies dedicationis altaris in temporibus suis ab anno in annum per dies octo a quinta et vicesima mensis casleu cum laetitia et gaudio
  60. et aedificaverunt in tempore illo montem Sion et per circuitum muros altos et turres firmas nequando venirent gentes et conculcarent eam sicut antea fecerunt
  61. et conlocavit illic exercitum ut servarent eam et munivit eam ad custodiendam Bethsuram ut haberet populus munitionem contra faciem Idumeae

5

  1. et factum est ut audierunt gentes in circuitu quia aedificatum est altare et sancta sicut prius et iratae sunt valde
  2. et cogitabant tollere genus Iacob qui erant inter eos et coeperunt occidere de populo et persequi
  3. et debellabat Iudas filios Esau in Idumea et eos qui erant in Acrabattene quia circumsedebant Israhelitas et percussit eos plaga magna
  4. et recordatus est malitiam filiorum Bean qui erant populo in laqueum et in scandalum insidiantes in via
  5. et conclusi sunt ab eo in turribus et adplicuit ad eos et anathematizavit eos et incendit turres eorum igni cum omnibus qui in eis erant
  6. et transiit ad filios Ammon et invenit manum fortem et populum copiosum et Timotheum ducem ipsorum
  7. et commisit cum eis proelia multa et contriti sunt in conspectu eorum et percussit eos
  8. et cepit Iazer civitatem et filias eius et reversus est in Iudaeam
  9. et congregatae sunt gentes quae sunt in Galaad adversus Israhelitas qui erant in finibus eorum ut tollerent eos et fugerunt in Datheman munitionem
  10. et miserunt litteras ad Iudam et fratres eius dicentes congregatae sunt adversum nos gentes per circuitum ut auferant nos
  11. et parant venire et occupare munitionem in quam confugimus et Timotheus est dux exercitus eorum
  12. nunc ergo veni eripe nos de manibus eorum quia cecidit multitudo de nobis
  13. et omnes fratres nostri qui erant in locis Tubi interfecti sunt et captivas abduxerunt uxores eorum et natos et spolia et peremerunt illic ferme mille viros
  14. et adhuc epistulae legebantur et ecce alii nuntii venerunt de Galilea conscissis tunicis nuntiantes secundum verba haec
  15. dicentes convenisse adversum se a Ptolomaida et Tyro et Sidone et omni Galilea alienigenas ut nos consumant
  16. ut audivit autem Iudas et populus sermones istos convenit ecclesia magna cogitare quid facerent fratribus suis qui in tribulatione erant et expugnabantur ab eis
  17. dixitque Iudas Simoni fratri suo elige tibi viros et vade et libera fratres tuos in Galilea ego enim et frater meus Ionathas ibimus in Galaditin
  18. et reliquit Iosepphum filium Zacchariae et Azariam duces populi cum residuo exercitu in Iudaeam ad custodiendum
  19. et praecepit illi dicens praeesto populo huic et nolite bellum committere adversus gentes donec revertamur
  20. et dati sunt Simoni viri tria milia ut iret in Galileam Iudae autem octo milia in Galaditin
  21. et abiit Simon in Galileam et commisit proelia multa cum gentibus et contritae sunt gentes a facie eius et persecutus est eos usque ad portam
  22. Ptolomaidis et ceciderunt de gentibus fere tria milia virorum et accepit spolia eorum
  23. et sumpsit eos qui erant in Galilea et in Arbatis cum uxoribus et natis et omnibus quae erant illis et adduxit in Iudaeam cum laetitia magna
  24. et Iudas Macchabeus et Ionathas et fratres eius transierunt Iordanem et abierunt viam trium dierum per desertum
  25. et occurrerunt eis Nabuthei et susceperunt eos pacifice et narraverunt eis omnia quae acciderunt fratribus in Galaditide
  26. et quia multi ex eis conprehensi sunt in Basara et Bosor et in Alimis et in Casfor et Macet et Carnain hae omnes civitates munitae et magnae
  27. sed et in ceteris civitatibus Galaditidis tenentur conprehensi et in crastinum constituerunt admovere exercitum civitatibus his et conprehendere et tollere eos in una die
  28. et convertit Iudas et exercitus eius viam in desertum Bosor repente et occupavit civitatem et occidit omnem masculum in ore gladii et accepit omnia spolia eorum et succendit eam igni
  29. et surrexerunt inde nocte et ibant usque ad munitionem
  30. et factum est diluculo cum adlevassent oculos suos ecce populus multus cuius non erat numerus portantes scalas et machinas ut conprehenderent munitionem et expugnarent eos
  31. et vidit Iudas quia coepit bellum et clamor belli ascendit in caelum sicut tuba et clamor magnus de civitate
  32. et exercitui dixit pugnate hodie pro fratribus vestris
  33. et venit tribus ordinibus post eos et exclamaverunt tubis et clamaverunt in oratione
  34. et cognoverunt castra Timothei quia Macchabeus est et refugerunt a facie eius et percusserunt eos plaga magna et ceciderunt ex eis in illa die fere octo milia virorum
  35. et divertit Iudas in Maspha et expugnavit et cepit eam et occidit omnem masculum eius et sumpsit spolia eius et succendit eam igni
  36. inde perrexit et cepit Casbon et Maged et Bosor et reliquas civitates Galaditidis
  37. post haec autem verba congregavit Timotheus exercitum alium et castra posuit contra Rafon trans torrentem
  38. et misit Iudas speculari exercitum et renuntiaverunt ei dicentes quia convenerunt ad eum omnes gentes quae in circuitu nostro sunt exercitus multus nimis
  39. et Arabas conduxit in auxilium et castra posuerunt trans torrentem parati venire ad te in proelium et abiit Iudas obviam illis
  40. et ait Timotheus principibus exercitus sui cum adpropiaverit Iudas et exercitus eius ad torrentem aquae si transierit ad nos prior non poterimus sustinere eum quia potens poterit adversum nos
  41. si vero timuerit transire et posuerit castra extra flumen transfretemus ad eos et poterimus adversus illum
  42. ut autem adpropinquavit Iudas ad torrentem aquae statuit scribas populi secus torrentem et mandavit eis dicens neminem hominum reliqueritis sed veniant omnes in proelium
  43. et transfretavit ad illos prior et omnis populus post eum et contritae sunt ante faciem eorum omnes gentes et proiecerunt arma sua et fugerunt ad fanum quod est in Carnain
  44. et occupavit ipsam civitatem et fanum succendit igni cum omnibus qui erant in ipso et oppressa est Carnain et non potuit sustinere contra faciem Iudae
  45. et congregavit Iudas universos Israhelitas qui erant in Galaditiden a minimo usque ad maximum et uxores eorum et natos et exercitum magnum valde ut venirent in terram Iudae
  46. et venerunt usque Efron et haec civitas magna in ingressu posita munita valde et non erat declinare ab ea dextra vel sinistra sed per mediam iter erat
  47. et incluserunt se qui erant in civitate et obstruxerunt portas lapidibus et misit ad eos Iudas verbis pacificis
  48. dicens transeamus per terram vestram ut eamus in terram nostram et nemo vobis nocebit tantum pedibus transibimus et nolebant eis aperire
  49. et praecepit Iudas praedicare in castris ut adplicarent unusquisque in quo erat loco
  50. et adplicuerunt viri virtutis et obpugnavit civitatem illam tota die et tota nocte et tradita est civitas in manu eius
  51. et peremerunt omnem masculum in ore gladii et eradicavit eam et accepit spolia eius et transiit per totam civitatem super interfectos
  52. et transgressi sunt Iordanem in campo magno contra Bethsan
  53. et erat Iudas congregans extremos et exhortabatur populum per totam viam donec venerunt in terram Iuda
  54. et ascenderunt in montem Sion cum laetitia et gaudio et obtulerunt holocausta quod nemo ex eis cecidisset donec reverterentur in pace
  55. et in diebus quibus erat Iudas et Ionathas in terra Galaad et Simeon frater eius in Galilea contra faciem Ptolomaidis
  56. audivit Iosepphus Zacchariae filius et Azarias princeps virtutis res bene gestas et proelia quae facta sunt
  57. et dixit faciamus et ipsi nobis nomen et eamus pugnare adversum gentes quae in circuitu nostro sunt
  58. et praecepit his qui erant in exercitu suo et abierunt Iamniam
  59. et exivit Gorgias de civitate et viri eius obviam illi in pugnam
  60. et fugati sunt Iosepphus et Azarias usque in fines Iudae et ceciderunt illa die de populo Israhel ad duo milia viri et facta est fuga magna in populo
  61. quia non audierunt Iudam et fratres eius existimantes se fortiter facturos
  62. ipsi autem non erant de semine virorum illorum per quos salus facta est in Israhel
  63. et viri Iuda magnificati sunt valde in conspectu omnis Israhel et gentium omnium ubi audiebatur nomen eorum
  64. et convenerunt ad eos fausta adclamantes
  65. et exivit Iudas et fratres eius et expugnabant filios Esau in terra quae ad austrum est et percussit Chebron et filias eius et muros eius et turres succendit in circuitu
  66. et movit castra ut iret in terra alienigenarum et perambulabat Samariam
  67. in illa die ceciderunt sacerdotes in bello dum vult fortiter facere dum sine consilio exiit in proelium
  68. et declinavit Iudas in Azotum in terra alienigenarum et vidit aras eorum et spolia deorum ipsorum succendit igni et cepit spolia civitatum et regressus est in terram Iuda

