1.in principio creavit Deus caelum et terram 2.terra autem erat inanis et vacua et tenebrae super faciem abyssi et spiritus Dei ferebatur super aquas
  Bookmark and Share






Index

 

All verbs of this book of Vulgata are underlined. Click a link to see the verb conjugation table.

Hebraei

1

  1. multifariam et multis modis olim Deus loquens patribus in prophetis
  2. novissime diebus istis locutus est nobis in Filio quem constituit heredem universorum per quem fecit et saecula
  3. qui cum sit splendor gloriae et figura substantiae eius portansque omnia verbo virtutis suae purgationem peccatorum faciens sedit ad dexteram Maiestatis in excelsis
  4. tanto melior angelis effectus quanto differentius prae illis nomen hereditavit
  5. cui enim dixit aliquando angelorum Filius meus es tu ego hodie genui te et rursum ego ero illi in Patrem et ipse erit mihi in Filium
  6. et cum iterum introducit primogenitum in orbem terrae dicit et adorent eum omnes angeli Dei
  7. et ad angelos quidem dicit qui facit angelos suos spiritus et ministros suos flammam ignis
  8. ad Filium autem thronus tuus Deus in saeculum saeculi et virga aequitatis virga regni tui
  9. dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem propterea unxit te Deus Deus tuus oleo exultationis prae participibus tuis
  10. et tu in principio Domine terram fundasti et opera manuum tuarum sunt caeli
  11. ipsi peribunt tu autem permanebis et omnes ut vestimentum veterescent
  12. et velut amictum involves eos et mutabuntur tu autem idem es et anni tui non deficient
  13. ad quem autem angelorum dixit aliquando sede a dextris meis quoadusque ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum
  14. nonne omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi propter eos qui hereditatem capient salutis

2

  1. propterea abundantius oportet observare nos ea quae audivimus ne forte pereffluamus
  2. si enim qui per angelos dictus est sermo factus est firmus et omnis praevaricatio et inoboedientia accepit iustam mercedis retributionem
  3. quomodo nos effugiemus si tantam neglexerimus salutem quae cum initium accepisset enarrari per Dominum ab eis qui audierunt in nos confirmata est
  4. contestante Deo signis et portentis et variis virtutibus et Spiritus Sancti distributionibus secundum suam voluntatem
  5. non enim angelis subiecit orbem terrae futurum de quo loquimur
  6. testatus est autem in quodam loco quis dicens quid est homo quod memor es eius aut filius hominis quoniam visitas eum
  7. minuisti eum paulo minus ab angelis gloria et honore coronasti eum et constituisti eum super opera manuum tuarum
  8. omnia subiecisti sub pedibus eius in eo enim quod ei omnia subiecit nihil dimisit non subiectum ei nunc autem necdum videmus omnia subiecta ei
  9. eum autem qui modico quam angeli minoratus est videmus Iesum propter passionem mortis gloria et honore coronatum ut gratia Dei pro omnibus gustaret mortem
  10. decebat enim eum propter quem omnia et per quem omnia qui multos filios in gloriam adduxerat auctorem salutis eorum per passiones consummare
  11. qui enim sanctificat et qui sanctificantur ex uno omnes propter quam causam non confunditur fratres eos vocare dicens
  12. nuntiabo nomen tuum fratribus meis in medio ecclesiae laudabo te
  13. et iterum ego ero fidens in eum et iterum ecce ego et pueri mei quos mihi dedit Deus
  14. quia ergo pueri communicaverunt sanguini et carni et ipse similiter participavit hisdem ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium id est diabolum
  15. et liberaret eos qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti
  16. nusquam enim angelos adprehendit sed semen Abrahae adprehendit
  17. unde debuit per omnia fratribus similare ut misericors fieret et fidelis pontifex ad Deum ut repropitiaret delicta populi
  18. in eo enim in quo passus est ipse temptatus potens est eis qui temptantur auxiliari

