1.in principio creavit Deus caelum et terram 2.terra autem erat inanis et vacua et tenebrae super faciem abyssi et spiritus Dei ferebatur super aquas
  Bookmark and Share






Index

 

All verbs of this book of Vulgata are underlined. Click a link to see the verb conjugation table.

Ecclesiasticus

1

  1. omnis sapientia a Deo Domino est et cum illo fuit semper et est ante aevum
  2. harenam maris et pluviae guttas et dies saeculi quis dinumeravit altitudinem caeli et latitudinem terrae et profundum abyssi quis mensus est
  3. sapientiam Dei praecedentem omnia quis investigavit
  4. prior omnium creata est sapientia et intellectus prudentiae ab aevo
  5. fons sapientiae verbum Dei in excelsis et ingressus illius mandata aeterna
  6. radix sapientiae cui revelata est et astutias illius quis agnovit
  7. disciplina sapientiae cui revelata est et manifestata et multiplicationem ingressus illius quis intellexit
  8. unus est Altissimus creator omnipotens rex potens et metuendus nimis sedens super thronum illius et dominans Deus
  9. ipse creavit illam spiritu sancto et vidit et dinumeravit et mensus est
  10. et effudit illam super omnia opera sua et super omnem carnem secundum datum suum et praebuit illam diligentibus se
  11. timor Domini gloria et gloriatio et laetitia et corona exultationis
  12. timor Domini delectabit cor et dabit laetitiam et gaudium in longitudine dierum
  13. timenti Dominum bene erit in extremis et in die defunctionis suae benedicetur
  14. dilectio Dei honorabilis sapientia
  15. quibus autem apparuerit in visu diligunt eam in visione et in agnitione magnalium suorum
  16. initium sapientiae timor Domini et cum fidelibus in vulva concreatus est et cum electis seminis creditur et cum iustis et fidelibus agnoscitur
  17. timor Domini scientiae religiositas
  18. religiositas custodiet et iustificabit cor iucunditatem atque gaudium dabit
  19. timenti Deum bene erit et in diebus consummationis illius benedicetur
  20. plenitudo sapientiae timere Deum et plenitudo a fructibus illius
  21. omnem domum illius implebit a generationibus et receptacula a thesauris illius
  22. corona sapientiae timor Domini repollens pacem et salutis fructum
  23. et vidit et dinumeravit eam utraque autem sunt dona Dei
  24. scientiam et intellectum prudentiae sapientia conpartietur et gloriam tenentium se inaltat
  25. radix sapientiae est timere Dominum rami enim illius longevi
  26. in thesauris sapientiae intellectus et scientiae religiositas execratio autem peccatoribus sapientia
  27. timor Dei expellit peccatum
  28. nam qui sine timore est non poterit iustificari iracundia enim animositatis illius subversio illius est
  29. usque in tempus sustinebit patiens et postea redditio iucunditatis
  30. bonus sensus usque in tempus abscondebit verba illius et labia multorum enarrabunt sensum illius
  31. concupiscens sapientiam conserva iustitiam et Deus praebebit illam tibi
  32. sapientia enim et disciplina timor Domini et quod beneplacitum est illi
  33. fides et mansuetudo et adimplebit thesauros illius
  34. non sis incredibilis timori Domini et ne accesseris ad illum duplici corde
  35. ne fueris hypocrita in conspectu hominum et non scandalizeris labiis tuis
  36. adtende in illis ne forte cadas et adducas animae tuae inhonorationem
  37. et revelet Deus absconsa tua et in medio synagogae elidat te
  38. quoniam accessisti maligne ad Dominum et cor tuum plenum est dolo et fallacia

2

  1. fili accedens servituti Dei sta in iustitia et timore et praepara animam tuam ad temptationem
  2. deprime cor tuum et sustine declina aurem et excipe verba intellectus et ne festines in tempus obductionis
  3. sustine sustentationes Dei coniungere Deo et sustine ut crescat in novissimo vita tua
  4. omne quod tibi adplicitum fuerit accipe et in dolore sustine et in humilitate tua habe patientiam
  5. quoniam in igne probatur aurum et argentum homines vero receptibiles in camino humiliationis
  6. crede Deo et recuperabit te et dirige viam tuam et spera in illum serva timorem illius et in illo veteresce
  7. metuentes Deum sustinete misericordiam eius et non deflectatis ab illo ne cadatis
  8. qui timetis Deum credite illi et non evacuabitur merces vestra
  9. qui timetis Deum sperate in illum et in oblectatione veniet vobis misericordia
  10. qui timetis Deum diligite illum et inluminabuntur corda vestra
  11. respicite filii nationes hominum et scitote quis speravit in Dominum et confusus est
  12. permansit in mandatis eius et derelictus est et quis invocavit illum et despexit illum
  13. quoniam pius et misericors Deus et remittit in tempore tribulationis peccata omnibus exquirentibus se in veritate
  14. vae duplici corde et labiis scelestis et manibus malefacientibus et peccatori terram ingredienti duabus viis
  15. vae dissolutis corde qui non credunt Deo ideo non protegentur ab eo
  16. vae his qui perdiderunt sustinentiam qui dereliquerunt vias rectas et deverterunt in vias pravas
  17. et quid facietis cum inspicere coeperit Deus
  18. qui timent Dominum non erunt incredibiles verbo illius et qui diligunt illum conservabunt viam illius
  19. qui timent Dominum inquirent quae beneplacita sunt illi et qui diligunt eum replebuntur lege ipsius
  20. qui timent Dominum parabunt corda sua et in conspectu illius sanctificabunt animas suas
  21. qui timent Dominum custodiunt mandata illius et patientiam habebunt usque ad inspectionem illius
  22. dicentes si paenitentiam non egerimus incidemus in Dei manus et non in manus hominum
  23. secundum enim magnitudinem illius sic et misericordia ipsius cum ipso