6

  1. et rex Antiochus perambulavit superiores regiones et audivit esse civitatem Elymaidem in Perside nobilissimam et copiosam in argento et auro
  2. templumque in ea locuples valde et illic velamina aurea et loricae et scuta quae reliquit Alexander Philippi rex Macedo qui regnavit primus in Graecia
  3. et venit et quaerebat civitatem capere et praedare eam et non potuit quoniam innotuit sermo his qui erant in civitate
  4. et insurrexerunt in proelium et fugit inde et abiit cum tristitia magna et reversus est Babyloniam
  5. et venit qui nuntiaret ei in Perside quia fugata sunt castra quae erant in terra Iuda
  6. et quia abiit Lysias cum virtute forti in primis et fugatus est a facie Iudaeorum et invaluerunt armis et viribus et spoliis multis quas ceperunt
  7. et quia diruerunt abominationem quam aedificaverat super altare quod erat in Hierusalem et sanctificationem sicut prius circumdederunt muris excelsis sed et Bethsuram civitatem suam
  8. et factum est ut audivit rex sermones istos expavit et commotus est valde et decidit in lectum et incidit in languorem prae tristitia quia non est factum sicut cogitabat
  9. et erat illic dies multos quia renovata est in eo tristitia magna et arbitratus est se mori
  10. et vocavit omnes amicos suos et dixit illis recessit somnus ab oculis meis et concidi et corrui corde prae sollicitudine
  11. et dixi in corde meo in quantam tribulationem deveni et in quos fluctus tristitiae in qua nunc sum qui iucundus eram et dilectus in potestate mea
  12. nunc vero reminiscor malorum quae feci in Hierusalem unde abstuli omnia spolia argentea et aurea quae erant in ea et misi auferri habitantes Iudaeam sine causa
  13. cognovi ergo quia propterea invenerunt me mala ista et ecce pereo tristitia magna in terra aliena
  14. et vocavit Philippum unum de amicis suis et praeposuit eum super universum regnum suum
  15. et dedit ei diadema et stolam suam et anulum ut adduceret Antiochum filium suum et nutriret eum et regnaret
  16. et mortuus est illic Antiochus rex anno centesimo quadragesimo et nono
  17. et cognovit Lysias quoniam mortuus est rex et constituit regnare Antiochum filium eius quem nutrivit adulescentem et vocavit nomen eius Eupator
  18. et hii qui erant in arce concluserant Israhel in circuitu sanctorum et quaerebant eis mala semper ad firmamentum gentium
  19. et cogitavit Iudas disperdere eos et convocavit universum populum ut obsiderent eos
  20. et coirent simul et obsederunt eos anno centesimo quinquagesimo et fecerunt ballistas et machinas
  21. et exierunt quidam ex eis qui obsidebantur et adiunxerunt se illis aliqui ex impiis Israhel
  22. et abierunt ad regem et dixerunt quousque non facies iudicium et vindicas fratres nostros
  23. nos decrevimus servire patri tuo et ambulare in praeceptis eius et obsequi edictis eius
  24. et filii populi nostri propter hoc abalienabantur se a nobis et quicumque inveniebantur ex nobis interficiebantur et hereditates nostrae diripiebantur
  25. et non ad nos tantum extenderunt manum sed et in omnes fines nostros
  26. et ecce adplicuerunt hodie ad arcem in Hierusalem occupare eam et munitionem in Bethsuram munierunt
  27. et nisi praeveneris eos velocius maiora quam haec facient nec poteris obtinere eos
  28. et iratus est rex ut audivit et convocavit omnes amicos suos et principes exercitus sui et eos qui super equites erant
  29. sed et de regnis aliis et insulis et maritimis venerunt ad eum exercitus conducticius
  30. et erat numerus exercitus centum milia peditum et viginti milia equitum et elefanti triginta duo docti ad proelium
  31. et venerunt per Idumeam et adplicuerunt ad Bethsuram et pugnaverunt dies multos et fecerunt machinas et exierunt et succenderunt eas igni et pugnaverunt viriliter
  32. et recessit Iudas ab arce et admovit castra ad Bethzacara contra castra regis
  33. et surrexit ante lucem et concitavit exercitus impetum contra viam Bethzacara et conparaverunt se exercitus in proelium et tubis cecinerunt
  34. et elefantis ostenderunt sanguinem uvae et mori ad acuendos eos in proelium
  35. et diviserunt bestias per legiones et adstiterunt singulis elefantis mille viri in loricis concatenatis et galeae aereae in capitibus eorum et quingenti equites ordinati unicuique bestiae electi erant
  36. hii ante tempus ubicumque erat bestia erant et quocumque ibat ibant non discedebant ab ea
  37. sed et turres ligneas super eos firmae protegentes super singulas bestias et super eas machinae et super singulas viri virtutis triginta duo qui pugnabant desuper et intus magister bestiae
  38. et residuum equitatum hinc et inde statuit in duas partes tubis et exercitum commovere et perurguere constipati in legionibus eius
  39. et ut refulsit sol in clypeos aureos et aereos resplenduerunt montes ab eis resplenduerunt sicut lampades ignis
  40. et distincta est pars exercitus regis per montes excelsos et alii per loca humilia et ibant caute et ordinate
  41. et commovebantur omnes inhabitantes a voce multitudinis eorum et incessu turbae et conlisionis armorum erat enim exercitus magnus valde et fortis
  42. et adpropiavit Iudas et exercitus eius in proelium et ceciderunt de exercitu regis sescenti viri
  43. et vidit Eleazar filius Saura unam de bestiis loricatam loricis regis et erat eminens super ceteras bestias et visum est ei quod in ea esset rex
  44. et dedit se ut liberaret populum suum et adquireret sibi nomen aeternum
  45. et cucurrit ad eam audaciter in medio legionis interficiens a dextris et a sinistris et cadebant ab eo huc et illuc
  46. et ivit sub pedes elefanti et subposuit ei et occidit eum et cecidit in terram super ipsum et mortuus est illic
  47. et videntes virtutem regis et impetum exercitus eius deverterunt ab eis
  48. castra autem regis ascenderunt contra eos in Hierusalem et adplicuit castra rex ad Iudaeam et montem Sion
  49. et fecit pacem cum his qui erant in Bethsuram et exierunt de civitate quia non erant eis ibi alimenta conclusis quia sabbata erant terrae
  50. et conprehendit rex Bethsuram et constituit illic custodiam servare eam
  51. et convertit castra ad locum sanctificationis dies multos et statuit illic ballistas et machinas et ignis iacula et tormenta ad lapides iactandos et spicula et scorpios ad mittendas sagittas et fundibula
  52. fecerunt autem et ipsi machinas adversus machinas eorum et pugnaverunt dies multos
  53. escae autem non erant in civitate eo quod septimus annus esset et qui remanserant in Iudaea de gentibus consumpserant reliquias eorum quae repositae fuerant
  54. et remanserunt in sanctis viri pauci quoniam obtinuerat eos fames et dispersi sunt unusquisque in locum suum
  55. et audivit Lysias quod Philippus quem constituit rex Antiochus cum adhuc viveret et nutriret Antiochum filium suum ut regnaret
  56. et reversus esset a Perside et Media et exercitus qui abierat cum ipso et quia quaerit suscipere regni negotia
  57. festinavit ire et dicere ad regem et duces exercitus deficimus cotidie et esca nobis modica est et locus quem obsidemus est munitus et incumbit nobis ordinare de regno
  58. nunc itaque demus dextras hominibus istis et faciamus cum illis pacem et cum omni gente eorum
  59. et constituamus illis ut ambulent in legitimis suis sicut prius propter legitima enim ipsorum quae despeximus irati sunt et fecerunt omnia haec
  60. et placuit sermo in conspectu regis et principum et misit ad eos pacem facere et receperunt illam
  61. et iuravit illis rex et principes et exierunt de munitione
  62. et intravit rex montem Sion et vidit munitionem loci et rupit ius iuramenti quod iuravit et mandavit destruere murum in gyro
  63. et discessit festinanter et reversus est Antiochiam et invenit Philippum dominantem civitati et pugnavit adversus eum et occupavit civitatem

7

  1. anno centesimo quinquagesimo et primo exiit Demetrius Seleuci filius ab urbe Roma et ascendit cum paucis viris in civitatem maritimam et regnavit illic
  2. et factum est ut ingressus est in domum regni patrum suorum conprehendit exercitus Antiochum et Lysiam ut adduceret eos ad eum
  3. et res ei innotuit et ait nolite mihi ostendere faciem eorum
  4. et occidit eos exercitus et sedit Demetrius super sedem regni sui
  5. et venerunt ad eum viri iniqui et impii ex Israhel et Alchimus dux eorum qui volebat fieri sacerdos
  6. et accusaverunt populum apud regem dicentes perdidit Iudas et fratres eius amicos tuos et nos disperdit de terra nostra
  7. nunc ergo mitte virum cui credis et eat et videat exterminium omne quod fecit nobis et regionibus regis et puniit omnes amicos eius et adiutores eorum
  8. et elegit rex ex amicis suis Bacchidem qui dominabatur trans Flumen magnum in regno et fidelem regi et misit eum
  9. et Alchimum impium constituit in sacerdotio et mandavit ei facere ultionem in filios Israhel
  10. et surrexerunt et venerunt cum exercitu magno in terram Iuda et miserunt nuntios et locuti sunt ad Iudam et fratres eius verbis pacificis in dolo
  11. et non intenderunt sermonibus eorum viderunt enim quia venerunt cum exercitu magno
  12. et convenerunt ad Alchimum et Bacchidem congregatio scribarum requirere quae iusta sunt
  13. et primi Asidei qui erant in filiis Israhel et exquirebant ab eis pacem
  14. dixerunt enim homo sacerdos de semine Aaron venit non decipiet nos
  15. et locutus est cum eis verba pacifica et iuravit illis dicens non inferemus vobis malum neque amicis vestris
  16. et crediderunt ei et conprehendit ex eis sexaginta viros et occidit eos in una die secundum verbum quod scriptum est
  17. carnes sanctorum tuorum et sanguinem ipsorum effuderunt in circuitu Hierusalem et non erat qui sepeliret
  18. et incubuit timor et tremor in omnem populum quia dixerunt non est ei veritas et iudicium transgressi sunt enim constitutum et iusiurandum quod iuraverunt
  19. et movit Bacchides castra ab Hierusalem et adplicuit in Bethzetha et misit et conprehendit multos ex eis qui a se refugerant et quosdam de populo mactavit et in puteum magnum proiecit
  20. et commisit regionem Alchimo et reliquit cum eo auxilium in adiutorium ipsi et abiit Bacchides ad regem
  21. et satis agebat Alchimus pro principatu sacerdotii sui
  22. et convenerunt ad eum omnes qui perturbabant populum suum et obtinuerunt terram Iuda et fecerunt plagam magnam in Israhel
  23. et vidit Iudas omnia mala quae fecit Alchimus et qui cum eo erant in filios Israhel plus multo quam gentes
  24. et exiit in omnes fines Iudae in circuitu et fecit vindictam in viros desertores et cessaverunt ultra exire in regionem
  25. vidit autem Alchimus quod praevaluit Iudas et qui cum eo sunt et cognovit quia non potest sustinere eos et regressus est ad regem et accusavit eos multis criminibus
  26. et misit rex Nicanorem unum ex principibus suis nobilioribus qui erat inimicitias exercens contra Israhel et mandavit ei evertere populum
  27. et venit Nicanor in Hierusalem cum exercitu magno et misit ad Iudam et ad fratres eius cum dolo verbis pacificis
  28. dicens non sit pugna inter me et vos veniam cum viris paucis et videam facies vestras cum pace
  29. et venit ad Iudam et salutaverunt se invicem pacifice et hostes parati erant rapere Iudam
  30. et innotuit sermo Iudae quoniam cum dolo venerat ad eum et conterritus est ab eo et amplius noluit videre faciem eius
  31. et cognovit Nicanor quoniam denudatum est consilium eius et exivit obviam Iudae in pugnam iuxta Capharsalama
  32. et ceciderunt de Nicanoris fere quinque milia viri et fugerunt in civitatem David
  33. et post haec verba ascendit Nicanor in montem Sion et exierunt de sacerdotibus populi salutare eum in pace et demonstrare ei holocaustomata quae offerebantur pro rege
  34. et inridens sprevit eos et polluit et locutus est superbe
  35. et iuravit cum ira dicens nisi traditus fuerit Iudas et exercitus eius in manus meas continuo cum regressus fuero in pace succendam domum istam et exiit cum ira magna
  36. et intraverunt sacerdotes et steterunt ante faciem altaris et templi et flentes dixerunt
  37. tu elegisti domum istam Domine ad invocandum nomen tuum in ea ut esset domus orationis et obsecrationis populo tuo
  38. fac vindictam in homine isto et exercitu eius et cadant gladio memento blasphemias eorum et ne dederis eis ut permaneant
  39. et exiit Nicanor ab Hierusalem et castra adplicuit ad Bethoron et occurrit illi exercitus Syriae
  40. et Iudas adplicuit in Adarsa cum tribus milibus viris et oravit Iudas et dixit
  41. qui missi erant a rege Sennacherib Domine qui blasphemaverunt te exiit angelus et percussit ex eis centum octoginta quinque milia
  42. sic percute exercitum istum in conspectu nostro hodie et sciant ceteri quia male locutus est super sancta tua et iudica illum secundum malitiam illius
  43. et commiserunt exercitus proelium tertiadecima die mensis adar et contrita sunt castra Nicanoris et cecidit ipse primus in proelio
  44. ut vidit autem exercitus eius quia cecidit Nicanor proiecerunt arma sua et fugerunt
  45. et persecuti sunt eos viam diei unius ab Adasor usquequo veniatur Gazera et tubis cecinerunt post eos cum significationibus
  46. et exierunt de omnibus castellis Iudae in circuitu et ventilabant eos cornibus et convertebantur iterum ad eos et ceciderunt omnes gladio et non est relictus ex eis nec unus
  47. et acceperunt spolia eorum et praedam et caput Nicanoris amputaverunt et dexteram eius quam extenderat superbe et adtulerunt et suspenderunt contra Hierusalem
  48. et laetatus est populus valde et egerunt diem illam in laetitia magna
  49. et constituit agi omnibus annis diem istam tertiadecima die mensis adar
  50. et siluit terra Iuda dies paucos

