1.in principio creavit Deus caelum et terram 2.terra autem erat inanis et vacua et tenebrae super faciem abyssi et spiritus Dei ferebatur super aquas
  Bookmark and Share






Index

 

All verbs of this book of Vulgata are underlined. Click a link to see the verb conjugation table.

Galatae

1

  1. Paulus apostolus non ab hominibus neque per hominem sed per Iesum Christum et Deum Patrem qui suscitavit eum a mortuis
  2. et qui mecum sunt omnes fratres ecclesiis Galatiae
  3. gratia vobis et pax a Deo Patre et Domino nostro Iesu Christo
  4. qui dedit semet ipsum pro peccatis nostris ut eriperet nos de praesenti saeculo nequam secundum voluntatem Dei et Patris nostri
  5. cui est gloria in saecula saeculorum amen
  6. miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit in gratiam Christi in aliud evangelium
  7. quod non est aliud nisi sunt aliqui qui vos conturbant et volunt convertere evangelium Christi
  8. sed licet nos aut angelus de caelo evangelizet vobis praeterquam quod evangelizavimus vobis anathema sit
  9. sicut praediximus et nunc iterum dico si quis vobis evangelizaverit praeter id quod accepistis anathema sit
  10. modo enim hominibus suadeo aut Deo aut quaero hominibus placere si adhuc hominibus placerem Christi servus non essem
  11. notum enim vobis facio fratres evangelium quod evangelizatum est a me quia non est secundum hominem
  12. neque enim ego ab homine accepi illud neque didici sed per revelationem Iesu Christi
  13. audistis enim conversationem meam aliquando in iudaismo quoniam supra modum persequebar ecclesiam Dei et expugnabam illam
  14. et proficiebam in iudaismo supra multos coetaneos in genere meo abundantius aemulator existens paternarum mearum traditionum
  15. cum autem placuit ei qui me segregavit de utero matris meae et vocavit per gratiam suam
  16. ut revelaret Filium suum in me ut evangelizarem illum in gentibus continuo non adquievi carni et sanguini
  17. neque veni Hierosolyma ad antecessores meos apostolos sed abii in Arabiam et iterum reversus sum Damascum
  18. deinde post annos tres veni Hierosolyma videre Petrum et mansi apud eum diebus quindecim
  19. alium autem apostolorum vidi neminem nisi Iacobum fratrem Domini
  20. quae autem scribo vobis ecce coram Deo quia non mentior
  21. deinde veni in partes Syriae et Ciliciae
  22. eram autem ignotus facie ecclesiis Iudaeae quae erant in Christo
  23. tantum autem auditum habebant quoniam qui persequebatur nos aliquando nunc evangelizat fidem quam aliquando expugnabat
  24. et in me clarificabant Deum

2

  1. deinde post annos quattuordecim iterum ascendi Hierosolyma cum Barnaba adsumpto et Tito
  2. ascendi autem secundum revelationem et contuli cum illis evangelium quod praedico in gentibus seorsum autem his qui videbantur ne forte in vacuum currerem aut cucurrissem
  3. sed neque Titus qui mecum erat cum esset gentilis conpulsus est circumcidi
  4. sed propter subintroductos falsos fratres qui subintroierunt explorare libertatem nostram quam habemus in Christo Iesu ut nos in servitutem redigerent
  5. quibus neque ad horam cessimus subiectioni ut veritas evangelii permaneat apud vos
  6. ab his autem qui videbantur esse aliquid quales aliquando fuerint nihil mea interest Deus personam hominis non accipit mihi enim qui videbantur nihil contulerunt
  7. sed e contra cum vidissent quod creditum est mihi evangelium praeputii sicut Petro circumcisionis
  8. qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis operatus est et mihi inter gentes
  9. et cum cognovissent gratiam quae data est mihi Iacobus et Cephas et Iohannes qui videbantur columnae esse dextras dederunt mihi et Barnabae societatis ut nos in gentes ipsi autem in circumcisionem
  10. tantum ut pauperum memores essemus quod etiam sollicitus fui hoc ipsum facere
  11. cum autem venisset Cephas Antiochiam in faciem ei restiti quia reprehensibilis erat
  12. prius enim quam venirent quidam ab Iacobo cum gentibus edebat cum autem venissent subtrahebat et segregabat se timens eos qui ex circumcisione erant
  13. et simulationi eius consenserunt ceteri Iudaei ita ut et Barnabas duceretur ab eis in illa simulatione
  14. sed cum vidissem quod non recte ambularent ad veritatem evangelii dixi Cephae coram omnibus si tu cum Iudaeus sis gentiliter et non iudaice vivis quomodo gentes cogis iudaizare
  15. nos natura Iudaei et non ex gentibus peccatores
  16. scientes autem quod non iustificatur homo ex operibus legis nisi per fidem Iesu Christi et nos in Christo Iesu credidimus ut iustificemur ex fide Christi et non ex operibus legis propter quod ex operibus legis non iustificabitur omnis caro
  17. quod si quaerentes iustificari in Christo inventi sumus et ipsi peccatores numquid Christus peccati minister est absit
  18. si enim quae destruxi haec iterum aedifico praevaricatorem me constituo
  19. ego enim per legem legi mortuus sum ut Deo vivam Christo confixus sum cruci
  20. vivo autem iam non ego vivit vero in me Christus quod autem nunc vivo in carne in fide vivo Filii Dei qui dilexit me et tradidit se ipsum pro me
  21. non abicio gratiam Dei si enim per legem iustitia ergo Christus gratis mortuus est