3

  1. filii sapientiae ecclesia iustorum et natio illorum obaudientia et dilectio
  2. iudicium patris audite filii dilecti et sic facite ut salvi sitis
  3. Deus enim honoravit patrem in filiis et iudicium matris exquirens in filios
  4. qui diligit Deum exorabit pro peccatis et continebit se ab illis in oratione dierum exaudietur
  5. et sicut qui thesaurizat ita et qui honorificat matrem suam
  6. qui honorat patrem iucundabitur in filiis
  7. qui honorat patrem suum vita vivet longiore et qui obaudit patrem refrigerabit matri
  8. qui timet Deum honorat parentes et quasi dominis serviet in his qui se generaverunt
  9. in opere et sermone et omni patientia honora patrem tuum
  10. ut superveniat tibi benedictio a Deo et benedictio illius in novissimo manet
  11. benedictio patris firmat domos filiorum maledictio autem matris eradicat fundamenta
  12. ne glorieris in contumelia patris tui non est enim tibi gloria sed confusio
  13. gloria enim hominis ex honore patris sui et dedecus filiis pater sine honore
  14. fili suscipe senectam patris tui et ne contristes eum in vita illius
  15. et si defecerit sensu veniam da et ne spernas eum in tua virtute elemosyna enim patris non erit in oblivione
  16. nam pro peccato matris restituetur tibi bonum
  17. et iniustitia aedificabitur tibi in die tribulationis commemorabitur tui sicut in sereno glacies solventur tua peccata
  18. quam malae famae est qui relinquit patrem et est maledictus a Deo qui exasperat matrem
  19. fili in mansuetudine opera tua perfice et super hominum gloriam diligeris
  20. quanto magnus es humilia te in omnibus et coram Deo invenies gratiam
  21. quoniam magna potentia Dei solius et ab humilibus honoratur
  22. altiora te ne scrutaveris et fortiora te ne exquisieris sed quae praecepit tibi Deus illa cogita semper et in pluribus operibus eius ne fueris curiosus
  23. non est enim tibi necessarium ea quae abscondita sunt videre oculis tuis
  24. in supervacuis rebus noli scrutari multipliciter et in pluribus operibus eius non eris curiosus
  25. plurima enim super sensum hominis ostensa sunt tibi
  26. multos enim inplanavit suspicio illorum et in vanitate detinuit sensus illorum
  27. cor durum male habebit in novissimo et qui amat periculum in illo peribit
  28. cor ingrediens duas vias non habebit successus et pravicordius in illis scandalizabitur
  29. cor nequam gravabitur doloribus et peccator adiciet ad peccandum
  30. synagogae superborum non est sanitas frutex enim peccati eradicabitur in illis et non intellegetur
  31. cor sapiens intellegitur in sapientia et auris bona audiet cum omni concupiscentia sapientiam
  32. sapiens cor et intellegibile abstinebit se a peccatis et in operibus iustitiae successus habebit
  33. ignem ardentem extinguit aqua et elemosyna resistit peccatis
  34. et Deus conspector qui reddit gratiam meminit in posterum et in tempore casus tui invenies firmamentum

4

  1. fili elemosynam pauperis ne fraudes et oculos tuos ne transvertas a paupere
  2. animam esurientem ne despexeris et non exasperes pauperem in inopia sua
  3. cor inopis ne adflixeris et non protrahas datum angustianti
  4. rogationem contribulati ne abicias et non avertas faciem tuam ab egeno
  5. ab inope ne avertas oculos propter iram et non relinquas quaerentibus tibi retro maledicere
  6. maledicentis enim te in amaritudine exaudietur precatio illius exaudiet autem eum qui fecit illum
  7. congregationi pauperum affabilem te facito et presbytero humilia animam tuam et magnato humilia caput tuum
  8. declina pauperi aurem tuam et redde debitum tuum et responde pacifica in mansuetudine
  9. libera eum qui iniuriam patitur de manu superbi et non acide feras in anima tua
  10. in iudicando esto pupillis misericors ut pater et pro viro matri illorum
  11. et eris velut filius Altissimi obaudiens et miserebitur tui magis quam mater
  12. sapientia filiis suis vitam inspiravit et suscipit exquirentes se et praeibit in viam iustitiae
  13. et qui illam diligit diligit vitam et qui vigilaverint ad illam conplectebuntur placorem eius
  14. qui tenuerint illam vitam hereditabunt et quo introibit benedicit Deus
  15. qui serviunt ei obsequentes erunt Sancto et eos qui diligunt illam diligit Deus
  16. qui audit illam iudicat gentes et qui intuetur illam permanebit confidens
  17. si crediderit ei hereditabit illam et erunt in confirmatione creaturae illorum
  18. quoniam in temptatione ambulat cum eo et in primis eligit eum
  19. timorem et metum et adprobationem inducet super illum et cruciabit illum in tribulatione doctrinae suae donec temptet illum in cogitationibus illius et credat animae illius
  20. et firmabit illum et iterum adducet directum ad illum
  21. et denudat absconsa sua et thesaurizat super illum scientiam et intellectum iustitiae
  22. si autem oberraverit derelinquet eum et tradet illum in manus inimici sui
  23. fili conserva tempus et devita a malo
  24. pro anima tua non confundaris dicere verum
  25. est enim confusio adducens peccatum et est confusio adducens gloriam et gratiam
  26. ne accipias faciem adversus faciem tuam nec adversus animam tuam mendacium
  27. non reverearis proximum tuum in casum suum
  28. nec retineas verbum in tempus salutis non abscondas sapientiam tuam in decore eius
  29. in lingua enim agnoscitur sapientia et sensus et scientia et doctrina in verbis veritatis et firmamentum in operibus iustitiae
  30. non contradicas veritati ullo modo et de mendacio ineruditionis tuae confundere
  31. non confundaris confiteri peccata tua et ne subicias te homini pro peccato
  32. noli resistere contra faciem potentis nec coneris contra ictum fluvii
  33. pro iustitia agoniare pro anima tua et usque ad mortem certa pro iustitia et Deus expugnabit pro te inimicos tuos
  34. noli citatus esse in lingua tua et inutilis et remissus in operibus tuis
  35. noli esse sicut leo in domo tua evertens domesticos tuos et opprimens subiectos tibi
  36. non sit porrecta manus tua ad accipiendum et ad reddendum collecta