8

  1. et audivit Iudas nomen Romanorum quia sunt potentes viribus et adquiescunt ad omnia quae postulantur ab eis et quicumque accesserunt ad eos statuerunt cum eis amicitias et quia sunt potentes viribus
  2. audierunt proelia eorum et virtutes bonas quas faciunt in Galatia quia obtinuerunt eos et duxerunt sub tributum
  3. et quanta fecerunt in regione Hispaniae et quod in potestate redegerunt metalla argenti et auri quae illic sunt et possederunt omnem locum consilio suo et patientia
  4. locos qui longe erant valde ab eis et reges qui supervenerant illis ab extremis terrae contriverunt et percusserunt eos plaga magna ceteri autem dant eis tributum omnibus annis
  5. et Philippum et Persen Citiorum regem et ceteros qui adversus eos arma tulerunt contriverunt bello et obtinuerunt eos
  6. et Antiochum magnum regem Asiae qui eis pugnam intulerat habens centum viginti elefantos et exercitum magnum valde contritum ab eis
  7. et quia ceperunt eum vivum et statuerunt ei ut daret ipse et qui regnaverint post eum tributum magnum et daret obsides et constitutum
  8. et regionem Medorum et Lydos et Medos de optimis regionibus eorum et acceptas eas ab illis dederunt Eumeni regi
  9. et quia qui erant apud Elladam voluerunt ire et tollere eos et innotuit sermo his
  10. et miserunt ad eos ducem unum et pugnaverunt contra illos et ceciderunt ex eis multi et captivas duxerunt uxores eorum et filios et diripuerunt eos et terram eorum possederunt et destruxerunt muros eorum et in servitutem illos redegerunt usque in hunc diem
  11. et residua regna et insulas quae aliquando restiterant illis exterminaverunt et in potestatem redegerunt
  12. cum amicis autem suis et qui in ipsis requiem habebant conservaverunt amicitiam et obtinuerunt regna quae erant proxima et quae longe quia quicumque audiebant nomen eorum timebant eos
  13. quibus vero vellent auxilio esse ut regnarent regnabant et exaltati sunt valde
  14. et in omnibus istis nemo portabat diadema nec induebatur purpura ut magnificaretur in ea
  15. et quia curiam fecerunt sibi et cotidie consulebant trecentos viginti consilium agentes semper de multitudine ut quae digna sunt gerant
  16. et committunt uni homini magistratum suum per singulos annos dominari universae terrae suae et omnes oboediunt uni et non est invidia neque zelus inter eos
  17. et elegit Iudas Eupolemum filium Iohannis filii Iacob et Iasonem filium Eleazari et misit eos Romam constituere cum illis amicitiam et societatem
  18. et ut auferrent ab eis iugum Graecorum quia viderunt quod in servitutem premerent regnum Israhel
  19. et abierunt Romam viam multam valde et introierunt curiam et dixerunt
  20. Iudas Macchabeus et fratres eius et populus Iudaeorum miserunt nos ad vos statuere vobiscum societatem et pacem et conscribi nos socios et amicos vestros
  21. et placuit sermo in conspectu eorum
  22. et hoc rescriptum quod rescripserunt in tabulis aereis et miserunt Hierusalem ut esset apud eos ibi memoriale pacis et societatis
  23. bene sit Romanis et genti Iudaeorum in mari et in terra in aeternum gladiusque et hostis procul sit ab eis
  24. quod si institerit bellum Romanis prius aut omnibus sociis eorum in omni dominatione eorum
  25. auxilium feret gens Iudaeorum prout tempus dictaverit corde pleno
  26. et proeliantibus non dabunt neque subministrabunt triticum arma pecuniam naves sicut placuit Romanis et custodient mandata eorum nihil ab eis accipientes
  27. similiter autem et si genti Iudaeorum prius acciderit bellum adiuvabunt Romani ex animo prout eis tempus permiserit
  28. et adiuvantibus non dabitur triticum arma pecunia naves sicut placuit Romanis et custodiant mandata eorum absque dolo
  29. secundum haec verba constituerunt Romani populo Iudaeorum
  30. quod si post haec verba hii aut illi addere vel demere ad haec aliquid voluerint facient ex proposito suo et quaecumque addiderint vel dempserint rata erunt
  31. sed et de malis quae Demetrius rex fecit in eos scripsimus ei dicentes quare gravasti iugum tuum super amicos nostros et socios Iudaeos
  32. si ergo iterum adierint nos adversum te faciemus illis iudicium et pugnabimus tecum mari terraque

