1.in principio creavit Deus caelum et terram 2.terra autem erat inanis et vacua et tenebrae super faciem abyssi et spiritus Dei ferebatur super aquas
  Bookmark and Share






Index

 

All verbs of this book of Vulgata are underlined. Click a link to see the verb conjugation table.

III Joannes

1

  1. senior Gaio carissimo quem ego diligo in veritate
  2. carissime de omnibus orationem facio prospere te ingredi et valere sicut prospere agit anima tua
  3. gavisus sum valde venientibus fratribus et testimonium perhibentibus veritati tuae sicut tu in veritate ambulas
  4. maiorem horum non habeo gratiam quam ut audiam filios meos in veritate ambulantes
  5. carissime fideliter facis quicquid operaris in fratres et hoc in peregrinos
  6. qui testimonium reddiderunt caritati tuae in conspectu ecclesiae quos bene facies deducens digne Deo
  7. pro nomine enim profecti sunt nihil accipientes a gentibus
  8. nos ergo debemus suscipere huiusmodi ut cooperatores simus veritatis
  9. scripsissem forsitan ecclesiae sed is qui amat primatum gerere in eis Diotrepes non recipit nos
  10. propter hoc si venero commoneam eius opera quae facit verbis malignis garriens in nos et quasi non ei ista sufficiant nec ipse suscipit fratres et eos qui cupiunt prohibet et de ecclesia eicit
  11. carissime noli imitari malum sed quod bonum est qui benefacit ex Deo est qui malefacit non vidit Deum
  12. Demetrio testimonium redditur ab omnibus et ab ipsa veritate et nos autem testimonium perhibemus et nosti quoniam testimonium nostrum verum est
  13. multa habui scribere tibi sed nolui per atramentum et calamum scribere tibi
  14. spero autem protinus te videre et os ad os loquemur
  15. pax tibi salutant te amici saluta amicos per nomen