5

  1. noli adtendere ad possessiones iniquas et ne dixeris est mihi sufficiens vita nihil enim proderit in tempore vindictae et obductionis
  2. non sequaris concupiscentiam cordis
  3. et ne dixeris quomodo potui aut quis me subiciet propter facta mea Deus enim vindicans vindicabit
  4. ne dixeris peccavi et quid accidit mihi triste Altissimus enim est patiens redditor
  5. de propitiatu peccatorum noli esse sine metu neque adicias peccatum super peccatum
  6. et ne dicas miseratio Dei magna est multitudinis peccatorum meorum miserebitur
  7. misericordia enim et ira ab illo et in peccatores respicit ira illius
  8. non tardes converti ad Deum et ne differas de die in diem
  9. subito enim venit ira illius et in tempore vindictae disperdet te
  10. noli anxius esse in divitiis iniustis nihil enim proderunt tibi in die obductionis et vindictae
  11. non ventiles te in omnem ventum et non eas in omni via sic enim peccator probatur duplici lingua
  12. esto firmus in via Dei et in veritate sensus tui et scientia et prosequatur te verbum pacis et iustitiae
  13. esto mansuetus ad audiendum verbum ut intellegas et cum sapientia fers responsum verum
  14. si est tibi intellectus responde proximo sin autem sit manus tua super os tuum ne capiaris in verbo indisciplinato et confundaris
  15. honor et gloria in sermone sensati lingua inprudentis subversio ipsius
  16. non appelleris susurrio et lingua tua capiaris et confundaris
  17. super furem enim est confusio et paenitentia et denotatio pessima super bilinguem susurratori autem odium et inimicitia et contumelia
  18. iustifica pusillo et magno similiter

6

  1. noli fieri pro amico inimicus proximo inproperium enim et contumeliam malus hereditabit et omnis peccator invidus et bilinguis
  2. non te extollas in cogitatione animae tuae velut taurus ne forte elidatur virtus tua per stultitiam
  3. et folia tua comedet et fructus tuos perdet et relinqueris velut lignum aridum in heremo
  4. anima enim nequa disperdet qui se habet et in gaudium inimici dat illum et deducit in sortem impiorum
  5. verbum dulce multiplicat amicos et mitigat inimicos et lingua eucharis in bono homine abundat
  6. multi pacifici sint tibi et consiliarii tibi sint unus de mille
  7. si possides amicum in temptatione posside eum et non facile credas illi
  8. est enim amicus secundum tempus suum et non permanebit in die tribulationis
  9. et est amicus qui egreditur ad inimicitiam et est amicus qui odium et rixam et convicia denudabit
  10. est autem amicus socius mensae et non permanet in die necessitatis
  11. amicus si permanserit fixus erit tibi quasi coaequalis et in domesticis tuis fiducialiter aget
  12. si humiliaverit se contra te et a facie tua abscondet se unianimem habebis amicitiam bonam
  13. ab inimicis tuis separare et ab amicis tuis adtende
  14. amicus fidelis protectio fortis qui autem invenit illum invenit thesaurum
  15. amico fideli nulla est conparatio et non est digna ponderatio auri et argenti contra bonitatem fidei illius
  16. amicus fidelis medicamentum vitae et inmortalitatis et qui metuunt Dominum inveniunt illum
  17. qui timet Deum aeque habebit amicitiam bonam quoniam secundum illum erit amicus illius
  18. fili a iuventute tua excipe doctrinam et usque ad canos invenies sapientiam
  19. quasi is qui arat et seminat accede ad illam et sustine bonos fructus illius
  20. in opere enim ipsius exiguum laborabis et cito edes de generationibus illius
  21. quam aspera est nimium sapientia indoctis hominibus et non permanet in illa excors
  22. quasi lapidis virtus probatio erit in illis et non demorabuntur proicere illum
  23. sapientia enim doctrinae secundum nomen est eius et non multis est manifesta quibus autem agnita est permanet usque ad conspectum Dei
  24. audi fili et accipe consilium intellectus et ne abicias consilium meum
  25. inice pedem tuum in conpedes illius et in torques eius tuum collum
  26. subice umerum tuum et porta illam et ne acedieris vinculis eius
  27. in omni animo tuo accede ad illam et in omni virtute tua serva vias eius
  28. investiga illam et manifestabitur tibi et continens factus ne derelinqueris eam
  29. in novissimis enim invenies requiem in ea et convertetur tibi in oblectationem
  30. et erunt tibi conpedes in protectionem fortitudinis et bases virtutis et torques illius in stolam gloriae
  31. decor enim vitae est in illa et vincula illius netura salutaris
  32. stolam gloriae indues eam et coronam gratulationis superpones tibi
  33. fili si adtenderis mihi disces et si adcommodaveris animam tuam sapiens eris
  34. et si inclinaveris aurem tuam excipies doctrinam et si dilexeris audire sapiens eris
  35. in multitudine presbyterorum prudentium sta et sapientiae illorum ex corde coniungere ut omnem narrationem Dei possis audire et proverbia laudis non effugiant te
  36. et si videris sensatum evigila ad illum et gradus ostiorum illius exterat pes tuus
  37. cogitatum habe in praeceptis Dei et in mandatis illius maxime adsiduus esto et ipse dabit cor tibi et concupiscentia sapientiae dabitur tibi