9

  1. interea ubi audivit Demetrius quia cecidit Nicanor et exercitus eius in proelio adposuit Bacchidem et Alchimum rursum mittere in Iudaeam et dextrum cornu cum illis
  2. et abierunt viam quae ducit in Galgala et castra posuerunt in Mesaloth quae est in Arbellis et occupaverunt eam et peremerunt animas hominum multas
  3. et mense primo anni centesimi quinquagesimi et secundi adplicuerunt exercitum ad Hierusalem
  4. et surrexerunt et abierunt in Berea viginti milia virorum et duo milia equitum
  5. et Iudas castra posuerat in Laisa et tria milia viri cum eo electi
  6. et viderunt multitudinem exercitus quia multi sunt et timuerunt valde et multi subtraxerunt se de castris et non remanserunt ex eis nisi octingenti viri
  7. et vidit Iudas quod defluxit exercitus suus et bellum perurguebat eum confractus est corde quia non habebat tempus congregandi eos et dissolutus est
  8. et dixit his qui residui erant surgamus et eamus ad adversarios nostros si poterimus pugnare adversus eos
  9. et avertebant eum dicentes non poterimus sed liberemus animas nostras modo et revertemur ad fratres nostros et pugnabimus adversus eos nos autem pauci sumus
  10. et ait Iudas absit istam rem facere ut fugiamus ab eis et si adpropiavit tempus nostrum moriamur in virtute propter fratres nostros et non inferamus crimen gloriae nostrae
  11. et movit exercitus de castris et steterunt illis obviam et divisi sunt equites in duas partes et fundibalarii et sagittarii praeibant exercitum et primi certaminis omnes potentes
  12. Bacchides autem erat in dextro cornu et proximavit legio ex duabus partibus et clamabant tubis
  13. exclamaverunt autem et hii qui erant ex parte Iudae etiam ipsi et commota est terra a voce exercituum et commissum est proelium a mane usque ad vesperam
  14. et vidit Iudas quia firmior est pars exercitus Bacchidis in dextris et convenerunt cum ipso omnes constantes corde
  15. et contrita est dextra pars ab eis et persecutus est eos usque ad montem Azoti
  16. et qui in sinistro cornu erant viderunt quod contritum est dextrum cornu et secuti sunt post Iudam et qui cum ipso erant a tergo
  17. et ingravatum est proelium et ceciderunt vulnerati multi ex his et illis
  18. et Iudas cecidit et ceteri fugerunt
  19. et Ionathas et Simon tulerunt Iudam fratrem suum in Modin
  20. et fleverunt eum omnis populus Israhel planctu magno et lugebant dies multos
  21. et dixerunt quomodo cecidit potens qui salvum faciebat Israhel
  22. et cetera verba Iudae bellorum et virtutum quas fecit non sunt descripta multa enim erant valde
  23. et factum est post obitum Iudae emerserunt iniqui in omnibus finibus Israhel et exorti sunt omnes qui operabantur iniquitatem
  24. in diebus illis facta est fames magna valde et tradidit se Bacchidi omnis regio eorum cum ipsis
  25. et elegit Bacchides impios viros et constituit eos dominos regionis
  26. et exquirebant et perscrutabantur amicos Iudae et adducebant eos ad Bacchidem et vindicabat in illos et inludebat
  27. et facta est tribulatio magna in Israhel qualis non fuit ex qua die non est visus propheta in Israhel
  28. et congregati sunt omnes amici Iudae et dixerunt Ionathae
  29. ex quo frater tuus Iudas defunctus est vir similis ei non est qui exeat contra inimicos Bacchidem et eos qui inimici sunt genti nostrae
  30. nunc itaque te elegimus hodie esse nobis principem et ducem ad bellandum bellum nostrum
  31. et suscepit Ionathas tempore illo principatum et surrexit loco Iudae fratris sui
  32. et cognovit Bacchides et quaerebat eum occidere
  33. et cognovit Ionathas et Simon frater eius et omnes qui cum eo erant et fugerunt in desertum Thecuae et consederunt ad aquam lacus Asphar
  34. et cognovit Bacchides et die sabbatorum venit ipse et omnis exercitus eius trans Iordanem
  35. et misit fratrem suum ducem populi et rogavit Nabatheos amicos suos ut commendaret illis adparatum suum qui erat copiosus
  36. et exierunt filii Iambri ex Madabas et conprehenderunt Iohannem et omnia quae habebat et abierunt habentes ea
  37. post haec verba renuntiatum est Ionathae et Simoni fratri eius quia filii Iambri faciunt nuptias magnas et ducunt sponsam ex Nadaba filiam unius de magnis principibus Chanaan cum ambitione magna
  38. et recordati sunt sanguinis Iohannis fratris sui et ascenderunt et absconderunt se sub tegumento montis
  39. et levaverunt oculos suos et viderunt et ecce tumultus et adparatus multus et sponsus processit et amici eius et fratres eius obviam illis cum tympanis et musicis et armis multis
  40. et surrexerunt ad eos cum insidiis et occiderunt eos et ceciderunt multi vulnerati et residui fugerunt in montem et acceperunt omnia spolia eorum
  41. et conversae sunt nuptiae in luctum et vox musicorum ipsorum in lamentum
  42. et vindicaverunt vindicta sanguinem fratris sui et reversi sunt ad ripam Iordanis
  43. et audivit Bacchides et venit die sabbatorum usque ad oram Iordanis in virtute multa
  44. et dixit ad suos Ionathas surgamus et pugnemus contra inimicos nostros non est enim hodie sicut heri et nudius tertius
  45. ecce enim bellum ex adverso aqua vero Iordanis hinc et inde et ripae et paludes et saltus et non est locus devertendi
  46. nunc ergo clamate in caelum ut liberemini de manu inimicorum vestrorum et commissum est bellum
  47. et extendit Ionatha manum suam percutere Bacchidem et devertit ab eo retro
  48. et desiluit Ionathan et transnataverunt ad eos Iordanem
  49. et ceciderunt de parte Bacchidis die illa mille viri et reversi sunt Hierusalem
  50. et aedificaverunt civitates munitas in Iudaea munitionem quae erat in Hiericho et in Ammaum et in Bethoron et Bethel et Tamnatan et Phara et Thopo muris excelsis et portis et seris
  51. et posuit custodiam in eis ut inimicitias exercerent in Israhel
  52. et munivit civitatem Bethsuram et Gazara et arcem et posuit in eis auxilia et adparatum escarum
  53. et accepit filios principum regionis obsides et posuit eos in arce in Hierusalem in custodia
  54. et anno centesimo quinquagesimo tertio mense secundo praecepit Alchimus destrui muros domus sanctae interioris et destrui opera prophetarum et coepit destruere
  55. in tempore illo percussus est Alchimus et inpedita sunt opera illius et obclusum est os eius et dissolutus est paralysin nec ultra loqui potuit verbum et mandare de domo sua
  56. et mortuus est Alchimus in tempore illo cum tormento magno
  57. et vidit Bacchides quoniam mortuus est Alchimus et reversus est ad regem et siluit terra annis duobus
  58. et cogitaverunt omnes iniqui dicentes ecce Ionathas et qui cum eo sunt in silentio habitant confidentes nunc ergo adducamus Bacchidem et conprehendet eos omnes in una nocte
  59. et abierunt et consilium ei dederunt
  60. et surrexit ut veniret cum exercitu multo et misit occulte epistulas sociis suis qui erant in Iudaea ut conprehenderent Ionathan et eos qui cum eo erant sed non potuerunt quia innotuit eis consilium eorum
  61. et adprehendit de viris regionis qui principes erant malitiae quinquaginta viros et occidit eos
  62. et secessit Ionathas et Simon et qui cum eo erant in Bethbessi quae est in deserto et struxit diruta eius et firmaverunt eam
  63. et agnovit Bacchides et congregavit universam multitudinem suam et his qui de Iuda erant denuntiavit
  64. et venit et castra posuit desuper a Bethbesse et obpugnavit eam dies multos et fecit machinas
  65. et reliquit Ionathas Simonem fratrem suum in civitate et exiit in regionem et venit cum numero
  66. et percussit Odaren et fratres eius et filios Phaseron in tabernaculo ipsorum et coepit caedere et crescere in virtutibus
  67. Simon vero et qui cum ipso erant exierunt de civitate et succenderunt machinas
  68. et pugnaverunt contra Bacchidem et contritus est ab eis et adflixerunt eum valde quoniam consilium eius et congressus eius erat inanis
  69. et iratus contra viros iniquos qui ei consilium dederant ut veniret in regionem ipsorum multos ex eis occidit ipse autem cogitavit cum reliquis abire in regionem suam
  70. et cognovit Ionathas et misit ad eum legatos conponere cum ipso pacem et reddere ei captivitatem
  71. et libenter accepit et fecit secundum verba eius et iuravit nihil se ei facturum mali omnibus diebus vitae eius
  72. et reddidit ei captivitatem quam prius erat praedatus de terra Iuda et conversus abiit in terram suam et non adposuit amplius venire in fines eius
  73. et cessavit gladius ex Israhel et habitavit Ionathas in Machemas et coepit Ionathas ibi iudicare populum et exterminavit impios ex Israhel

10

  1. et anno centesimo sexagesimo ascendit Alexander Antiochi filius qui cognominatus est Nobilis et occupavit Ptolomaidam et receperunt eum et regnavit illic
  2. et audivit Demetrius rex et congregavit exercitum valde copiosum et exivit obviam illi in proelium
  3. et misit Demetrius ad Ionathan epistulam verbis pacificis ut magnificaret eum
  4. dixit enim anticipemus pacem facere cum eo priusquam faciat cum Alexandro adversus nos
  5. recordabitur enim omnium quae fecimus in eum et in fratrem eius et in gentem eius
  6. et dedit ei potestatem congregandi exercitum et fabricare arma et esse ipsum socium eius et obsides qui erant in arce iussit tradi ei
  7. et venit Ionathas in Hierusalem et legit epistulas in auditu omnis populi et eorum qui in arce erant
  8. et timuerunt timore magno quoniam audierunt quod dedit ei rex in potestatem congregandi exercitum
  9. et traditi sunt Ionathae obsides et reddidit eos parentibus suis
  10. et habitavit Ionathas in Hierusalem et coepit aedificare et innovare civitatem
  11. et dixit facientibus opera ut struerent muros et montem Sion in circuitu lapidibus quadratis ad munitionem et ita fecerunt
  12. et fugerunt alienigenae qui erant in munitionibus quas aedificaverat Bacchides
  13. et reliquit unusquisque locum suum et abiit in terram suam
  14. tantum in Bethsuram remanserant aliqui ex his qui reliquerant legem et praecepta Dei erat enim haec eis ad refugium
  15. et audivit Alexander rex promissa quae promisit Demetrius Ionathae et narraverunt ei proelia et virtutes quas ipse fecit et fratres eius et labores quos laboraverunt
  16. et ait numquid inveniemus aliquem virum talem et nunc faciemus eum amicum et socium nostrum
  17. et scripsit epistulam et misit ei secundum haec verba dicens
  18. rex Alexander fratri Ionathae salutem
  19. audivimus de te quod vir potens viribus et aptus es ut sis amicus noster
  20. et nunc constituimus te hodie summum sacerdotem gentis tuae et ut amicus regis voceris et misit ei purpuram et coronam auream ut quae nostra sunt sentias et conserves amicitias ad nos
  21. et induit se Ionathas stolam sanctam septimo mense anno centesimo sexagesimo in die sollemni scenophegiae et congregavit exercitum et fecit arma copiosa
  22. et audivit Demetrius verba ista et contristatus est et ait
  23. quid hoc fecimus quod praeoccupavit nos Alexander adprehendere amicitiam Iudaeorum ad munimen sui
  24. scribam et ego illi verba deprecatoria et dignitates et dona ut sit mecum in adiutorio
  25. et scripsit in haec verba rex Demetrius genti Iudaeorum salutem
  26. quoniam servastis ad nos pactum et mansistis in amicitia nostra et non accessistis ad inimicos nostros audivimus et gavisi sumus
  27. et nunc perseverate adhuc conservare ad nos fidem et retribuemus vobis bona pro his quae fecistis nobiscum
  28. et remittemus vobis praestationes multas et dabimus vobis donationes
  29. et nunc absolvo vos et omnes Iudaeos a tributis et pretia salis indulgeo et coronas remitto et tertias seminis
  30. et dimidiam partem fructus ligni quod est portionis meae relinquo vobis ex hodierno et deinceps ne accipiatur a terra Iuda et a tribus civitatibus quae additae sunt illi ex Samaria et Galilea ex hodierna die et in totum tempus
  31. et Hierusalem sit sancta et libera cum finibus suis et decimae et tributa ipsius sint
  32. remitto etiam potestatem arcis quae est in Hierusalem et do eam summo sacerdoti et constituat in ea viros quoscumque ipse elegerit qui custodiant eam
  33. et omnem animam Iudaeorum quae captiva est a terra Iuda in omni regno meo relinquo liberam gratis ut omnes a tributis resolvantur etiam pecorum suorum
  34. et omnes dies sollemnes et sabbata et neomeniae et dies decreti et tres dies ante diem sollemnem et tres post diem sollemnem sint omnes inmunitatis et remissionis omnibus Iudaeis qui sunt in regno meo
  35. et nemo potestatem agere aliquid habeat et movere negotii adversus aliquem eorum in omni causa
  36. et ut adscribantur ex Iudaeis in exercitu regis ad triginta milia virorum et dabuntur illis copiae ut oportet omnibus exercitibus regis et ex ipsis ordinabuntur qui sint in munitionibus regis magni
  37. et ex his constituentur supra negotia regni quae aguntur ex fide et principes sint ex eis et ambulent legibus suis sicut praecepit rex in terra Iuda
  38. et tres civitates quae additae sunt Iudaeae ex regione Samariae cum Iudaea reputentur ut sint sub uno et non oboediant aliae potestati nisi summi sacerdotis
  39. Ptolomaidam et confines eius quas dedi donum sanctis qui sunt in Hierusalem ad necessarios sumptus sanctorum
  40. et ego singulis annis dabo quindecim milia siclorum argenti de rationibus regis quae me contingunt
  41. et omne quod reliquum fuit quod non reddiderant qui super negotia erant annis prioribus ex hoc dabunt in opera domus
  42. et super haec quinque milia siclorum argenti quae accipiebant de sanctorum ratione per singulos annos et haec ad sacerdotes pertineant qui ministerio funguntur
  43. et quicumque fugerint in templum quod est in Hierosolymis et in omnibus finibus eius obnoxios regi in omni negotio dimittatis et universa quae sunt eis in regno meo libera habeant
  44. et ad aedificanda vel restauranda opera sanctorum sumptus dabuntur de ratione regis
  45. et ad extruendos muros Hierusalem et communiendos in circuitu sumptus dabuntur de ratione regis et ad construendos muros in Iudaea
  46. ut audivit autem Ionathas et populus sermones istos non crediderunt eis nec receperunt eos quia recordati sunt malitiae magnae quam fecerat in Israhel et tribulaverat eos valde
  47. et conplacuit eis in Alexandrum quia ipse fuerat eis princeps sermonum pacis et ipsi auxilium ferebant omnibus diebus
  48. et congregavit Alexander rex exercitum magnum et admovit castra ad Demetrium
  49. et commiserunt proelium reges et fugit exercitus Alexandri et insecutus est eum Demetrius et incubuit super eos
  50. et invaluit proelium nimis donec occidit sol et cecidit Demetrius in illa die
  51. et misit Alexander ad Ptolomeum regem Aegypti legatos secundum haec verba dicens
  52. quoniam ingressus sum in regnum meum et sedi in sede patrum meorum et obtinui principatum et contrivi Demetrium et possedi regionem nostram
  53. et commisi cum eo pugnam et contritus est ipse et castra eius a nobis et sedimus in sede regni eius
  54. et nunc statuamus ad invicem amicitiam et da mihi filiam tuam uxorem et ero gener tuus et ipsi dignitatem
  55. et respondit Ptolomeus rex dicens felix dies in qua reversus es ad terram patrum tuorum et sedisti in sede regni eorum
  56. et nunc faciam tibi quae scripsisti sed occurre Ptolomaidae ut videamus nos invicem et spondeam tibi sicut dixisti
  57. et exiit Ptolomeus de Aegypto ipse et Cleopatra filia eius et venit Ptolomaidae anno centesimo sexagesimo secundo
  58. et occurrit ei Alexander rex et dedit ei Cleopatram filiam suam et fecit nuptias eius Ptolomaidae sicut reges in magna gloria
  59. et scripsit rex Alexander Ionathae ut veniret obviam sibi
  60. et abiit cum gloria Ptolomaidem et occurrit ibi duobus regibus et dedit illis argentum multum et aurum et dona et invenit gratiam in conspectu eorum
  61. et convenerunt adversus eum viri pestilentes ex Israhel viri iniqui interpellantes adversus eum et non intendit ad eos rex
  62. et iussit expoliari Ionathan vestimentis suis et induit eum purpura et ita fecerunt et conlocavit eum rex sedere secum
  63. dixitque principibus exite cum eo in medio civitatis et praedicate ut nemo interpellet adversus eum de ullo negotio nec quisquam ei molestus sit de ulla ratione
  64. et factum est ut viderunt qui interpellabant gloriam eius quae praedicabatur et opertum eum purpura fugerunt omnes
  65. et magnificavit eum rex et scripsit eum inter primos amicos et posuit eum ducem et participem principatus
  66. et reversus est Ionathan in Hierusalem cum pace et laetitia
  67. in anno centesimo sexagesimo quinto venit Demetrius filius Demetrii a Creta in terram patrum suorum
  68. et audivit Alexander rex et contristatus est valde et reversus est Antiochiam
  69. et constituit Demetrius Apollonium qui praeerat Coelesyriae et congregavit exercitum magnum et accessit ad Iamniam et misit ad Ionathan summum sacerdotem
  70. dicens tu solus resistis nobis ego autem factus sum in derisum et in obprobrium propterea quia tu potestatem exerces in montibus
  71. nunc ergo si confidis in virtutibus tuis descende ad nos in campum et conparemus illic invicem quia mecum est virtus bellorum
  72. interroga et disce qui sim ego et ceteri qui auxilio sunt mihi qui et dicunt quia non potest stare pes vester ante faciem nostram quia bis in fugam conversi sunt patres tui in terra sua
  73. et nunc quomodo poteris sustinere equitatum exercitum tantum in campo ubi non est lapis neque saxum neque locus fugiendi
  74. ut audivit autem Ionathas sermones Apollonii motus est animo et elegit decem milia virorum et exiit ab Hierusalem et concurrit ei Simon frater eius in adiutorium
  75. et adplicuerunt castra in Ioppen et exclusit eum a civitate quia custodia Apollonii Ioppe erat et obpugnavit eam
  76. et exterriti qui erant intra civitatem aperuerunt ei et obtinuit Ionathas Ioppen
  77. et audivit Apollonius et admovit tria milia equitum et exercitum multum
  78. et abiit Azotum tamquam iter faciens et statim exiit in campum eo quod haberet multitudinem equitum et confideret in eis et insecutus est eum Ionathas in Azotum et proelium commiserunt
  79. et reliquit Apollonius in castris mille equites post eos occulte
  80. et cognovit Ionathas quoniam sunt insidiae post se et circuierunt castra eius a mane usque ad vesperam
  81. populus autem stabat sicut praecepit Ionathas et laboraverunt equi eorum
  82. et eiecit Simon exercitum suum et commisit contra legionem equites enim fatigati erant et contriti sunt ab eo et fugerunt
  83. et qui dispersi sunt in campum fugerunt in Azotum et intraverunt in Bethdagon idolum suum ut se liberarent
  84. et succendit Ionathas Azotum et civitates quae erant in circuitu eius et accepit spolia eorum et templum Dagon et eos qui fugerunt in illud succendit igni
  85. et fuerunt qui ceciderunt gladio cum his qui succensi sunt fere octo milia virorum
  86. et movit inde Ionathas castra et adplicuit ea Ascalona et exierunt de civitate obviam illi in magna gloria
  87. et reversus est Ionathas in Hierusalem cum suis habentibus spolia multa
  88. et factum est ut audivit Alexander rex sermones istos addidit adhuc glorificare Ionathan
  89. et misit ei fibulam auream sicuti est consuetudo dari cognatis regum et dedit ei Accaron et omnes fines eius in possessionem