3

  1. o insensati Galatae quis vos fascinavit ante quorum oculos Iesus Christus proscriptus est crucifixus
  2. hoc solum volo a vobis discere ex operibus legis Spiritum accepistis an ex auditu fidei
  3. sic stulti estis cum Spiritu coeperitis nunc carne consummamini
  4. tanta passi estis sine causa si tamen sine causa
  5. qui ergo tribuit vobis Spiritum et operatur virtutes in vobis ex operibus legis an ex auditu fidei
  6. sicut Abraham credidit Deo et reputatum est ei ad iustitiam
  7. cognoscitis ergo quia qui ex fide sunt hii sunt filii Abrahae
  8. providens autem scriptura quia ex fide iustificat gentes Deus praenuntiavit Abrahae quia benedicentur in te omnes gentes
  9. igitur qui ex fide sunt benedicentur cum fideli Abraham
  10. quicumque enim ex operibus legis sunt sub maledicto sunt scriptum est enim maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quae scripta sunt in libro legis ut faciat ea
  11. quoniam autem in lege nemo iustificatur apud Deum manifestum est quia iustus ex fide vivit
  12. lex autem non est ex fide sed qui fecerit ea vivet in illis
  13. Christus nos redemit de maledicto legis factus pro nobis maledictum quia scriptum est maledictus omnis qui pendet in ligno
  14. ut in gentibus benedictio Abrahae fieret in Christo Iesu ut pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem
  15. fratres secundum hominem dico tamen hominis confirmatum testamentum nemo spernit aut superordinat
  16. Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius non dicit et seminibus quasi in multis sed quasi in uno et semini tuo qui est Christus
  17. hoc autem dico testamentum confirmatum a Deo quae post quadringentos et triginta annos facta est lex non irritam facit ad evacuandam promissionem
  18. nam si ex lege hereditas iam non ex repromissione Abrahae autem per promissionem donavit Deus
  19. quid igitur lex propter transgressiones posita est donec veniret semen cui promiserat ordinata per angelos in manu mediatoris
  20. mediator autem unius non est Deus autem unus est
  21. lex ergo adversus promissa Dei absit si enim data esset lex quae posset vivificare vere ex lege esset iustitia
  22. sed conclusit scriptura omnia sub peccato ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus
  23. prius autem quam veniret fides sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem quae revelanda erat
  24. itaque lex pedagogus noster fuit in Christo ut ex fide iustificemur
  25. at ubi venit fides iam non sumus sub pedagogo
  26. omnes enim filii Dei estis per fidem in Christo Iesu
  27. quicumque enim in Christo baptizati estis Christum induistis
  28. non est Iudaeus neque Graecus non est servus neque liber non est masculus neque femina omnes enim vos unum estis in Christo Iesu
  29. si autem vos Christi ergo Abrahae semen estis secundum promissionem heredes

4

  1. dico autem quanto tempore heres parvulus est nihil differt servo cum sit dominus omnium
  2. sed sub tutoribus est et actoribus usque ad praefinitum tempus a patre
  3. ita et nos cum essemus parvuli sub elementis mundi eramus servientes
  4. at ubi venit plenitudo temporis misit Deus Filium suum factum ex muliere factum sub lege
  5. ut eos qui sub lege erant redimeret ut adoptionem filiorum reciperemus
  6. quoniam autem estis filii misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra clamantem Abba Pater
  7. itaque iam non es servus sed filius quod si filius et heres per Deum
  8. sed tunc quidem ignorantes Deum his qui natura non sunt dii serviebatis
  9. nunc autem cum cognoveritis Deum immo cogniti sitis a Deo quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa quibus denuo servire vultis
  10. dies observatis et menses et tempora et annos
  11. timeo vos ne forte sine causa laboraverim in vobis
  12. estote sicut et ego quia et ego sicut vos fratres obsecro vos nihil me laesistis
  13. scitis autem quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis iam pridem
  14. et temptationem vestram in carne mea non sprevistis neque respuistis sed sicut angelum Dei excepistis me sicut Christum Iesum
  15. ubi est ergo beatitudo vestra testimonium enim perhibeo vobis quia si fieri posset oculos vestros eruissetis et dedissetis mihi
  16. ergo inimicus vobis factus sum verum dicens vobis
  17. aemulantur vos non bene sed excludere vos volunt ut illos aemulemini
  18. bonum autem aemulamini in bono semper et non tantum cum praesens sum apud vos
  19. filioli mei quos iterum parturio donec formetur Christus in vobis
  20. vellem autem esse apud vos modo et mutare vocem meam quoniam confundor in vobis
  21. dicite mihi qui sub lege vultis esse legem non legistis
  22. scriptum est enim quoniam Abraham duos filios habuit unum de ancilla et unum de libera
  23. sed qui de ancilla secundum carnem natus est qui autem de libera per repromissionem
  24. quae sunt per allegoriam dicta haec enim sunt duo testamenta unum quidem a monte Sina in servitutem generans quae est Agar
  25. Sina enim mons est in Arabia qui coniunctus est ei quae nunc est Hierusalem et servit cum filiis eius
  26. illa autem quae sursum est Hierusalem libera est quae est mater nostra
  27. scriptum est enim laetare sterilis quae non paris erumpe et exclama quae non parturis quia multi filii desertae magis quam eius quae habet virum
  28. nos autem fratres secundum Isaac promissionis filii sumus
  29. sed quomodo tunc qui secundum carnem natus fuerat persequebatur eum qui secundum spiritum ita et nunc
  30. sed quid dicit scriptura eice ancillam et filium eius non enim heres erit filius ancillae cum filio liberae
  31. itaque fratres non sumus ancillae filii sed liberae qua libertate nos Christus liberavit