7

  1. noli facere mala et non te adprehendent
  2. discede ab iniquo et deficient mala abs te
  3. non semines mala in sulcis iniuriae et non metes ea in septuplum
  4. noli quaerere ab homine ducatum neque a rege cathedram honoris
  5. non te iustifices ante Deum quoniam agnitor cordis ipse est et penes regem noli velle videri sapiens
  6. noli quaerere fieri iudex nisi si valeas virtute inrumpere iniquitates ne forte extimescas faciem potentis et ponas scandalum in agilitate tua
  7. non pecces in multitudinem civitatis nec te inmittas in populum
  8. neque alliges duplicia peccata nec enim in uno eris inmunis
  9. noli esse pusillanimis in anima tua
  10. exorare et facere elemosynam non despicias
  11. ne dicas in multitudine munerum meorum respiciet Deus et offerentem me Deo altissimo suscipiet munera mea
  12. non inrideas hominem in amaritudine animae est enim qui humiliat et exaltat circumspector Deus
  13. noli amare mendacium adversus fratrem tuum neque amico similiter facias
  14. noli velle mentiri omne mendacium adsiduitas enim illius non bona
  15. noli verbosus esse in multitudine presbyterorum et non iteres verbum in tua oratione
  16. non oderis laboriosa opera et rusticationem ab Altissimo creatam
  17. non te reputes in multitudine indisciplinatorum
  18. memento irae quoniam non tardabit
  19. humilia valde spiritum tuum quoniam vindicta carnis impii ignis et vermes
  20. noli praevaricari in amicum pecunia differenti neque fratrem carissimum auro spreveris
  21. noli discedere a muliere sensata et bona quam sortitus es in timore Dei gratia enim verecundiae illius super aurum
  22. non laedas servum operantem in veritate neque mercennarium dantem animam suam
  23. servus sensatus dilectus quasi anima tua non defraudes illum libertate neque inopem derelinquas illum
  24. pecora tibi sunt adtende illis et si sunt utilia perseverent apud te
  25. filii tibi sunt erudi illos et curva illos a pueritia illorum
  26. filiae tibi sunt serva corpus illarum et non ostendas hilarem faciem tuam ad illas
  27. trade filiam et grande opus feceris et homini sensato da illam
  28. mulier si est tibi secundum animam tuam non proicias illam et odibili non credas te in toto corde
  29. honora patrem tuum et gemitus matris tuae ne obliviscaris
  30. memento quoniam nisi per illos non fuisses et retribue illis quomodo et illi tibi
  31. in tota anima tua time Deum et sacerdotes illius sanctifica
  32. in omni virtute dilige eum qui te fecit et ministros eius non derelinquas
  33. honora Deum ex tota anima tua et honorifica sacerdotes et propurga te cum brachiis
  34. da illi partem sicut mandatum est tibi primitiarum et purgationis et de neglegentia purga te cum paucis
  35. datum brachiorum tuorum et sacrificium sanctificationis offers initia sanctorum
  36. et pauperi porrige manum tuam ut perficiatur propitiatio et benedictio tua
  37. gratia datus in conspectu omnis viventis et mortuo non prohibeas gratiam
  38. non desis plorantibus in conrogatione et cum lugentibus ambula
  39. non te pigeat visitare infirmum ex his enim in dilectione firmaberis
  40. in omnibus operibus tuis memorare novissima tua et in aeternum non peccabis

8

  1. non litiges cum homine potente ne forte incidas in manus illius
  2. non contendas cum viro locuplete ne forte contra consistat litem tibi
  3. multos perdidit aurum atque argentum et usque cor regum extendit et convertit
  4. non litiges cum homine linguato et non strues in igne illius ligna
  5. non communices homini indocto ne male de progenie tua loquatur
  6. ne despicias hominem avertentem se a peccato neque inproperes ei memento quoniam omnes sumus in correptionem
  7. ne spernas hominem in sua senecta etenim ex nobis senescunt
  8. noli de mortuo gaudere sciens quoniam omnes morimur et in gaudium nolumus venire
  9. ne despicias narrationem presbyterorum sapientium et in proverbiis illorum conversare
  10. ab ipsis enim disces doctrinam intellectus et servire magnatis sine querella
  11. non te praetereat narratio seniorum et ipsi enim didicerunt a patribus suis
  12. quoniam ab ipsis disces intellectum et in tempore necessitatis responsum
  13. non incendas carbones peccatoris arguens eos ne incendaris flamma ignis peccatorum illorum
  14. ne contra faciem stes contumeliosi ne sedeat quasi insidiator ori tuo
  15. noli fenerare homini fortiori te quod si feneraveris tamquam perditum habe
  16. non spondeas super virtutem tuam quod si spoponderis quasi restituens cogita
  17. non iudices contra iudicem quoniam secundum quod dignum est iudicat
  18. cum audace non eas in via ne forte gravet mala sua in te ipse enim secundum voluntatem suam vadit et simul cum stultitia illius peries
  19. cum iracundo non facias rixam cum audace non eas in desertum quoniam quasi nihil est ante illum sanguis et ubi non est adiutorium elidet te
  20. cum fatuis ne consilium habeas non enim poterunt diligere nisi quae ipsis placent
  21. coram extraneo ne facias consilium nescis enim quid pariet
  22. non omni homini cor tuum manifestes ne forte inferat tibi gratiam et convicietur tibi