3

  1. unde fratres sancti vocationis caelestis participes considerate apostolum et pontificem confessionis nostrae Iesum
  2. qui fidelis est ei qui fecit illum sicut et Moses in omni domo illius
  3. amplioris enim gloriae iste prae Mose dignus habitus est quanto ampliorem honorem habet domus qui fabricavit illam
  4. omnis namque domus fabricatur ab aliquo qui autem omnia creavit Deus
  5. et Moses quidem fidelis erat in tota domo eius tamquam famulus in testimonium eorum quae dicenda erant
  6. Christus vero tamquam filius in domo sua quae domus sumus nos si fiduciam et gloriam spei usque ad finem firmam retineamus
  7. quapropter sicut dicit Spiritus Sanctus hodie si vocem eius audieritis
  8. nolite obdurare corda vestra sicut in exacerbatione secundum diem temptationis in deserto
  9. ubi temptaverunt me patres vestri probaverunt et viderunt opera mea
  10. quadraginta annos propter quod infensus fui generationi huic et dixi semper errant corde ipsi autem non cognoverunt vias meas
  11. sicut iuravi in ira mea si introibunt in requiem meam
  12. videte fratres ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis discedendi a Deo vivo
  13. sed adhortamini vosmet ipsos per singulos dies donec hodie cognominatur ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati
  14. participes enim Christi effecti sumus si tamen initium substantiae usque ad finem firmum retineamus
  15. dum dicitur hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra quemadmodum in illa exacerbatione
  16. quidam enim audientes exacerbaverunt sed non universi qui profecti sunt ab Aegypto per Mosen
  17. quibus autem infensus est quadraginta annos nonne illis qui peccaverunt quorum cadavera prostrata sunt in deserto
  18. quibus autem iuravit non introire in requiem ipsius nisi illis qui increduli fuerunt
  19. et videmus quia non potuerunt introire propter incredulitatem

4

  1. timeamus ergo ne forte relicta pollicitatione introeundi in requiem eius existimetur aliqui ex vobis deesse
  2. etenim et nobis nuntiatum est quemadmodum et illis sed non profuit illis sermo auditus non admixtis fidei ex his quae audierunt
  3. ingrediemur enim in requiem qui credidimus quemadmodum dixit sicut iuravi in ira mea si introibunt in requiem meam et quidem operibus ab institutione mundi factis
  4. dixit enim quodam loco de die septima sic et requievit Deus die septima ab omnibus operibus suis
  5. et in isto rursum si introibunt in requiem meam
  6. quoniam ergo superest quosdam introire in illam et hii quibus prioribus adnuntiatum est non introierunt propter incredulitatem
  7. iterum terminat diem quendam hodie in David dicendo post tantum temporis sicut supra dictum est hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra
  8. nam si eis Iesus requiem praestitisset numquam de alio loqueretur posthac die
  9. itaque relinquitur sabbatismus populo Dei
  10. qui enim ingressus est in requiem eius etiam ipse requievit ab operibus suis sicut a suis Deus
  11. festinemus ergo ingredi in illam requiem ut ne in id ipsum quis incidat incredulitatis exemplum
  12. vivus est enim Dei sermo et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus conpagum quoque et medullarum et discretor cogitationum et intentionum cordis
  13. et non est ulla creatura invisibilis in conspectu eius omnia autem nuda et aperta sunt oculis eius ad quem nobis sermo
  14. habentes ergo pontificem magnum qui penetraverit caelos Iesum Filium Dei teneamus confessionem
  15. non enim habemus pontificem qui non possit conpati infirmitatibus nostris temptatum autem per omnia pro similitudine absque peccato
  16. adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiae ut misericordiam consequamur et gratiam inveniamus in auxilio oportuno