5

  1. state et nolite iterum iugo servitutis contineri
  2. ecce ego Paulus dico vobis quoniam si circumcidamini Christus vobis nihil proderit
  3. testificor autem rursum omni homini circumcidenti se quoniam debitor est universae legis faciendae
  4. evacuati estis a Christo qui in lege iustificamini a gratia excidistis
  5. nos enim spiritu ex fide spem iustitiae expectamus
  6. nam in Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium sed fides quae per caritatem operatur
  7. currebatis bene quis vos inpedivit veritati non oboedire
  8. persuasio non est ex eo qui vocat vos
  9. modicum fermentum totam massam corrumpit
  10. ego confido in vobis in Domino quod nihil aliud sapietis qui autem conturbat vos portabit iudicium quicumque est ille
  11. ego autem fratres si circumcisionem adhuc praedico quid adhuc persecutionem patior ergo evacuatum est scandalum crucis
  12. utinam et abscidantur qui vos conturbant
  13. vos enim in libertatem vocati estis fratres tantum ne libertatem in occasionem detis carnis sed per caritatem servite invicem
  14. omnis enim lex in uno sermone impletur diliges proximum tuum sicut te ipsum
  15. quod si invicem mordetis et comeditis videte ne ab invicem consumamini
  16. dico autem spiritu ambulate et desiderium carnis non perficietis
  17. caro enim concupiscit adversus spiritum spiritus autem adversus carnem haec enim invicem adversantur ut non quaecumque vultis illa faciatis
  18. quod si spiritu ducimini non estis sub lege
  19. manifesta autem sunt opera carnis quae sunt fornicatio inmunditia luxuria
  20. idolorum servitus veneficia inimicitiae contentiones aemulationes irae rixae dissensiones sectae
  21. invidiae homicidia ebrietates comesationes et his similia quae praedico vobis sicut praedixi quoniam qui talia agunt regnum Dei non consequentur
  22. fructus autem Spiritus est caritas gaudium pax longanimitas bonitas benignitas
  23. fides modestia continentia adversus huiusmodi non est lex
  24. qui autem sunt Christi carnem crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis
  25. si vivimus spiritu spiritu et ambulemus
  26. non efficiamur inanis gloriae cupidi invicem provocantes invicem invidentes

6

  1. fratres et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto vos qui spiritales estis huiusmodi instruite in spiritu lenitatis considerans te ipsum ne et tu tempteris
  2. alter alterius onera portate et sic adimplebitis legem Christi
  3. nam si quis existimat se aliquid esse cum sit nihil ipse se seducit
  4. opus autem suum probet unusquisque et sic in semet ipso tantum gloriam habebit et non in altero
  5. unusquisque enim onus suum portabit
  6. communicet autem is qui catecizatur verbum ei qui se catecizat in omnibus bonis
  7. nolite errare Deus non inridetur
  8. quae enim seminaverit homo haec et metet quoniam qui seminat in carne sua de carne et metet corruptionem qui autem seminat in spiritu de spiritu metet vitam aeternam
  9. bonum autem facientes non deficiamus tempore enim suo metemus non deficientes
  10. ergo dum tempus habemus operemur bonum ad omnes maxime autem ad domesticos fidei
  11. videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu
  12. quicumque volunt placere in carne hii cogunt vos circumcidi tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur
  13. neque enim qui circumciduntur legem custodiunt sed volunt vos circumcidi ut in carne vestra glorientur
  14. mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo
  15. in Christo enim Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium sed nova creatura
  16. et quicumque hanc regulam secuti fuerint pax super illos et misericordia et super Israhel Dei
  17. de cetero nemo mihi molestus sit ego enim stigmata Iesu in corpore meo porto
  18. gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro fratres amen