11

  1. et rex Aegypti congregavit exercitum sicut harena quae est circa ora maris et naves multas et quaerebat obtinere regnum Alexandri dolo et addere illud regno suo
  2. et exiit in Syriam verbis pacificis et aperiebant ei quia mandaverat Alexander rex exire ei obviam eo quod socer suus esset
  3. cum introiret autem civitatem Ptolomeus ponebat custodias militum in singulis civitatibus
  4. et ut adpropiavit Azoto ostenderunt ei templum Dagon succensum et Azotum et cetera eius demolita et corpora proiecta et eorum qui caesi erant in bello tumulos quos fecerat secus viam
  5. et narraverunt regi quia haec fecit Ionathas ut invidiam facerent ei et tacuit rex
  6. et occurrit Ionathas regi in Ioppen cum gloria et invicem se salutaverunt et dormierunt illic
  7. et abiit Ionathas cum rege usque ad fluvium qui vocatur Eleutherus et reversus est Hierusalem
  8. rex autem Ptolomeus obtinuit dominium civitatum usque Seleuciam maritimam et cogitabat in Alexandrum consilia mala
  9. et misit legatos ad Demetrium dicens veni conponamus inter nos pactum et dabo tibi filiam meam quam habet Alexander et regnabis in regno patris tui
  10. paenituit enim me quod dederim illi filiam meam quaesivit enim me occidere
  11. et vituperavit eum propterea quod concupierat regnum eius
  12. et abstulit filiam suam et dedit eam Demetrio et abalienavit se ab Alexandro et manifestae factae sunt inimicitiae eius
  13. et intravit Ptolomeus Antiochiam et inposuit duo diademata capiti suo Aegypti et Asiae
  14. Ptolomeus autem rex erat in Cilicia illis temporibus quia rebellabant qui erant in locis illius
  15. et audivit Alexander et venit ad eum in bello et produxit Ptolomeus rex exercitum et occurrit ei in manu valida et fugavit eum
  16. et fugit Alexander in Arabiam ut ibi protegeretur rex autem Ptolomeus exaltatus est
  17. et abstulit Gaddihel Arabs caput Alexandri et misit Ptolomeo
  18. et rex Ptolomeus mortuus est in die tertia et qui erant in munitionibus perierunt ab his qui erant intra castra
  19. et regnavit Demetrius anno centesimo sexagesimo septimo
  20. in diebus illis congregavit Ionathas eos qui erant in Iudaea ut expugnarent arcem quae est in Hierusalem et fecerunt contra eam machinas multas
  21. et abierunt quidam qui oderant gentem suam viri iniqui ad regem et renuntiaverunt ei quod Ionathas obsideret arcem
  22. et ut audivit iratus est et statim venit Ptolomaidam et scripsit Ionathae ne obsideret sed occurreret sibi ad conloquium festinato
  23. ut audivit autem Ionathas iussit obsideri et elegit de senioribus Israhel et de sacerdotibus et dedit se periculo
  24. et accepit aurum et argentum et vestem et alia xenia multa et abiit ad regem Ptolomaidae et invenit gratiam in conspectu eius
  25. et interpellabant adversus eum quidam iniqui ex gente sua
  26. et fecit ei rex sicut fecerant ei qui ante ipsum fuerant et exaltavit eum ante conspectu amicorum omnium
  27. et statuit ei principatum sacerdotii et quaecumque alia habuit prius pretiosa et fecit eum principem amicorum
  28. et postulavit Ionathas a rege ut inmunem faceret Iudaeam toparcias id est et Samariam et promisit ei talenta trecenta
  29. et consensit rex et scripsit Ionathae epistulas de his omnibus hunc modum continentes
  30. rex Demetrius Ionathae fratri salutem et genti Iudaeorum
  31. exemplum epistulae quam scripsimus Lastheni parenti nostro de vobis misimus ad vos ut sciretis
  32. rex Demetrius Lastheni parenti salutem
  33. genti Iudaeorum amicis nostris et conservantibus quae iusta sunt apud nos decrevimus benefacere propter benignitatem ipsorum quam erga nos habent
  34. statuimus ergo illis omnes fines Iudaeae et tres civitates Lyddam et Ramathae quae additae sunt Iudaeae ex Samaria et omnes confines earum sequestra omnibus sacrificantibus in Hierosolymis pro his quae ab eis rex accipiebat per singulos annos et pro fructibus terrae et pomorum
  35. et alia quae ad nos pertinebant decimarum et tributorum ex hoc tempore remittimus eis et areas salinarum et coronas quae nobis deferebantur
  36. omnia ipsis concedimus et nihil horum irritum erit ex hoc et in omne tempus
  37. nunc ergo curate facere horum exemplum et detur Ionathae et ponatur in monte sancto in loco celebri
  38. et vidit Demetrius rex quod siluit terra in conspectu suo et nihil ei resistit dimisit totum exercitum suum unumquemque in locum suum excepto peregrino exercitu quem contraxit ab insulis gentium et inimici erant ei omnis exercitus patrum eius
  39. Tryfon autem erat quidam partium Alexandri prius et vidit quoniam omnis exercitus murmurat contra Demetrium et iit ad Emalcuhel Arabum qui nutriebat Antiochum filium Alexandri
  40. et adsidebat ei ut traderet eum ipsi ut regnaret loco patris sui et enuntiavit ei quanta fecit Demetrius et inimicitias exercituum eius adversum illum et mansit illic diebus multis
  41. et misit Ionathas ad Demetrium regem ut eicerent eos qui in arce erant in Hierusalem et qui in praesidiis erant quia inpugnabant Israhel
  42. et misit Demetrius ad Ionathan dicens non haec tantum faciam tibi et genti tuae sed gloria inlustrabo te et gentem tuam cum fuerit oportunum
  43. nunc ergo recte feceris si miseris viros in auxilium quia discessit omnis exercitus meus
  44. et misit ei Ionathas tria milia virorum fortium Antiochiam et venerunt ad regem et delectatus est rex in adventu eorum
  45. et convenerunt qui erant de civitate centum viginti milia virorum et volebant interficere regem
  46. et fugit rex in aulam et occupaverunt qui erant de civitate itinera civitatis et coeperunt pugnare
  47. et vocavit rex Iudaeos in auxilium et convenerunt omnes simul ad eum et dispersi sunt omnes per civitatem
  48. et occiderunt in illa die centum milia hominum et succenderunt civitatem et ceperunt spolia multa in illa die et liberaverunt regem
  49. et viderunt qui erant de civitate quod obtinuissent Iudaei civitatem sicut volebant et infirmati sunt mente sua et clamaverunt ad regem cum precibus dicentes
  50. da nobis dextras et cessent Iudaei obpugnantes nos et civitatem
  51. et proiecerunt arma et fecerunt pacem et glorificati sunt Iudaei in conspectu regis et in conspectu omnium qui erant in regno eius et nominati sunt in regno et regressi sunt in Hierusalem habentes spolia multa
  52. et sedit Demetrius rex in sede regni sui et siluit terra in conspectu eius
  53. et mentitus est omnia quaecumque dixit et alienavit se ab Ionathan et non retribuit ei secundum beneficia quae sibi tribuerat et vexabat eum valde
  54. post haec autem reversus est Tryfon et Antiochus cum eo puer adulescens et regnavit et inposuit diadema
  55. et congregati sunt ad eum omnis exercitus quos disperserat Demetrius et pugnaverunt contra eum et fugit et terga vertit
  56. et accepit Tryfon bestias et obtinuit Antiochiam
  57. et scripsit Antiochus adulescens Ionathae dicens constituo tibi sacerdotium et constituo te super quattuor civitates ut sis de amicis regis
  58. et misit illi vasa aurea et ministerium et dedit ei potestatem bibendi in auro et esse in purpura et habere fibulam auream
  59. et Simonem fratrem eius constituit ducem a terminis Tyri usque ad fines Aegypti
  60. et exiit Ionathas et perambulabat trans flumen civitates et congregatus est ad eum omnis exercitus Syriae in auxilium et venit Ascalona et occurrerunt ei de civitate honorifice
  61. et abiit inde Gazam et concluserunt se qui erant Gazae et obsedit eam et succendit quae in circuitu erant civitates et praedatus est eas
  62. et rogaverunt Gazenses Ionathan et dedit illis dextram et accepit filios eorum obsides et misit illos in Hierusalem et perambulavit regionem usque Damascum
  63. et audivit Ionathas quia praevaricati sunt principes Demetrii in Cades quae est in Galilea cum exercitu multo volentes eum removere a negotio regni
  64. et occurrit illis fratrem autem suum Simonem reliquit intra provinciam
  65. et adplicuit Simon ad Bethsuram et expugnabat eam diebus multis et conclusit eos
  66. et postulaverunt ab eo dextras accipere et dedit illis et eiecit eos inde et cepit civitatem et posuit in ea praesidium
  67. et Ionatha et castra eius adplicuerunt ad aquam Gennesar et ante lucem vigilaverunt in campum Asor
  68. et ecce castra alienigenarum occurrebant in campo et tendebant ei insidias in montibus ipse autem occurrit ex adverso
  69. insidiae vero exsurrexerunt de locis suis et commiserunt proelium
  70. et fugerunt qui erant ex parte Ionathae omnes et nemo relictus est ex eis nisi Matthathias filius Absolomi et Iudas filius Chalfi princeps militiae exercitus
  71. et scidit Ionathas vestimenta sua et posuit terram in capite suo et oravit
  72. et reversus est ad eos in proelium et convertit illos et pugnaverunt
  73. et viderunt qui fugiebant partis illius et reversi sunt ad eum et insequebantur cum eo usque Cades ad castra sua et pervenerunt usque illuc
  74. et ceciderunt de alienigenis in die illa tria milia virorum et regressus est Ionatha in Hierusalem