5

  1. omnis namque pontifex ex hominibus adsumptus pro hominibus constituitur in his quae sunt ad Deum ut offerat dona et sacrificia pro peccatis
  2. qui condolere possit his qui ignorant et errant quoniam et ipse circumdatus est infirmitate
  3. et propter eam debet quemadmodum et pro populo ita etiam pro semet ipso offerre pro peccatis
  4. nec quisquam sumit sibi honorem sed qui vocatur a Deo tamquam Aaron
  5. sic et Christus non semet ipsum clarificavit ut pontifex fieret sed qui locutus est ad eum Filius meus es tu ego hodie genui te
  6. quemadmodum et in alio dicit tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech
  7. qui in diebus carnis suae preces supplicationesque ad eum qui possit salvum illum a morte facere cum clamore valido et lacrimis offerens et exauditus pro sua reverentia
  8. et quidem cum esset Filius didicit ex his quae passus est oboedientiam
  9. et consummatus factus est omnibus obtemperantibus sibi causa salutis aeternae
  10. appellatus a Deo pontifex iuxta ordinem Melchisedech
  11. de quo grandis nobis sermo et ininterpretabilis ad dicendum quoniam inbecilles facti estis ad audiendum
  12. etenim cum deberetis magistri esse propter tempus rursum indigetis ut vos doceamini quae sint elementa exordii sermonum Dei et facti estis quibus lacte opus sit non solido cibo
  13. omnis enim qui lactis est particeps expers est sermonis iustitiae parvulus enim est
  14. perfectorum autem est solidus cibus eorum qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni ac mali

6

  1. quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem ad perfectionem feramur non rursum iacientes fundamentum paenitentiae ab operibus mortuis et fidei ad Deum
  2. baptismatum doctrinae inpositionis quoque manuum ac resurrectionis mortuorum et iudicii aeterni
  3. et hoc faciemus siquidem permiserit Deus
  4. inpossibile est enim eos qui semel sunt inluminati gustaverunt etiam donum caeleste et participes sunt facti Spiritus Sancti
  5. gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum virtutesque saeculi venturi
  6. et prolapsi sunt renovari rursus ad paenitentiam rursum crucifigentes sibimet ipsis Filium Dei et ostentui habentes
  7. terra enim saepe venientem super se bibens imbrem et generans herbam oportunam illis a quibus colitur accipit benedictionem a Deo
  8. proferens autem spinas ac tribulos reproba est et maledicto proxima cuius consummatio in conbustionem
  9. confidimus autem de vobis dilectissimi meliora et viciniora saluti tametsi ita loquimur
  10. non enim iniustus Deus ut obliviscatur operis vestri et dilectionis quam ostendistis in nomine ipsius qui ministrastis sanctis et ministratis
  11. cupimus autem unumquemque vestrum eandem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem
  12. ut non segnes efficiamini verum imitatores eorum qui fide et patientia hereditabunt promissiones
  13. Abrahae namque promittens Deus quoniam neminem habuit per quem iuraret maiorem iuravit per semet ipsum
  14. dicens nisi benedicens benedicam te et multiplicans multiplicabo te
  15. et sic longanimiter ferens adeptus est repromissionem
  16. homines enim per maiorem sui iurant et omnis controversiae eorum finis ad confirmationem est iuramentum
  17. in quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis heredibus inmobilitatem consilii sui interposuit iusiurandum
  18. ut per duas res inmobiles quibus inpossibile est mentiri Deum fortissimum solacium habeamus qui confugimus ad tenendam propositam spem
  19. quam sicut anchoram habemus animae tutam ac firmam et incedentem usque in interiora velaminis
  20. ubi praecursor pro nobis introiit Iesus secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in aeternum