9

  1. non zeles mulierem sinus tui ne ostendas super te malitiam doctrinae nequam
  2. non des mulieri potestatem animae tuae ne ingrediatur in virtute tua et confundaris
  3. ne respicias mulierem multivolam ne forte incidas in laqueos illius
  4. cum psaltrice ne adsiduus sis nec audias illam ne forte pereas in efficacia illius
  5. virginem ne conspicias ne forte scandalizeris in decore illius
  6. non des fornicariis animam tuam in nullo ne perdas te et hereditatem tuam
  7. noli conspicere in vicis civitatis nec oberraveris in plateis illius
  8. averte faciem tuam a muliere compta et non circumspicias speciem alienam
  9. propter speciem mulieris multi perierunt et ex hoc concupiscentia quasi ignis exardescit
  10. omnis mulier quae est fornicaria quasi stercus in via conculcatur
  11. speciem mulieris alienae multi admirati reprobi facti sunt conloquium enim illius quasi ignis exardescit
  12. cum aliena muliere non accumbas super cubitum cum aliena muliere ne sedeas omnino nec accumbas cum ea super cubitum
  13. et non alterceris cum ea in vino ne forte declinet cor tuum in illa et sanguine tuo labaris in perditionem
  14. ne derelinquas amicum antiquum novus enim non erit similis illi
  15. vinum novum amicus novus veterescat et cum suavitate bibes illud
  16. non zeles gloriam et opes peccatoris non enim scis quae futura sit illius subversio
  17. non placeat tibi iniuria iniustorum sciens quoniam usque ad inferos non placebit impius
  18. longe abesto ab homine potestatem habente occidendi et non suspicaberis timorem mortis
  19. et si accesseris ad illum noli aliquid committere ne forte auferat vitam tuam
  20. communionem mortis scito quoniam in medium laqueorum ingredieris et super dolentium arma ambulabis
  21. secundum virtutem tuam cave te a proximo et cum sapientibus et prudentibus tracta
  22. viri iusti sint tibi convivae et in timore Dei sit gloriatio tibi
  23. et in sensu sit tibi cogitatus et omnis narratio tua in praeceptis Altissimi
  24. in manus artificum opera laudabitur et princeps populi in sapientia sermonis sui in sensu vero seniorum verbum
  25. terribilis est in civitate sua homo linguosus et temerarius in verbo suo odibilis erit

10

  1. iudex sapiens vindicabit populum suum et principatus sensati stabilis erit
  2. secundum iudicem populi sic et ministri eius et qualis rector est civitatis tales et inhabitantes
  3. rex insipiens perdet populum suum et civitates inhabitabuntur per sensum prudentium
  4. in manu Dei potestas terrae et exclamabilis omnis iniquitas gentium et utilem rectorem in tempus suscitabit super illam
  5. in manu Dei potestas hominis et super faciem scribae inponet honorem suum
  6. omnis iniuriae proximi ne memineris et nihil agas in operibus iniuriae
  7. odibilis coram Deo et hominibus superbia et execrabilis omnis iniquitas gentium
  8. regnum a gente in gentem transfertur propter iniustitias et iniurias et contumelias et diversos dolos
  9. avaro autem nihil est scelestius quid superbit terra et cinis
  10. nihil est iniquius quam amare pecuniam hic enim et animam suam venalem habet quoniam in vita sua proiecit intima sua
  11. omnis potentatus brevis via
  12. brevem languorem praecidit medicus sic et rex hodie est et cras morietur
  13. cum enim moritur homo hereditabit serpentes et bestias et vermes
  14. initium superbiae hominis apostatare a Deo
  15. quoniam ab eo qui fecit illum recessit cor eius quoniam initium peccati omnis superbia qui tenuerit illam adimplebitur maledictis et subvertet eos in finem
  16. propterea exhonoravit Dominus conventus malorum et destruxit eos usque in finem
  17. sedes ducum superborum destruxit Deus et sedere fecit mites pro illis
  18. radices gentium superbarum arefecit Deus et plantavit humiles ex ipsis gentibus
  19. terras gentium evertit Dominus et perdidit eas usque ad fundamentum
  20. arefecit ex ipsis et disperdidit illos et cessare fecit memoriam eorum a terra
  21. perdidit Deus memoriam superborum et reliquit memoriam humilium sensu
  22. non est creata hominibus superbia neque iracundia nationi mulierum
  23. semen hominum honorabitur hoc quod timet Dominum semen autem hoc exhonorabitur hominum quod praeterit mandata Domini
  24. in medio fratrum rector illorum in honore et qui timent Deum erunt in oculis illius
  25. gloria divitum honoratorum et pauperum timor Dei est
  26. non despicere hominem iustum pauperem et non magnificare virum peccatorem divitem
  27. magnus est iudex et potens est in honore et non est maior illo qui timet Deum
  28. servo sensato liberi servient et vir prudens disciplinatus non murmurabit correptus et inscius non honorabitur
  29. noli te extollere in faciendo opere tuo et noli cunctari in tempore angustiae
  30. melior est qui operatur et abundat in omnibus quam qui gloriatur et eget panem
  31. fili in mansuetudine serva animam tuam et da illi honorem secundum meritum suum
  32. peccantem in animam suam quis iustificabit et quis honorificabit exhonorantem animam suam
  33. pauper gloriatur per disciplinam et timorem suum et est homo qui honorificatur propter substantiam suam
  34. qui gloriatur in paupertate quanto magis in substantia et qui gloriatur in substantia paupertatem vereatur