12

  1. et vidit Ionathas quia tempus eum iuvat et elegit viros et misit Romam statuere et renovare cum eis amicitiam
  2. et ad Spartas et ad alia loca misit epistulas secundum eandem formam
  3. et abierunt Romam et intraverunt in curiam et dixerunt Ionathas summus sacerdos et gens Iudaeorum miserunt nos ut renovetis amicitiam et societatem secundum pristinam
  4. et dederunt illis epistulas ad ipsos per loca ut deducerent eos in terram Iuda cum pace
  5. et hoc exemplum epistularum quas scripsit Ionathas Spartiatis
  6. Ionathas summus sacerdos et seniores gentis et sacerdotes et reliquus populus Iudaeorum Spartiatis fratribus salutem
  7. iam pridem missae erant epistulae ad Onian summum sacerdotem a Dario qui regnabat apud vos quoniam estis fratres nostri sicut rescriptum continet quod subiectum est
  8. et suscepit Onias virum qui fuerat missus cum honore et accepit epistulas in quibus significabatur de societate et amicitia
  9. nos cum nullo horum indigeremus habentes solacio sanctos libros qui sunt in manibus nostris
  10. maluimus mittere ad vos renovare fraternitatem et amicitiam ne forte alieni efficiamur a vobis multa enim tempora transierunt ex quo misistis ad nos
  11. nos ergo in omni tempore sine intermissione in diebus sollemnibus et ceteris quibus oportet memores sumus vestri in sacrificiis quae offerimus et observationibus sicut fas est et decet meminisse fratrum
  12. laetamur itaque de gloria vestra
  13. nos autem circumdederunt multae tribulationes et multa proelia et inpugnaverunt nos reges qui sunt in circuitu nostro
  14. noluimus ergo vobis molesti esse neque ceteris sociis et amicis nostris in his proeliis
  15. habuimus enim de caelo auxilium et liberati sumus nos et humiliati sunt inimici nostri
  16. elegimus itaque Numenium Antiochi et Antipatrum Iasonis filium et misimus ad Romanos renovare cum eis amicitiam et societatem pristinam
  17. mandavimus itaque eis ut veniant etiam ad vos et salutent vos ut reddant vobis epistulas nostras de innovatione fraternitatis nostrae
  18. et nunc bene facietis respondentes nobis ad haec
  19. et hoc rescriptum epistularum quod miserat Onias
  20. rex Spartiarum Onias Ionathae sacerdoti magno salutem
  21. inventum est in scriptura de Spartiatis et Iudaeis quoniam sunt fratres et quia sunt de genere Abraham
  22. et nunc ex quo haec cognovimus bene facitis scribentes nobis de pace vestra
  23. sed et nos rescripsimus vobis pecora nostra et possessiones nostrae vestrae sunt et vestra nostra mandavimus itaque haec nuntiari vobis
  24. et audivit Ionathas quoniam egressi sunt principes Demetrii cum exercitu multo supra quam prius pugnare adversus eum
  25. et exiit ab Hierusalem et occurrit eis in Amathite regione non enim dederat eis spatium ut ingrederentur regionem eius
  26. et misit speculatores in castra eorum et reversi renuntiaverunt quia constituunt supervenire illis nocte
  27. cum occidisset autem sol praecepit Ionathas suis vigilare et esse in armis paratos ad pugnam tota nocte et posuit custodes per circuitum castrorum
  28. et audierunt adversarii quia paratus est Ionathas cum suis in bello et timuerunt et formidaverunt corde suo et accenderunt focos in castris suis
  29. Ionathas autem et qui cum eo erant non cognoverunt usque mane videbant enim lumina ardentia
  30. et secutus est Ionatha et non conprehendit eos transierant enim flumen Eleutherum
  31. et divertit Ionathas ad Arabas qui vocantur Zabadei et percussit eos et accepit spolia eorum
  32. et iunxit et venit Damascum et perambulavit omnem regionem illam
  33. Simon autem exiit et venit usque ad Ascalona et ad proxima praesidia et declinavit in Ioppen et occupavit eam
  34. audivit enim quod vellent praesidium tradere partibus Demetrii et posuit ibi custodes ut custodirent eam
  35. et reversus est Ionathas et convocavit seniores populi et cogitavit cum eis aedificare praesidia in Iudaea
  36. et aedificare muros in Hierusalem et exaltare altitudinem magnam inter medium arcis et civitatis ut separaret eam a civitate ut esset ipsa singulariter et neque emant neque vendant
  37. et convenerunt ut aedificarent civitatem et cecidit murus qui erat super torrentem ab ortu solis et reparavit eum qui vocatur Caphetetha
  38. et Simon aedificavit Adiada in Sephela et munivit eam et inposuit portas et seras
  39. et cum cogitasset Tryfon regnare Asiae et adsumere diadema et extendere manum in Antiochum regem
  40. timens ne forte non permitteret eum Ionathas sed pugnaret adversus eum quaerebat conprehendere eum et occidere et exsurgens abiit in Bethasan
  41. et exiit Ionathas obviam cum quadraginta milibus virorum electorum in proelium et venit Bethasan
  42. et vidit Tryfon quia venit cum exercitu multo ut extenderet in eum manus et timuit
  43. et excepit eum cum honore et commendavit eum omnibus amicis suis et dedit ei munera et praecepit exercitibus suis ut oboedirent ei sicut sibi
  44. et dixit Ionathae ut quid vexasti universum populum cum bellum nobis non sit
  45. et nunc remitte eos in domos suas elige autem tibi viros paucos qui tecum sint et veni mecum Ptolomaidam et tradam illam tibi et reliqua praesidia et exercitum et universos praepositos negotii et conversus abibo propterea enim veni
  46. et credidit ei et fecit sicut dixit et dimisit exercitum et abierunt in terram Iudam
  47. retinuit autem secum tria milia virorum ex quibus remisit in Galileam duo milia mille autem cum eo venerunt
  48. ut intravit autem Ionathas Ptolomaidam cluserunt portas Ptolomenses et conprehenderunt eum et omnes qui cum eo intraverant gladio interfecerunt
  49. et misit Tryfon exercitum et equites in Galileam et in campum magnum ut perderent omnes socios Ionathae
  50. at illi cum cognovissent quia conprehensus est et periit et omnes qui cum eo erant hortati sunt semet ipsos et exierunt parati in proelium
  51. et videntes hii qui insecuti fuerant quia pro anima res est illis reversi sunt
  52. illi autem venerunt omnes cum pace in terram Iuda et planxerunt Ionathan et eos qui cum eo fuerant valde et luxit Israhel luctu magno
  53. et quaesierunt omnes gentes quae erant in circuitu eorum perdere eos dixerunt enim
  54. non habent principem et adiuvantem nunc ergo expugnemus illos et tollamus de hominibus memoriam eorum