7

  1. hic enim Melchisedech rex Salem sacerdos Dei summi qui obviavit Abrahae regresso a caede regum et benedixit ei
  2. cui decimas omnium divisit Abraham primum quidem qui interpretatur rex iustitiae deinde autem et rex Salem quod est rex pacis
  3. sine patre sine matre sine genealogia neque initium dierum neque finem vitae habens adsimilatus autem Filio Dei manet sacerdos in perpetuum
  4. intuemini autem quantus sit hic cui et decimam dedit de praecipuis Abraham patriarcha
  5. et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem id est a fratribus suis quamquam et ipsi exierunt de lumbis Abrahae
  6. cuius autem generatio non adnumeratur in eis decimas sumpsit Abraham et hunc qui habebat repromissiones benedixit
  7. sine ulla autem contradictione quod minus est a meliore benedicitur
  8. et hic quidem decimas morientes homines accipiunt ibi autem contestatus quia vivit
  9. et ut ita dictum sit per Abraham et Levi qui decimas accipit decimatus est
  10. adhuc enim in lumbis patris erat quando obviavit ei Melchisedech
  11. si ergo consummatio per sacerdotium leviticum erat populus enim sub ipso legem accepit quid adhuc necessarium secundum ordinem Melchisedech alium surgere sacerdotem et non secundum ordinem Aaron dici
  12. translato enim sacerdotio necesse est ut et legis translatio fiat
  13. in quo enim haec dicuntur de alia tribu est de qua nullus altario praesto fuit
  14. manifestum enim quod ex Iuda ortus sit Dominus noster in qua tribu nihil de sacerdotibus Moses locutus est
  15. et amplius adhuc manifestum est si secundum similitudinem Melchisedech exsurgit alius sacerdos
  16. qui non secundum legem mandati carnalis factus est sed secundum virtutem vitae insolubilis
  17. contestatur enim quoniam tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech
  18. reprobatio quidem fit praecedentis mandati propter infirmitatem eius et inutilitatem
  19. nihil enim ad perfectum adduxit lex introductio vero melioris spei per quam proximamus ad Deum
  20. et quantum est non sine iureiurando alii quidem sine iureiurando sacerdotes facti sunt
  21. hic autem cum iureiurando per eum qui dixit ad illum iuravit Dominus et non paenitebit tu es sacerdos in aeternum
  22. in tantum melioris testamenti sponsor factus est Iesus
  23. et alii quidem plures facti sunt sacerdotes idcirco quod morte prohiberentur permanere
  24. hic autem eo quod maneat in aeternum sempiternum habet sacerdotium
  25. unde et salvare in perpetuo potest accedentes per semet ipsum ad Deum semper vivens ad interpellandum pro eis
  26. talis enim decebat ut nobis esset pontifex sanctus innocens inpollutus segregatus a peccatoribus et excelsior caelis factus
  27. qui non habet cotidie necessitatem quemadmodum sacerdotes prius pro suis delictis hostias offerre deinde pro populi hoc enim fecit semel se offerendo
  28. lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes sermo autem iurisiurandi qui post legem est Filium in aeternum perfectum

8

  1. capitulum autem super ea quae dicuntur talem habemus pontificem qui consedit in dextera sedis Magnitudinis in caelis
  2. sanctorum minister et tabernaculi veri quod fixit Dominus et non homo
  3. omnis enim pontifex ad offerenda munera et hostias constituitur unde necesse est et hunc habere aliquid quod offerat
  4. si ergo esset super terram nec esset sacerdos cum essent qui offerrent secundum legem munera
  5. qui exemplari et umbrae deserviunt caelestium sicut responsum est Mosi cum consummaret tabernaculum vide inquit omnia facito secundum exemplar quod tibi ostensum est in monte
  6. nunc autem melius sortitus est ministerium quanto et melioris testamenti mediator est quod in melioribus repromissionibus sanctum est
  7. nam si illud prius culpa vacasset non utique secundi locus inquireretur
  8. vituperans enim eos dicit ecce dies veniunt dicit Dominus et consummabo super domum Israhel et super domum Iuda testamentum novum
  9. non secundum testamentum quod feci patribus eorum in die qua adprehendi manum illorum ut educerem illos de terra Aegypti quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo et ego neglexi eos dicit Dominus
  10. quia hoc testamentum quod disponam domui Israhel post dies illos dicit Dominus dando leges meas in mentem eorum et in corde eorum superscribam eas et ero eis in Deum et ipsi erunt mihi in populum
  11. et non docebit unusquisque proximum suum et unusquisque fratrem suum dicens cognosce Dominum quoniam omnes scient me a minore usque ad maiorem eorum
  12. quia propitius ero iniquitatibus eorum et peccatorum illorum iam non memorabor
  13. dicendo autem novum veteravit prius quod autem antiquatur et senescit prope interitum est

