1.in principio creavit Deus caelum et terram 2.terra autem erat inanis et vacua et tenebrae super faciem abyssi et spiritus Dei ferebatur super aquas
  Bookmark and Share






Index

 

All verbs of this book of Vulgata are underlined. Click a link to see the verb conjugation table.

Ephesii

1

  1. Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei sanctis omnibus qui sunt Ephesi et fidelibus in Christo Iesu
  2. gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo
  3. benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in Christo
  4. sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem ut essemus sancti et inmaculati in conspectu eius in caritate
  5. qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum secundum propositum voluntatis suae
  6. in laudem gloriae gratiae suae in qua gratificavit nos in dilecto
  7. in quo habemus redemptionem per sanguinem eius remissionem peccatorum secundum divitias gratiae eius
  8. quae superabundavit in nobis in omni sapientia et prudentia
  9. ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suae secundum bonum placitum eius quod proposuit in eo
  10. in dispensationem plenitudinis temporum instaurare omnia in Christo quae in caelis et quae in terra sunt in ipso
  11. in quo etiam sorte vocati sumus praedestinati secundum propositum eius qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suae
  12. ut simus in laudem gloriae eius qui ante speravimus in Christo
  13. in quo et vos cum audissetis verbum veritatis evangelium salutis vestrae in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto
  14. qui est pignus hereditatis nostrae in redemptionem adquisitionis in laudem gloriae ipsius
  15. propterea et ego audiens fidem vestram quae est in Domino Iesu et dilectionem in omnes sanctos
  16. non cesso gratias agens pro vobis memoriam vestri faciens in orationibus meis
  17. ut Deus Domini nostri Iesu Christi Pater gloriae det vobis spiritum sapientiae et revelationis in agnitione eius
  18. inluminatos oculos cordis vestri ut sciatis quae sit spes vocationis eius quae divitiae gloriae hereditatis eius in sanctis
  19. et quae sit supereminens magnitudo virtutis eius in nos qui credidimus secundum operationem potentiae virtutis eius
  20. quam operatus est in Christo suscitans illum a mortuis et constituens ad dexteram suam in caelestibus
  21. supra omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem et omne nomen quod nominatur non solum in hoc saeculo sed et in futuro
  22. et omnia subiecit sub pedibus eius et ipsum dedit caput supra omnia ecclesiae
  23. quae est corpus ipsius plenitudo eius qui omnia in omnibus adimpletur

2

  1. et vos cum essetis mortui delictis et peccatis vestris
  2. in quibus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi huius secundum principem potestatis aeris huius spiritus qui nunc operatur in filios diffidentiae
  3. in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostrae facientes voluntates carnis et cogitationum et eramus natura filii irae sicut et ceteri
  4. Deus autem qui dives est in misericordia propter nimiam caritatem suam qua dilexit nos
  5. et cum essemus mortui peccatis convivificavit nos Christo gratia estis salvati
  6. et conresuscitavit et consedere fecit in caelestibus in Christo Iesu
  7. ut ostenderet in saeculis supervenientibus abundantes divitias gratiae suae in bonitate super nos in Christo Iesu
  8. gratia enim estis salvati per fidem et hoc non ex vobis Dei enim donum est
  9. non ex operibus ut ne quis glorietur
  10. ipsius enim sumus factura creati in Christo Iesu in operibus bonis quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus
  11. propter quod memores estote quod aliquando vos gentes in carne qui dicimini praeputium ab ea quae dicitur circumcisio in carne manufacta
  12. quia eratis illo in tempore sine Christo alienati a conversatione Israhel et hospites testamentorum promissionis spem non habentes et sine Deo in mundo
  13. nunc autem in Christo Iesu vos qui aliquando eratis longe facti estis prope in sanguine Christi
  14. ipse est enim pax nostra qui fecit utraque unum et medium parietem maceriae solvens inimicitiam in carne sua
  15. legem mandatorum decretis evacuans ut duos condat in semet ipsum in unum novum hominem faciens pacem
  16. et reconciliet ambos in uno corpore Deo per crucem interficiens inimicitiam in semet ipso
  17. et veniens evangelizavit pacem vobis qui longe fuistis et pacem his qui prope
  18. quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem
  19. ergo iam non estis hospites et advenae sed estis cives sanctorum et domestici Dei
  20. superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum ipso summo angulari lapide Christo Iesu
  21. in quo omnis aedificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino
  22. in quo et vos coaedificamini in habitaculum Dei in Spiritu