13

  1. et audivit Simon quod congregavit Tryfon exercitum copiosum ut veniret in terram Iuda et adtereret eam
  2. videns quia in tremore populus est et timore ascendit Hierusalem et congregavit populum
  3. et adhortans dixit vos scitis quanta ego et fratres mei et domus patris mei fecimus pro legibus et pro sanctis proelia et angustias quales vidimus
  4. horum gratia perierunt fratres mei omnes propter Israhel et relictus sum ego solus
  5. et nunc non mihi contingat parcere animae meae in omni tempore tribulationis non enim melior sum fratribus meis
  6. vindicabo itaque gentem meam et sancta natosque vestros et uxores quia congregatae sunt universae gentes conterere nos inimicitiae gratis
  7. et accensus est spiritus populi simul ut audivit sermones istos
  8. et responderunt voce magna dicentes tu es dux noster loco Iudae et Ionathae fratris tui
  9. pugna proelium nostrum et omnia quaecumque dixeris nobis faciemus
  10. et congregans omnes viros bellatores adceleravit consummare omnes muros Hierusalem et munivit eam in gyro
  11. et misit Ionathan filium Absalomi et cum eo exercitum novum in Ioppen et eiectis his qui erant in ea mansit illic ipse
  12. et movit Tryfon a Ptolomaida cum exercitu multo ut veniret in terram Iuda et Ionatha cum eo in custodia
  13. Simon autem adplicuit in Addus contra faciem campi
  14. et ut cognovit Tryfon quia surrexit Simon in loco Ionathae fratris sui misit ad eum legatos
  15. dicens pro argento quod debebat frater tuus Ionathas in ratione regis detinuimus eum
  16. et nunc mitte argenti talenta centum et duos filios eius obsides ut non dimissus fugiat a nobis et remittemus eum
  17. et cognovit Simon quia cum dolo loquitur secum iussit tamen dari argentum et pueros ne inimicitiam magnam sumeret ad Israhel populum dicentem
  18. quia non misit argentum et pueros propterea periit
  19. et mentitus est et non dimisit Ionathan
  20. et post haec venit Tryfon intra regionem ut contereret eam et gyraverunt per viam quae ducit Ador et Simon et castra eius ambulabant in omnem locum quocumque ibant
  21. qui autem in arce erant miserunt ad Tryfonem legatos ut festinaret venire per desertum et mitteret illis alimonias
  22. et paravit Tryfon omnem equitatum ut veniret illa nocte erat autem nix valde multa et non venit in Galaditin
  23. et cum adpropiasset Baschama occidit Ionathan et filios eius
  24. et convertit Tryfon et abiit in terram suam
  25. et misit Simon et accepit ossa Ionathae fratris sui et sepelivit ea in Modin civitate patrum eius
  26. et planxerunt eum omnis Israhel planctu magno et luxerunt eum dies multos
  27. et aedificavit Simon super sepulchrum patris sui et fratrum suorum aedificium altum visu lapide polito retro et ante
  28. et statuit septem pyromidas unam contra unam patri et matri et quattuor fratribus
  29. et his circumposuit columnas magnas et super columnas arma ad memoriam aeternam et iuxta arma naves sculptas quae viderentur ab omnibus navigantibus mare
  30. hoc est sepulchrum quod fecit in Modin usque in hunc diem
  31. Tryfon autem cum iter faceret cum Antiocho rege adulescente dolo occidit eum
  32. et regnavit loco eius et inposuit sibi diadema Asiae et fecit plagam magnam in terra
  33. et aedificavit Simon praesidia Iudaeae muniens ea turribus excelsis et muris magnis et portis et seris et posuit alimenta in munitionibus
  34. et elegit Simon viros et misit ad Demetrium regem ut faceret remissionem regioni quia actus omnes Tryfonis per direptionem fuerant gesti
  35. et Demetrius rex ad verba ista respondit et scripsit epistulam talem
  36. rex Demetrius Simoni summo sacerdoti et amico regum et senioribus et genti Iudaeorum salutem
  37. coronam auream et baen quam misistis suscepimus et parati sumus facere vobiscum pacem magnam et scribere praepositis regis remittere vobis quae indulsimus
  38. quaecumque enim constituimus vobis constant munitiones quas aedificastis sint vobis
  39. remittimus quoque ignorantias et peccata usque in hodiernum diem et coronam quam debebatis et si quid aliud erat tributarium Hierusalem iam non sit tributarium
  40. et si qui in vobis apti sunt conscribi inter nostros conscribantur et sit inter nos pax
  41. anno centesimo septuagesimo ablatum est iugum gentium ab Israhel
  42. et coepit populus Israhel scribere in tabulis et gestis publicis anno primo sub Simone sacerdote magno duce et principe Iudaeorum
  43. in illis diebus Simon adplicuit ad Gazam et circumdedit eam castris et fecit machinas et adplicuit ad civitatem et percussit turrem unam et conprehendit
  44. et qui eruperunt erant intra machinam in civitate et factus est motus magnus in civitate
  45. et ascenderunt qui erant in civitate cum uxoribus et filiis supra murum scissis tunicis suis et clamaverunt voce magna postulantes a Simone dextras sibi dari
  46. et dixerunt non nobis reddas secundum malitias nostras sed secundum misericordias tuas
  47. et flexus Simon non debellavit eos eiecit tamen eos de civitate et emundavit aedes in quibus fuerant simulacra et tunc intravit in ea cum hymnis benedicens Dominum
  48. et eiecta ex ea omni inmunditia conlocavit in ea viros qui legem facerent et munivit eam et fecit sibi habitationem
  49. qui autem erant in arce Hierusalem prohibebantur egredi et ingredi in regionem et emere ac vendere et esurierunt valde et multi ex eis fame perierunt
  50. et clamaverunt ad Simonem ut dextras acciperent et dedit illis et eiecit eos inde et mundavit arcem a contaminationibus
  51. et intraverunt in ea tertia et vicesima secundi mensis anno centesimo septuagesimo primo cum laude et ramis palmarum et cinyris et cymbalis et nablis et hymnis et canticis quia contritus est inimicus magnus ex Israhel
  52. et constituit ut omnibus annis agerentur dies hii cum laetitia
  53. et munivit montem templi qui erat secus arcem et habitavit ibi ipse et qui cum eo erant
  54. et vidit Simon Iohannem filium suum quod vir esset et posuit eum ducem virtutum universarum et habitavit Gazaris

14

  1. anno centesimo septuagesimo secundo et congregavit rex Demetrius exercitus suos et abiit Mediam ad contrahenda sibi auxilia et expugnare Tryfonem
  2. et audivit Arsaces rex Persidis et Mediae quia intravit Demetrius confines suos et misit unum de principibus suis ut conprehenderent eum vivum et adducerent eum ad se
  3. et abiit et percussit castra Demetrii et conprehendit eum et duxit eum ad Arsacen et posuit eum in custodiam
  4. et siluit terra Iuda omnibus diebus Simonis et quaesivit bona genti suae et placuit illis potestas eius et gloria eius omnibus diebus
  5. et cum omni gloria sua accepit Ioppen in portum et fecit introitum in insulis maris
  6. et dilatavit fines gentis suae et obtinuit regionem
  7. et congregavit captivitatem multam et dominatus est Gazarae et Bethsurae et arci et abstulit inmunditias ex ea et non erat qui resisteret ei
  8. et unusquisque colebat terram suam cum pace et terra dabat fructus suos et ligna camporum fructum suum
  9. seniores in plateis sedebant omnes et de bonis terrae tractabant et iuvenes induebant se gloriam et stolas belli
  10. civitatibus tribuebat alimonias et constituebat eas ut essent vasa munitionis quoadusque nominatum est nomen gloriae eius usque ad extremum terrae
  11. fecit pacem super terram et laetatus est Israhel laetitia magna
  12. et sedit unusquisque sub vite sua et sub ficulnea nec erat qui eos terreret
  13. defecit inpugnans eos super terram reges contriti sunt in diebus illis
  14. et confirmavit omnes humiles populi sui et legem exquisivit et abstulit omnem iniquum et malum
  15. sancta glorificavit et multiplicavit vasa sanctorum
  16. et auditum est Romae quia defunctus est Ionathas et usque in Sparta et contristati sunt valde
  17. ut audierunt autem quod Simon frater eius factus esset summus sacerdos loco eius et ipse obtineret regionem et civitates in ea
  18. scripserunt ad eum tabulis aereis ut renovaret amicitias et societatem quam fecerunt cum Iuda et Ionatha fratribus eius
  19. et lectae sunt in conspectu ecclesiae in Hierusalem et hoc exemplum epistularum quas miserunt Spartiatae
  20. Spartianorum princeps et civitatis Simoni sacerdoti magno et senioribus et sacerdotibus et reliquo populo Iudaeorum fratribus salutem
  21. legati qui missi sunt ad populum nostrum nuntiaverunt nobis de vestra gloria et honore ac laetitia et gavisi sumus in introitu eorum
  22. et scripsimus quae ab ipsis erant dicta in conciliis populi sic Numenius Antiochi et Antipater Iasonis filius legati Iudaeorum venerunt ad nos renovantes nobiscum amicitiam
  23. et placuit populo excipere viros gloriose et ponere exemplum sermonum eorum in segregatis populi libris ut sit ad memoriam populo Spartiarum exemplum autem horum scripsimus Simoni magno sacerdoti
  24. post haec autem misit Simon Numenium Romam habentem clypeum aureum magnum pondus minarum mille ad statuendam cum eis societatem cum audisset autem populus romanus
  25. sermones istos dixerunt quam gratiarum actionem reddemus Simoni et filiis eius
  26. restituit enim ipse fratres suos et expugnavit inimicos Israhel et statuerunt ei libertatem et descripserunt in tabulis aereis et posuerunt in titulis in montem Sion
  27. octava decima die mensis elul anno centesimo septuagesimo secundo anno tertio sub Simone sacerdote magno in Asaramel
  28. in conventu magno sacerdotum et populi et principum gentis et seniorum regis nota facta sunt haec quoniam frequenter facta sunt proelia in regione nostra
  29. Simon autem Matthathiae filius ex filiis Iarib et fratres eius dederunt se periculo et restiterunt adversariis gentis suae ut starent sancta ipsorum et lex et gloria magna glorificaverunt gentem suam
  30. et congregavit Ionathas gentem suam et factus est illis sacerdos magnus et adpositus est ad populum suum
  31. et voluerunt inimici eorum calcare et adterere regionem ipsorum et extendere manus in sancta eorum
  32. tunc restitit Simon et pugnavit pro gente sua et erogavit multas pecunias et armavit viros virtutis gentis suae et dedit eis stipendia
  33. et munivit civitates Iudaeae et Bethsuram quae erat in finibus Iudaeae ubi erant arma hostium antea et posuit illic praesidium viros iudaeos
  34. et Ioppen munivit quae erat ad mare et Gazaram quae est in finibus Azoti in qua hostes antea habitabant et conlocavit illic Iudaeos et quaecumque apta erant ad correptionem eorum posuit in eis
  35. et vidit populus actum Simonis et gloriam quam cogitabat facere genti suae et posuerunt ducem suum et principem sacerdotum eo quod ipse fecerat haec omnia et iustitiam et fidem quam conservavit genti suae et exquisivit omni modo exaltare populum suum
  36. et in diebus eius prosperatum est in manibus eius ut tollerentur gentes de regione ipsorum qui in civitate David erant in Hierusalem in arce de qua procedebant et contaminabant omnia quae in circuitu sanctorum sunt et inferebant plagam magnam castitati
  37. et conlocavit in ea viros iudaeos tutamentum regionis et civitatis et exaltavit muros Hierusalem
  38. et rex Demetrius statuit illi summum sacerdotium
  39. secundum haec fecit eum amicum suum et glorificavit eum gloria magna
  40. audivit enim quod appellati sunt Iudaei a Romanis amici et socii et fratres et quia susceperunt legatos Simonis gloriose
  41. et quia Iudaei et sacerdotes eorum consenserunt esse eum ducem suum et summum sacerdotem in aeternum donec surgat propheta fidelis
  42. et ut sit super eos dux et ut cura esset illi pro sanctis et ut constitueret praepositos super opera eorum et super regionem et super arma et super praesidia
  43. et cura sit illi de sanctis et ut audiatur ab omnibus et ut scribantur in nomine eius omnes conscriptiones in regione et ut operiatur purpura et auro
  44. et ne liceat ulli ex populo et ex sacerdotibus irritum facere aliquid horum et contradicere his quae ab eo dicuntur aut convocare conventum in regione sine ipso et vestiri purpura et uti fibula aurea
  45. qui autem fecerit extra haec aut irritum fecerit aliquid horum reus erit
  46. et conplacuit omni populo statuere Simonem et facere secundum verba ista
  47. et suscepit Simon et placuit ut summo sacerdotio fungeretur et esset dux et princeps gentis Iudaeorum et sacerdotum et praeesset omnibus
  48. et scripturam istam dixerunt ponere in tabulis aereis et ponere eas in peribolo sanctorum in loco celebri
  49. exemplum autem eorum ponere in aerario ut habeat Simon et filii eius