9

  1. habuit quidem et prius iustificationes culturae et sanctum saeculare
  2. tabernaculum enim factum est primum in quo inerant candelabra et mensa et propositio panum quae dicitur sancta
  3. post velamentum autem secundum tabernaculum quod dicitur sancta sanctorum
  4. aureum habens turibulum et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro in qua urna aurea habens manna et virga Aaron quae fronduerat et tabulae testamenti
  5. superque eam cherubin gloriae obumbrantia propitiatorium de quibus non est modo dicendum per singula
  6. his vero ita conpositis in priori quidem tabernaculo semper introibant sacerdotes sacrificiorum officia consummantes
  7. in secundo autem semel in anno solus pontifex non sine sanguine quem offert pro sua et populi ignorantia
  8. hoc significante Spiritu Sancto nondum propalatam esse sanctorum viam adhuc priore tabernaculo habente statum
  9. quae parabola est temporis instantis iuxta quam munera et hostiae offeruntur quae non possunt iuxta conscientiam perfectum facere servientem
  10. solummodo in cibis et in potibus et variis baptismis et iustitiis carnis usque ad tempus correctionis inpositis
  11. Christus autem adsistens pontifex futurorum bonorum per amplius et perfectius tabernaculum non manufactum id est non huius creationis
  12. neque per sanguinem hircorum et vitulorum sed per proprium sanguinem introivit semel in sancta aeterna redemptione inventa
  13. si enim sanguis hircorum et taurorum et cinis vitulae aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis
  14. quanto magis sanguis Christi qui per Spiritum Sanctum semet ipsum obtulit inmaculatum Deo emundabit conscientiam vestram ab operibus mortuis ad serviendum Deo viventi
  15. et ideo novi testamenti mediator est ut morte intercedente in redemptionem earum praevaricationum quae erant sub priore testamento repromissionem accipiant qui vocati sunt aeternae hereditatis
  16. ubi enim testamentum mors necesse est intercedat testatoris
  17. testamentum enim in mortuis confirmatum est alioquin nondum valet dum vivit qui testatus est
  18. unde ne primum quidem sine sanguine dedicatum est
  19. lecto enim omni mandato legis a Mose universo populo accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua et lana coccinea et hysopo ipsum quoque librum et omnem populum aspersit
  20. dicens hic sanguis testamenti quod mandavit ad vos Deus
  21. etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii sanguine similiter aspersit
  22. et omnia paene in sanguine mundantur secundum legem et sine sanguinis fusione non fit remissio
  23. necesse est ergo exemplaria quidem caelestium his mundari ipsa autem caelestia melioribus hostiis quam istis
  24. non enim in manufactis sanctis Iesus introiit exemplaria verorum sed in ipsum caelum ut appareat nunc vultui Dei pro nobis
  25. neque ut saepe offerat semet ipsum quemadmodum pontifex intrat in sancta per singulos annos in sanguine alieno
  26. alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi nunc autem semel in consummatione saeculorum ad destitutionem peccati per hostiam suam apparuit
  27. et quemadmodum statutum est hominibus semel mori post hoc autem iudicium
  28. sic et Christus semel oblatus ad multorum exhaurienda peccata secundo sine peccato apparebit expectantibus se in salutem