3

  1. huius rei gratia ego Paulus vinctus Christi Iesu pro vobis gentibus
  2. si tamen audistis dispensationem gratiae Dei quae data est mihi in vobis
  3. quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum sicut supra scripsi in brevi
  4. prout potestis legentes intellegere prudentiam meam in mysterio Christi
  5. quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis eius et prophetis in Spiritu
  6. esse gentes coheredes et concorporales et conparticipes promissionis in Christo Iesu per evangelium
  7. cuius factus sum minister secundum donum gratiae Dei quae data est mihi secundum operationem virtutis eius
  8. mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec in gentibus evangelizare ininvestigabiles divitias Christi
  9. et inluminare omnes quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo qui omnia creavit
  10. ut innotescat principibus et potestatibus in caelestibus per ecclesiam multiformis sapientia Dei
  11. secundum praefinitionem saeculorum quam fecit in Christo Iesu Domino nostro
  12. in quo habemus fiduciam et accessum in confidentia per fidem eius
  13. propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis quae est gloria vestra
  14. huius rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Iesu Christi
  15. ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur
  16. ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtute corroborari per Spiritum eius in interiore homine
  17. habitare Christum per fidem in cordibus vestris in caritate radicati et fundati
  18. ut possitis conprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo et longitudo et sublimitas et profundum
  19. scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi ut impleamini in omnem plenitudinem Dei
  20. ei autem qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intellegimus secundum virtutem quae operatur in nobis
  21. ipsi gloria in ecclesia et in Christo Iesu in omnes generationes saeculi saeculorum amen

4

  1. obsecro itaque vos ego vinctus in Domino ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis
  2. cum omni humilitate et mansuetudine cum patientia subportantes invicem in caritate
  3. solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis
  4. unum corpus et unus spiritus sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae
  5. unus Dominus una fides unum baptisma
  6. unus Deus et Pater omnium qui super omnes et per omnia et in omnibus nobis
  7. unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi
  8. propter quod dicit ascendens in altum captivam duxit captivitatem dedit dona hominibus
  9. quod autem ascendit quid est nisi quia et descendit primum in inferiores partes terrae
  10. qui descendit ipse est et qui ascendit super omnes caelos ut impleret omnia
  11. et ipse dedit quosdam quidem apostolos quosdam autem prophetas alios vero evangelistas alios autem pastores et doctores
  12. ad consummationem sanctorum in opus ministerii in aedificationem corporis Christi
  13. donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei in virum perfectum in mensuram aetatis plenitudinis Christi
  14. ut iam non simus parvuli fluctuantes et circumferamur omni vento doctrinae in nequitia hominum in astutia ad circumventionem erroris
  15. veritatem autem facientes in caritate crescamus in illo per omnia qui est caput Christus
  16. ex quo totum corpus conpactum et conexum per omnem iuncturam subministrationis secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri augmentum corporis facit in aedificationem sui in caritate
  17. hoc igitur dico et testificor in Domino ut iam non ambuletis sicut gentes ambulant in vanitate sensus sui
  18. tenebris obscuratum habentes intellectum alienati a vita Dei per ignorantiam quae est in illis propter caecitatem cordis ipsorum
  19. qui desperantes semet ipsos tradiderunt inpudicitiae in operationem inmunditiae omnis in avaritia
  20. vos autem non ita didicistis Christum
  21. si tamen illum audistis et in ipso edocti estis sicut est veritas in Iesu
  22. deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem qui corrumpitur secundum desideria erroris
  23. renovamini autem spiritu mentis vestrae
  24. et induite novum hominem qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis
  25. propter quod deponentes mendacium loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo quoniam sumus invicem membra
  26. irascimini et nolite peccare sol non occidat super iracundiam vestram
  27. nolite locum dare diabolo
  28. qui furabatur iam non furetur magis autem laboret operando manibus quod bonum est ut habeat unde tribuat necessitatem patienti
  29. omnis sermo malus ex ore vestro non procedat sed si quis bonus ad aedificationem oportunitatis ut det gratiam audientibus
  30. et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei in quo signati estis in die redemptionis
  31. omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia
  32. estote autem invicem benigni misericordes donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit nobis