11

  1. sapientia humiliati exaltabit caput illius et in medio magnatorum consedere illum faciet
  2. non laudes virum in specie sua neque spernas hominem in visu suo
  3. brevis in volatilibus est apis et initium dulcoris habet fructus illius
  4. in vestitu ne glorieris umquam nec in die honoris tui extollaris quoniam mirabilia opera Altissimi solius et gloriosa et absconsa et invisa opera illius
  5. multi tyranni sederunt in throno et insuspicabilis portavit diadema
  6. multi potentes pressi sunt valide et gloriosi traditi sunt in manus alterorum
  7. priusquam interroges ne vituperes quemquam et cum interrogaveris corripe iuste
  8. priusquam audias ne respondeas verbum et in medio sermonum ne adicias loqui
  9. de re ea quae te non molestat ne certeris et in iudicio peccantium ne consistas
  10. fili ne in multis sint actus tui et si dives fueris non eris inmunis a delicto si enim secutus fueris non adprehendes et non effugies si praecucurreris
  11. est laborans et festinans et dolens impius et tanto magis non abundat
  12. est homo marcidus egens recuperatione plus deficiens virtute et abundans paupertate
  13. et oculus Dei respexit illum in bono et erexit illum ab humilitate ipsius et exaltavit caput eius et mirati sunt in illo multi et honoraverunt Deum
  14. bona et mala vita et mors et paupertas et honestas a Deo sunt
  15. datio Dei permanet iustis et profectus illius successus habebunt in aeternum
  16. est qui locupletatur parce agendo et haec pars mercedis illius
  17. in eo quod dicit inveni requiem mihi et nunc manducabo de bonis meis solus
  18. et nescit quod tempus praetereat et relinquet omnia aliis
  19. sta in testamento tuo et in illo conloquere et in opere mandatorum tuorum veteresce
  20. ne manseris in operibus peccatorum fide autem in Deo et mane in loco tuo
  21. facile est enim in oculis Dei de subito honestari pauperem
  22. benedictio Dei in mercedem iusti festinat et in honore veloci processus illius fructificat
  23. ne dicas quid est mihi opus et quae erunt mihi ex hoc bona
  24. ne dicas sufficiens sum et quid ex hoc pessimabor
  25. in die bonorum ne inmemor sis malorum et in die malorum ne inmemor sis bonorum
  26. quoniam facile coram Deo in die obitus retribuere unicuique secundum vias suas
  27. malitia horae oblivionem facit luxuriae magnae et in fine hominis denudatio operum illius
  28. ante mortem ne laudes hominem quemquam quoniam in filiis suis agnoscitur vir
  29. non omnem hominem inducas in domum tuam multae enim insidiae sunt dolosi
  30. sicut enim eructant praecordia fetantium sicut perdix inducitur in caveam et ut caprea in laqueum sic et cor superborum et sicut prospectator videns casum proximi sui
  31. bona enim in mala convertens insidiatur et in electis inponet maculam
  32. ab scintilla una augetur ignis et ab uno doloso augetur sanguis homo vero peccator sanguini insidiatur
  33. adtende te a pestifero fabricat enim mala ne forte inducat super te subsannationem in perpetuum
  34. admitte ad te alienigenam et subvertet te in turbore et abalienabit te a tuis propriis

12

  1. si benefeceris scito cui feceris et erit gratia in bonis tuis multa
  2. benefac iusto et invenies retributionem magnam et si non ab ipso certe a Domino
  3. non est ei bene qui adsiduus est malis et elemosynam non danti quoniam et Altissimus odio habet peccatores et misertus est paenitentibus
  4. da misericordi et ne suscipias peccatorem et impiis et peccatoribus reddet vindictam custodiens eos in die vindictae
  5. da bono et non receperis peccatorem
  6. benefac humili et non dederis impio prohibe panes illi dare ne in ipsis potentior te sit
  7. nam duplicia mala invenies in omnibus bonis quoniam et Altissimus odio habet peccatores et impiis reddet vindictam
  8. non agnoscetur in bonis amicus et non abscondetur in malis inimicus
  9. in bonis viri inimici illius in tristitia et in malitia illius amicus agnitus est
  10. non credas inimico tuo in aeternum sicut enim aeramentum eruginat nequitia illius
  11. et si humiliatus vadat curvus adice animum tuum et custodi te ab illo
  12. non statuas illum penes te nec sedeat ad dexteram tuam ne conversus stet in loco tuo ne forte conversus in locum tuum inquirat cathedram tuam et in novissimo cognoscas verba mea et in sermonibus meis stimuleris
  13. quis miserebitur incantatori a serpente percusso et omnibus qui adpropiant bestiis et qui comitatur cum viro iniquo et obvolutus est in peccatis eius
  14. una hora tecum permanebit si autem declinaveris non subportabit
  15. in labiis suis indulcat inimicus et in corde suo insidiatur ut subvertat te in foveam
  16. in oculis suis lacrimatur inimicus et si invenerit tempus non satiabitur sanguine
  17. si incurrerint tibi mala invenies eum illic priorem
  18. in oculis suis lacrimatur inimicus et quasi adiuvans suffodiet plantas tuas
  19. caput suum movebit et plaudebit manu et multa susurrans commutabit vultum suum