10

  1. umbram enim habens lex bonorum futurorum non ipsam imaginem rerum per singulos annos hisdem ipsis hostiis quas offerunt indesinenter numquam potest accedentes perfectos facere
  2. alioquin non cessassent offerri ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccati cultores semel mundati
  3. sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit
  4. inpossibile enim est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata
  5. ideo ingrediens mundum dicit hostiam et oblationem noluisti corpus autem aptasti mihi
  6. holocaustomata et pro peccato non tibi placuit
  7. tunc dixi ecce venio in capitulo libri scriptum est de me ut faciam Deus voluntatem tuam
  8. superius dicens quia hostias et oblationes et holocaustomata et pro peccato noluisti nec placita sunt tibi quae secundum legem offeruntur
  9. tunc dixit ecce venio ut faciam Deus voluntatem tuam aufert primum ut sequens statuat
  10. in qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Christi Iesu in semel
  11. et omnis quidem sacerdos praesto est cotidie ministrans et easdem saepe offerens hostias quae numquam possunt auferre peccata
  12. hic autem unam pro peccatis offerens hostiam in sempiternum sedit in dextera Dei
  13. de cetero expectans donec ponantur inimici eius scabillum pedum eius
  14. una enim oblatione consummavit in sempiternum sanctificatos
  15. contestatur autem nos et Spiritus Sanctus postquam enim dixit
  16. hoc autem testamentum quod testabor ad illos post dies illos dicit Dominus dando leges meas in cordibus eorum et in mente eorum superscribam eas
  17. et peccatorum et iniquitatium eorum iam non recordabor amplius
  18. ubi autem horum remissio iam non oblatio pro peccato
  19. habentes itaque fratres fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi
  20. quam initiavit nobis viam novam et viventem per velamen id est carnem suam
  21. et sacerdotem magnum super domum Dei
  22. accedamus cum vero corde in plenitudine fidei aspersi corda a conscientia mala et abluti corpus aqua munda
  23. teneamus spei nostrae confessionem indeclinabilem fidelis enim est qui repromisit
  24. et consideremus invicem in provocationem caritatis et bonorum operum
  25. non deserentes collectionem nostram sicut est consuetudinis quibusdam sed consolantes et tanto magis quanto videritis adpropinquantem diem
  26. voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis iam non relinquitur pro peccatis hostia
  27. terribilis autem quaedam expectatio iudicii et ignis aemulatio quae consumptura est adversarios
  28. irritam quis faciens legem Mosi sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur
  29. quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit et sanguinem testamenti pollutum duxerit in quo sanctificatus est et Spiritui gratiae contumeliam fecerit
  30. scimus enim qui dixit mihi vindictam ego reddam et iterum quia iudicabit Dominus populum suum
  31. horrendum est incidere in manus Dei viventis
  32. rememoramini autem pristinos dies in quibus inluminati magnum certamen sustinuistis passionum
  33. et in altero quidem obprobriis et tribulationibus spectaculum facti in altero autem socii taliter conversantium effecti
  34. nam et vinctis conpassi estis et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam
  35. nolite itaque amittere confidentiam vestram quae magnam habet remunerationem
  36. patientia enim vobis necessaria est ut voluntatem Dei facientes reportetis promissionem
  37. adhuc enim modicum quantulum qui venturus est veniet et non tardabit
  38. iustus autem meus ex fide vivit quod si subtraxerit se non placebit animae meae
  39. nos autem non sumus subtractionis in perditionem sed fidei in adquisitionem animae