15

  1. et misit rex Antiochus filius Demetrii epistulas ab insulis maris Simoni sacerdoti et principi gentis Iudaeorum et universae genti
  2. et erant continentes hunc modum rex Antiochus Simoni sacerdoti magno et genti Iudaeorum salutem
  3. quoniam quidem pestilentes obtinuerunt regnum patrum nostrorum volo autem vindicare regnum et restituere illud sicut erat antea electum feci multitudinem exercitus et feci naves bellicas
  4. volo autem procedere per regiones ut ulciscar in eos qui corruperunt regionem nostram et qui desolaverunt civitates multas in regno meo
  5. nunc ergo statuo tibi omnes oblationes quas remiserunt tibi ante me reges et quaecumque alia dona remiserunt tibi
  6. et permitto tibi facere percussuram proprii nomismatis in regione tua
  7. Hierusalem autem sanctam esse et liberam et omnia arma quae fabricata sunt et praesidia quae struxisti quae tenes maneant tibi
  8. cum autem obtinuerimus regnum nostrum glorificabimus te et gentem tuam et templum gloria magna ita ut manifestetur gloria vestra in universa terra
  9. anno centesimo septuagesimo quarto exiit Antiochus in terram patrum suorum et convenerunt ad eum omnis exercitus ita ut pauci relicti essent cum Tryfone
  10. et insecutus est eum Antiochus rex et venit Doram fugiens per maritimam
  11. sciebat enim quod congregata sunt in eum mala et reliquit eum exercitus
  12. et adplicuit Antiochus super Doram cum centum viginti milibus virorum belligeratorum et octo milibus equitum
  13. et circuivit civitatem et naves a mari accesserunt et vexabant civitatem a terra et mari et neminem sinebant egredi
  14. venit autem Numenius et qui cum eo fuerant ab urbe Roma habentes epistulas regibus et regionibus scriptas in quibus continebantur haec
  15. Lucius consul Romanorum Ptolomeo regi salutem
  16. legati Iudaeorum venerunt ad nos amici nostri renovantes pristinam amicitiam et societatem missi a Simone principe sacerdotum et populo Iudaeorum
  17. adtulerunt autem et clypeum aureum minarum mille
  18. placuit itaque nobis scribere regibus et regionibus ut non inferant illis mala neque inpugnent eos et civitates eorum et regiones eorum et ut non ferant auxilium pugnantibus adversus eos
  19. visum est autem nobis accipere ab eis clypeum
  20. si qui ergo pestilentes refugerunt de regione ipsorum ad vos tradite eos Simoni principi sacerdotum ut vindicet in eos secundum legem suam
  21. haec eadem scripta sunt Demetrio regi et Attalo et Arahae et Arsaci
  22. et in omnes regiones et Samsamae et Spartanis et Delo et Mydo et Sicyone et Cariae et Samum et Pamphiliam et Lyciam et Alacarnasum et Rhodum et Faselida et Choo et Siden et Arado et Gortinam et Cnidum et Cyprum et Cyrenen
  23. exemplum autem eorum scripserunt Simoni principi sacerdotum
  24. Antiochus autem rex adplicuit castra in Dora secundo admovens ei semper manus et machinas faciens et conclusit Tryfonem ne procederet
  25. et misit ei Simon duo milia virorum electorum in auxilium et argentum et aurum et vasa copiosa
  26. et noluit ea accipere sed inrupit omnia quae pactus est cum eo antea et alienavit se ab eo
  27. et misit ad eum Athenovium unum de amicis suis ut tractaret cum ipso dicens vos tenetis Ioppen et Gazaram et arcem quae est in Hierusalem civitates regni mei
  28. fines earum desolastis et fecistis plagam magnam super terram et dominati estis per loca multa in regno meo
  29. nunc ergo tradite civitates quas occupastis et tributa locorum quibus dominati estis extra fines Iudaeae
  30. sin autem date pro illis quingenta talenta argenti et exterminii quod exterminastis et tributorum civitatium alia talenta quingenta sin autem veniemus et expugnabimus vos
  31. et venit Athenovius amicus regis in Hierusalem et vidit gloriam Simonis et claritatem in auro et argento et adparatum copiosum et obstipuit et rettulit ei verba regis
  32. et respondit Simon et dixit ei neque alienam terram sumpsimus neque aliena detinemus sed hereditatem patrum nostrorum quae ab inimicis nostris iniuste aliquo tempore possessa est
  33. nos vero tempus habentes vindicamus hereditatem patrum nostrorum
  34. nam de Ioppen et Gazara quae expostulas ipsi faciebant in populo plagam magnam et in regione nostra horum damus talenta centum et non respondit illi verbum
  35. reversus autem cum ira ad regem renuntiavit ei verba ista et gloriam Simonis et universa quae vidit et iratus est rex ira magna
  36. Tryfon autem fugit navi in Orthosiada
  37. et constituit rex Cendebeum ducem maritimum et exercitum equitum et peditum dedit illi
  38. et mandavit illi movere castra contra faciem Iudaeae et mandavit ei aedificare Caedronem et obstruere portas civitatis et debellare populum rex autem persequebatur Tryfonem
  39. et pervenit Cendebeus Iamniam et coepit inritare plebem et conculcare Iudaeam et captivare populum et interficere et aedificare Caedronem
  40. et conlocavit illic equites et exercitum ut egressi perambularent viam Iudaeae sicut constituit ei rex

16

  1. et ascendit Iohannis de Gazaris et nuntiavit Simoni patri suo quae fecit Cendebeus
  2. et vocavit Simon duos filios suos seniores Iudam et Iohannem et ait illis ego et fratres mei expugnavimus hostes Israhel ab adulescentia usque in hunc diem et prosperatum est in manibus nostris liberare Israhel aliquotiens
  3. nunc autem senui sed estote loco meo et fratris mei et egressi pugnate pro gente nostra auxilium vero de caelo vobiscum sit
  4. et elegit de regione viginti milia virorum belligeratorum et equites et profecti sunt ad Cendebeum et dormierunt in Modin
  5. et surrexerunt mane et abierunt in campum et ecce exercitus copiosus in obviam illis peditum et equitum et fluvius torrens erat inter medium ipsorum
  6. et admovit castra contra faciem eorum ipse et populus eius et vidit populum trepidantem ad transfretandum torrentem et transfretavit primus et viderunt eum viri et transierunt post eum
  7. et divisit populum et equites in medio peditum erat autem equitatus adversariorum copiosus nimis
  8. et exclamaverunt sacris tubis et in fugam conversus est Cendebeus et castra eius et ceciderunt ex eis multi vulnerati residui autem fugerunt in munitionem
  9. tunc vulneratus est Iudas frater Iohannis Iohannes autem insecutus est eos donec venit Caedronam quam aedificavit
  10. et fugerunt usque ad turres quae erant in agris Azoti et succendit eas igni et ceciderunt ex illis duo milia virorum et reversus est Iudaeam in pace
  11. et Ptolomeus filius Abobi constitutus erat dux in campo Hiericho et habebat argentum et aurum multum
  12. erat enim gener summi sacerdotis
  13. et exaltatum est cor eius et volebat obtinere regionem et cogitabat dolum adversus Simonem et filios eius ut tolleret eos
  14. Simon autem perambulans civitates quae erant in regione et sollicitudinem gerens earum descendit Hiericho ipse et Matthathias filius eius et Iudas anno centesimo septuagesimo septimo mense undecimo hic mensis sabath
  15. et suscepit eos filius Abobi in munitiunculam quae vocatur Doch cum dolo quam aedificavit et fecit eis convivium magnum et abscondit illic viros
  16. et cum inebriatus esset Simon et filii eius surrexit Ptolomeus cum suis et sumpserunt arma sua et intraverunt in convivium et occiderunt eum et duos filios eius et quosdam pueros eius
  17. et fecit deceptionem magnam in Israhel et reddidit mala pro bonis
  18. et scripsit haec Ptolomeus et misit regi ut mitteret ei exercitum in auxilium et traderet regionem et civitates eorum et tributa
  19. et misit alios in Gazaram tollere Iohannem et tribunis misit epistulas ut venirent ad se et daret eis argentum et aurum et dona
  20. et alios misit occupare Hierusalem et montem templi
  21. et praecurrens quidam nuntiavit Iohanni in Gazara quia periit pater eius et fratres eius et quia misit te quoque interfici
  22. ut audivit autem vehementer expavit et conprehendit viros qui venerant perdere eum et occidit eos cognovit enim quia quaerebant eum perdere
  23. et cetera sermonum Iohannis et bellorum eius et bonarum virtutum quibus fortiter gessit et aedificii murorum quos struxit et rerum gestarum eius
  24. ecce haec scripta sunt in libro dierum sacerdotii eius ex quo factus est princeps sacerdotum post patrem suum