13

  1. qui tetigerit picem inquinabitur ab illa et qui communicaverit superbo inducet superbiam
  2. pondus super se tollit qui honestiori communicat et ditiori te ne socius fueris
  3. quid communicabit caccabus ad ollam quando enim conliserint confringetur
  4. dives iniuste egit et fremebit pauper autem laesus tacebit
  5. si largitus fueris adsumet te et si non habueris derelinquet te
  6. si habes convivet tecum et evacuabit te et ipse non dolebit super te
  7. si necessarius illi fueris subplantabit te et subridens spem dabit narrans tibi bona et dicet quid opus est tibi
  8. et confundet te in cibis suis donec te exinaniat bis et ter et in novissimo derideat te postea videns derelinquet te et caput suum movebit ad te
  9. adtende ne seductus in stultitiam humilieris
  10. noli esse humilis in sapientia tua ne humiliatus in stultitiam seducaris
  11. advocatus a potentiore discede ex hoc enim magis te advocabit
  12. ne inprobus sis ne inpingaris et longe abesto ne eas in oblivionem
  13. ne retineas ex aequo loqui cum illo ne credas multis verbis illius ex multa enim loquella temptabit te et subridens interrogabit te de absconditis tuis
  14. inmitis animus illius conservabit verba tua et non parcet de malitia et de vinculis
  15. cave tibi et adtende diligenter auditui tuo quoniam cum subversione tua ambulas
  16. audiens vero illa quasi in somnis vide et vigilabis
  17. omni vita tua dilige Deum et invoca eum in salute tua
  18. omne animal diligit similem sibi sic et omnis homo proximum sibi
  19. omnis caro ad similem sibi coniungitur et omnis homo simili sui sociabitur
  20. si communicabit lupus agno aliquando sic peccator iusto
  21. quae communicatio sancto homini ad canem aut quae pax bona diviti ad pauperem
  22. venatio leonis onager in heremo sic pascua sunt divitum pauperes
  23. et sicut abominatio est superbo humilitas sic execratio divitis pauper
  24. dives commotus confirmatur ab amicis humilis autem cum ceciderit expellitur et a notis
  25. diviti decepto multi recuperatores locutus est superba et iustificaverunt illum
  26. humilis deceptus est et insuper arguitur locutus est sensate et non est datus ei locus
  27. dives locutus est et omnes tacuerunt et verbum illius usque ad nubes perducent
  28. pauper locutus est et dicunt quis est hic et si offenderit subvertunt illum
  29. bona est substantia cui non est peccatum in conscientia et nequissima paupertas in ore impii
  30. cor hominis inmutat faciem illius sive in bona sive in mala
  31. vestigium cordis boni et faciem bonam difficile invenies et cum labore

14

  1. beatus vir qui non est lapsus verbo ex ore suo et non est stimulatus in tristitia delicti
  2. felix qui non habuit animi sui tristitiam et non excidit ab spe sua
  3. viro cupido et tenaci sine ratione est substantia et homini livido ad quid aurum
  4. qui acervat ex animo suo iniuste aliis congregat et in bonis illius alius luxuriabitur
  5. qui sibi nequa est cui alii bonus erit et non iucundabitur in bonis suis
  6. qui sibi invidet nihil est illo nequius et haec redditio est malitiae illius
  7. et si bene fecerit ignoranter et non volens facit et in novissimo manifestat malitiam suam
  8. nequa est oculus lividi et avertens faciem et despiciens animam suam
  9. insatiabilis oculus cupidi in parte iniquitatis non satiabitur donec consummet arefaciens animam suam
  10. oculus malus ad mala et non satiabitur pane et in tristitia erit super mensam suam
  11. fili si habes benefac tecum et Deo bonas oblationes offer
  12. memor esto quoniam mors non tardat et testamentum inferorum quia demonstratum est tibi testamentum enim huius mundi morte morietur
  13. ante mortem benefac amico tuo et secundum vires tuas exporrigens da pauperi
  14. non defrauderis a die bono et particula boni doni non te praetereat
  15. nonne aliis relinques dolores et labores tuos in divisione sortis
  16. da et accipe et iustifica animam tuam
  17. ante obitum tuum operare iustitiam quoniam non est apud inferos invenire cibum
  18. omnis caro sicut faenum veterescit et sicut folium fructificans in arbore viridi
  19. alia generat et alia deicit sic generatio carnis et sanguinis alia finitur et alia nascitur
  20. omne opus corruptibile in fine deficiet et qui illud operatur ibit cum ipso
  21. et omne opus electum iustificabitur et qui operatur illud honorabitur in illo
  22. beatus vir qui in sapientia sua morietur et qui in iustitia sua meditabitur et in sensu cogitabit circumspectionem Dei
  23. qui excogitat vias illius in suo corde et in absconsis illius intellegens vadens post illam quasi vestigator et in viis illius consistens
  24. qui respicit per fenestras et in ianuas illius audiens
  25. qui requiescit iuxta domum illius et in parietibus illius figens palum statuet casulam suam ad manus illius et requiescunt in casula eius bona per aevum
  26. statuet filios suos sub tegimen illius et sub ramis illius morabitur
  27. protegetur in subtegmine illius a fervore et in gloria eius requiescet

15

  1. qui timet Deum faciet illud et qui continens est iustitiae adprehendet illam
  2. et obviabit illi quasi mater honorificata et quasi mulier a virginitate suscipiet illum
  3. cibabit illum panem vitae et intellectus et aqua sapientiae salutaris potabit illum et firmabitur in illo et non flectetur
  4. et continebit illum et non confundetur et inaltabit illum apud proximos suos
  5. et in medio ecclesiae aperiet os illius adimplebit illum spiritu sapientiae et intellectus et stolam gloriae vestiet illum
  6. iucunditatem et exultationem thesaurizabit super illum et nomine aeterno hereditabit illum
  7. homines stulti non adprehendent illam et homines sensati obviabunt illi homines stulti non videbunt illam longe enim abest a superbia et dolo
  8. viri mendaces non erunt illius memores et viri veraces inveniuntur in illa et successum habebunt usque ad inspectionem Dei
  9. non est speciosa laus in ore peccatoris
  10. quoniam a Deo profecta est sapientia sapientiae enim Dei adstabit laus et in ore fideli abundabit et Dominator dabit eam illi
  11. non dixeris per Deum abest quae odit enim ne feceris
  12. non dicas ille me inplanavit non enim necessarii sunt illi homines impii
  13. omne execramentum erroris odit Deus et non erit amabile timentibus illum
  14. Deus ab initio constituit hominem et reliquit illum in manu consilii sui
  15. adiecit mandata et praecepta sua
  16. si volueris mandata conservabunt te et in perpetuum fidem placitam facere
  17. adposuit tibi aquam et ignem ad quod voles porrige manum tuam
  18. ante hominem vita et mors bonum et malum quod placuerit ei dabitur illi
  19. quoniam multa sapientia Dei et fortis in potentia videns omnes sine intermissione
  20. oculi Dei ad timentes eum et ipse agnoscit omnem operam hominis
  21. nemini mandavit impie agere et nemini dedit spatium peccandi
  22. non enim concupiscit multitudinem filiorum infidelium et inutilium