11

  1. est autem fides sperandorum substantia rerum argumentum non parentum
  2. in hac enim testimonium consecuti sunt senes
  3. fide intellegimus aptata esse saecula verbo Dei ut ex invisibilibus visibilia fierent
  4. fide plurimam hostiam Abel quam Cain obtulit Deo per quam testimonium consecutus est esse iustus testimonium perhibente muneribus eius Deo et per illam defunctus adhuc loquitur
  5. fide Enoch translatus est ne videret mortem et non inveniebatur quia transtulit illum Deus ante translationem enim testimonium habebat placuisse Deo
  6. sine fide autem inpossibile placere credere enim oportet accedentem ad Deum quia est et inquirentibus se remunerator fit
  7. fide Noe responso accepto de his quae adhuc non videbantur metuens aptavit arcam in salutem domus suae per quam damnavit mundum et iustitiae quae per fidem est heres est institutus
  8. fide qui vocatur Abraham oboedivit in locum exire quem accepturus erat in hereditatem et exiit nesciens quo iret
  9. fide moratus est in terra repromissionis tamquam in aliena in casulis habitando cum Isaac et Iacob coheredibus repromissionis eiusdem
  10. expectabat enim fundamenta habentem civitatem cuius artifex et conditor Deus
  11. fide et ipsa Sarra sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit etiam praeter tempus aetatis quoniam fidelem credidit esse qui promiserat
  12. propter quod et ab uno orti sunt et haec emortuo tamquam sidera caeli in multitudinem et sicut harena quae est ad oram maris innumerabilis
  13. iuxta fidem defuncti sunt omnes isti non acceptis repromissionibus sed a longe eas aspicientes et salutantes et confitentes quia peregrini et hospites sunt supra terram
  14. qui enim haec dicunt significant se patriam inquirere
  15. et si quidem illius meminissent de qua exierunt habebant utique tempus revertendi
  16. nunc autem meliorem appetunt id est caelestem ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum paravit enim illis civitatem
  17. fide obtulit Abraham Isaac cum temptaretur et unigenitum offerebat qui susceperat repromissiones
  18. ad quem dictum est quia in Isaac vocabitur tibi semen
  19. arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus unde eum et in parabola accepit
  20. fide et de futuris benedixit Isaac Iacob et Esau
  21. fide Iacob moriens singulis filiorum Ioseph benedixit et adoravit fastigium virgae eius
  22. fide Ioseph moriens de profectione filiorum Israhel memoratus est et de ossibus suis mandavit
  23. fide Moses natus occultatus est mensibus tribus a parentibus suis eo quod vidissent elegantem infantem et non timuerunt regis edictum
  24. fide Moses grandis factus negavit se esse filium filiae Pharaonis
  25. magis eligens adfligi cum populo Dei quam temporalis peccati habere iucunditatem
  26. maiores divitias aestimans thesauro Aegyptiorum inproperium Christi aspiciebat enim in remunerationem
  27. fide reliquit Aegyptum non veritus animositatem regis invisibilem enim tamquam videns sustinuit
  28. fide celebravit pascha et sanguinis effusionem ne qui vastabat primitiva tangeret eos
  29. fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram quod experti Aegyptii devorati sunt
  30. fide muri Hiericho ruerunt circuiti dierum septem
  31. fide Raab meretrix non periit cum incredulis excipiens exploratores cum pace
  32. et quid adhuc dicam deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon Barac Samson Iepthae David et Samuhel et prophetis
  33. qui per fidem devicerunt regna operati sunt iustitiam adepti sunt repromissiones obturaverunt ora leonum
  34. extinxerunt impetum ignis effugerunt aciem gladii convaluerunt de infirmitate fortes facti sunt in bello castra verterunt exterorum
  35. acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos alii autem distenti sunt non suscipientes redemptionem ut meliorem invenirent resurrectionem
  36. alii vero ludibria et verbera experti insuper et vincula et carceres
  37. lapidati sunt secti sunt temptati sunt in occisione gladii mortui sunt circumierunt in melotis in pellibus caprinis egentes angustiati adflicti
  38. quibus dignus non erat mundus in solitudinibus errantes et montibus et speluncis et in cavernis terrae
  39. et hii omnes testimonio fidei probati non acceperunt repromissionem
  40. Deo pro nobis melius aliquid providente ut ne sine nobis consummarentur