5

  1. estote ergo imitatores Dei sicut filii carissimi
  2. et ambulate in dilectione sicut et Christus dilexit nos et tradidit se ipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis
  3. fornicatio autem et omnis inmunditia aut avaritia nec nominetur in vobis sicut decet sanctos
  4. aut turpitudo aut stultiloquium aut scurrilitas quae ad rem non pertinent sed magis gratiarum actio
  5. hoc enim scitote intellegentes quod omnis fornicator aut inmundus aut avarus quod est idolorum servitus non habet hereditatem in regno Christi et Dei
  6. nemo vos seducat inanibus verbis propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae
  7. nolite ergo effici participes eorum
  8. eratis enim aliquando tenebrae nunc autem lux in Domino ut filii lucis ambulate
  9. fructus enim lucis est in omni bonitate et iustitia et veritate
  10. probantes quid sit beneplacitum Deo
  11. et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum magis autem et redarguite
  12. quae enim in occulto fiunt ab ipsis turpe est et dicere
  13. omnia autem quae arguuntur a lumine manifestantur omne enim quod manifestatur lumen est
  14. propter quod dicit surge qui dormis et exsurge a mortuis et inluminabit tibi Christus
  15. videte itaque fratres quomodo caute ambuletis non quasi insipientes sed ut sapientes
  16. redimentes tempus quoniam dies mali sunt
  17. propterea nolite fieri inprudentes sed intellegentes quae sit voluntas Domini
  18. et nolite inebriari vino in quo est luxuria sed implemini Spiritu
  19. loquentes vobismet ipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritalibus cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino
  20. gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Iesu Christi Deo et Patri
  21. subiecti invicem in timore Christi
  22. mulieres viris suis subditae sint sicut Domino
  23. quoniam vir caput est mulieris sicut Christus caput est ecclesiae ipse salvator corporis
  24. sed ut ecclesia subiecta est Christo ita et mulieres viris suis in omnibus
  25. viri diligite uxores sicut et Christus dilexit ecclesiam et se ipsum tradidit pro ea
  26. ut illam sanctificaret mundans lavacro aquae in verbo
  27. ut exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi sed ut sit sancta et inmaculata
  28. ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua qui suam uxorem diligit se ipsum diligit
  29. nemo enim umquam carnem suam odio habuit sed nutrit et fovet eam sicut et Christus ecclesiam
  30. quia membra sumus corporis eius de carne eius et de ossibus eius
  31. propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam et adherebit uxori suae et erunt duo in carne una
  32. sacramentum hoc magnum est ego autem dico in Christo et in ecclesia
  33. verumtamen et vos singuli unusquisque suam uxorem sicut se ipsum diligat uxor autem ut timeat virum

6

  1. filii oboedite parentibus vestris in Domino hoc enim est iustum
  2. honora patrem tuum et matrem quod est mandatum primum in promissione
  3. ut bene sit tibi et sis longevus super terram
  4. et patres nolite ad iracundiam provocare filios vestros sed educate illos in disciplina et correptione Domini
  5. servi oboedite dominis carnalibus cum timore et tremore in simplicitate cordis vestri sicut Christo
  6. non ad oculum servientes quasi hominibus placentes sed ut servi Christi facientes voluntatem Dei ex animo
  7. cum bona voluntate servientes sicut Domino et non hominibus
  8. scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum hoc percipiet a Domino sive servus sive liber
  9. et domini eadem facite illis remittentes minas scientes quia et illorum et vester Dominus est in caelis et personarum acceptio non est apud eum
  10. de cetero fratres confortamini in Domino et in potentia virtutis eius
  11. induite vos arma Dei ut possitis stare adversus insidias diaboli
  12. quia non est nobis conluctatio adversus carnem et sanguinem sed adversus principes et potestates adversus mundi rectores tenebrarum harum contra spiritalia nequitiae in caelestibus
  13. propterea accipite armaturam Dei ut possitis resistere in die malo et omnibus perfectis stare
  14. state ergo succincti lumbos vestros in veritate et induti loricam iustitiae
  15. et calciati pedes in praeparatione evangelii pacis
  16. in omnibus sumentes scutum fidei in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere
  17. et galeam salutis adsumite et gladium Spiritus quod est verbum Dei
  18. per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in Spiritu et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis
  19. et pro me ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia notum facere mysterium evangelii
  20. pro quo legatione fungor in catena ita ut in ipso audeam prout oportet me loqui
  21. ut autem et vos sciatis quae circa me sunt quid agam omnia nota vobis faciet Tychicus carissimus frater et fidelis minister in Domino
  22. quem misi ad vos in hoc ipsum ut cognoscatis quae circa nos sunt et consoletur corda vestra
  23. pax fratribus et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Iesu Christo
  24. gratia cum omnibus qui diligunt Dominum nostrum Iesum Christum in incorruptione