12

  1. ideoque et nos tantam habentes inpositam nubem testium deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum per patientiam curramus propositum nobis certamen
  2. aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Iesum qui pro proposito sibi gaudio sustinuit crucem confusione contempta atque in dextera sedis Dei sedit
  3. recogitate enim eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semet ipsos contradictionem ut ne fatigemini animis vestris deficientes
  4. nondum usque ad sanguinem restitistis adversus peccatum repugnantes
  5. et obliti estis consolationis quae vobis tamquam filiis loquitur dicens fili mi noli neglegere disciplinam Domini neque fatigeris dum ab eo argueris
  6. quem enim diligit Dominus castigat flagellat autem omnem filium quem recipit
  7. in disciplina perseverate tamquam filiis vobis offert Deus quis enim filius quem non corripit pater
  8. quod si extra disciplinam estis cuius participes facti sunt omnes ergo adulteri et non filii estis
  9. deinde patres quidem carnis nostrae habuimus eruditores et reverebamur non multo magis obtemperabimus Patri spirituum et vivemus
  10. et illi quidem in tempore paucorum dierum secundum voluntatem suam erudiebant nos hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem eius
  11. omnis autem disciplina in praesenti quidem videtur non esse gaudii sed maeroris postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddit iustitiae
  12. propter quod remissas manus et soluta genua erigite
  13. et gressus rectos facite pedibus vestris ut non claudicans erret magis autem sanetur
  14. pacem sequimini cum omnibus et sanctimoniam sine qua nemo videbit Dominum
  15. contemplantes ne quis desit gratiae Dei ne qua radix amaritudinis sursum germinans inpediat et per illam inquinentur multi
  16. ne quis fornicator aut profanus ut Esau qui propter unam escam vendidit primitiva sua
  17. scitote enim quoniam et postea cupiens hereditare benedictionem reprobatus est non enim invenit paenitentiae locum quamquam cum lacrimis inquisisset eam
  18. non enim accessistis ad tractabilem et accensibilem ignem et turbinem et caliginem et procellam
  19. et tubae sonum et vocem verborum quam qui audierunt excusaverunt se ne eis fieret verbum
  20. non enim portabant quod dicebatur et si bestia tetigerit montem lapidabitur
  21. et ita terribile erat quod videbatur Moses dixit exterritus sum et tremebundus
  22. sed accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis Hierusalem caelestem et multorum milium angelorum frequentiae
  23. et ecclesiam primitivorum qui conscripti sunt in caelis et iudicem omnium Deum et spiritus iustorum perfectorum
  24. et testamenti novi mediatorem Iesum et sanguinis sparsionem melius loquentem quam Abel
  25. videte ne recusetis loquentem si enim illi non effugerunt recusantes eum qui super terram loquebatur multo magis nos qui de caelis loquentem nobis avertimur
  26. cuius vox movit terram tunc modo autem repromittit dicens adhuc semel ego movebo non solum terram sed et caelum
  27. quod autem adhuc semel dicit declarat mobilium translationem tamquam factorum ut maneant ea quae sunt inmobilia
  28. itaque regnum inmobile suscipientes habemus gratiam per quam serviamus placentes Deo cum metu et reverentia
  29. etenim Deus noster ignis consumens est

13

  1. caritas fraternitatis maneat
  2. hospitalitatem nolite oblivisci per hanc enim latuerunt quidam angelis hospitio receptis
  3. mementote vinctorum tamquam simul vincti et laborantium tamquam et ipsi in corpore morantes
  4. honorabile conubium in omnibus et torus inmaculatus fornicatores enim et adulteros iudicabit Deus
  5. sint mores sine avaritia contenti praesentibus ipse enim dixit non te deseram neque derelinquam
  6. ita ut confidenter dicamus Dominus mihi adiutor non timebo quid faciat mihi homo
  7. mementote praepositorum vestrorum qui vobis locuti sunt verbum Dei quorum intuentes exitum conversationis imitamini fidem
  8. Iesus Christus heri et hodie ipse et in saecula
  9. doctrinis variis et peregrinis nolite abduci optimum enim est gratia stabiliri cor non escis quae non profuerunt ambulantibus in eis
  10. habemus altare de quo edere non habent potestatem qui tabernaculo deserviunt
  11. quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in sancta per pontificem horum corpora cremantur extra castra
  12. propter quod et Iesus ut sanctificaret per suum sanguinem populum extra portam passus est
  13. exeamus igitur ad eum extra castra inproperium eius portantes
  14. non enim habemus hic manentem civitatem sed futuram inquirimus
  15. per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo id est fructum labiorum confitentium nomini eius
  16. beneficientiae autem et communionis nolite oblivisci talibus enim hostiis promeretur Deus
  17. oboedite praepositis vestris et subiacete eis ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri ut cum gaudio hoc faciant et non gementes hoc enim non expedit vobis
  18. orate pro nobis confidimus enim quia bonam conscientiam habemus in omnibus bene volentes conversari
  19. amplius autem deprecor vos hoc facere ut quo celerius restituar vobis
  20. Deus autem pacis qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium in sanguine testamenti aeterni Dominum nostrum Iesum
  21. aptet vos in omni bono ut faciatis voluntatem eius faciens in vobis quod placeat coram se per Iesum Christum cui gloria in saecula saeculorum amen
  22. rogo autem vos fratres sufferatis verbum solacii etenim perpaucis scripsi vobis
  23. cognoscite fratrem nostrum Timotheum dimissum cum quo si celerius venerit videbo vos
  24. salutate omnes praepositos vestros et omnes sanctos salutant vos de Italia
  25. gratia cum omnibus vobis amen