16

  1. et ne iucunderis in filiis impiis si multiplicentur non oblecteris super ipsos si non est timor Dei cum illis
  2. non credas vitae illorum et ne respexeris in labores illorum
  3. melior est enim unus timens Deum quam mille filii impii
  4. et utile mori sine filiis quam relinquere filios impios
  5. ab uno sensato inhabitabitur patria et a tribus impiis deseretur
  6. multa talia vidit oculus meus et fortiora horum audivit auris mea
  7. in synagoga peccantium exardebit ignis et in gente incredibili exardescit ira
  8. non exoraverunt pro peccatis suis antiquis gigantibus qui destruxerunt confidentes suae virtuti
  9. et non pepercit peregrinationi illorum et execratus est illos prae superbia verbi illorum
  10. non misertus est illis gentem totam perdens et extollentes se in suis peccatis
  11. et sicut sescenta milia peditum qui congregati sunt in duritia cordis sui et si unus fuisset cervicatus mirum si fuisset inmunis
  12. misericordia enim et ira est cum illo potens exoratio et effundens iram
  13. secundum misericordiam suam sic correptio illius hominem secundum operam suam iudicat
  14. non effugiet in rapinam peccator et non retardabit sufferentia misericordiam facientis
  15. omnis misericordia faciet locum unicuique secundum meritum operum suorum et secundum intellectum peregrinationis ipsius
  16. non dicas a Deo abscondar et ex summo quis mei memorabitur
  17. in populo magno non agnoscar quae est enim anima mea in tam inmensa creatura
  18. ecce caelum et caeli caelorum abyssus et universa terra et quae in eis sunt in conspectu illius commovebuntur
  19. montes simul et colles et fundamenta terrae et cum conspexerit illa Deus tremore concutientur
  20. et omne cor intellegetur
  21. et vias illius quis intellegit et procella quam nec oculus videbit hominis
  22. nam plurima opera illius sunt in absconsis opera iustitiae quis enuntiabit aut quis sustinebit longe enim est testamentum a quibusdam et interrogatio omnium in consummatione est
  23. qui minoratur corde cogitat inania et vir inprudens et errans cogitat stulta
  24. audi me fili et disce disciplinam sensus et in verbis meis adtende in corde
  25. edicam in aequitate disciplinam et scrutabor enarrare sapientiam et in verbis meis adtende in corde tuo et dico in aequitate spiritus virtutes quas posuit Deus in opera sua ab initio et in veritate enuntio scientiam eius
  26. in iudicio Dei opera ipsius ab initio et ab institutione ipsorum distinxit partes illorum et initia ipsorum in gentibus suis
  27. ornavit in aeternum opera illorum nec esurierunt nec laboraverunt et non destiterunt ab operibus suis
  28. unusquisque proximum sibi non angustiavit usque in aevum
  29. non incredibiles verbo illius
  30. post haec Deus in terram respexit et implevit illam bonis suis
  31. anima omnis vitalis denudavit ante faciem ipsius et ipsa iterum reversio illorum

17

  1. Deus creavit de terra hominem et secundum imaginem suam fecit illum
  2. et iterum convertit illum in ipsam et secundum se vestivit illum virtutem
  3. numerum dierum et tempus dedit illi et dedit illi potestatem eorum quae sunt super terram
  4. posuit timorem illius super omnem carnem et dominatus est bestiarum et volatilium
  5. creavit ex ipso adiutorium similem ipsi consilium et linguam et oculos aures et cor dedit illis excogitandi et disciplinam intellectus replevit illos
  6. creavit illis scientiam spiritus sensum implevit cor illorum et mala et bona ostendit illis
  7. posuit oculum ipsorum super corda illorum ostendere illis magnalia operum suorum
  8. et nomen sanctificationis conlaudent et gloriari in mirabilibus illius et magnalia enarrent operum eius
  9. addidit illis disciplinam et legem vitae hereditavit illos
  10. testamentum aeternum constituit cum illis et iudicia sua ostendit illis
  11. et magnalia honoris eius vidit oculus illorum et honorem vocis audierunt aures illorum et dixit illis adtendite ab omni iniquo
  12. et mandavit illis unicuique de proximo
  13. viae illorum coram ipso sunt semper non sunt absconsae ab oculis ipsius
  14. in unamquamque gentem praeposuit rectorem
  15. et pars Dei Israhel facta est manifesta
  16. omnia opera illorum velut sol in conspectu Dei et oculi eius sine intermissione inspicientes in viis eorum
  17. non sunt absconsa testamenta per iniquitatem eorum et omnes iniquitates eorum in conspectu Dei
  18. elemosyna viri quasi sacculum cum ipso et gratiam hominis quasi pupillam conservabit
  19. et postea resurget et retribuet illis retributionem unicuique in caput illorum et convertet in interiores partes terrae
  20. paenitentibus autem dedit viam iustitiae et conrogavit deficientes sustinere et destinavit illis sortem veritatis
  21. convertere ad Deum et relinque peccata tua
  22. precare ante faciem et minue offendiculum
  23. refer te ad Dominum et avertere ab iniustitia et nimis odito execrationem
  24. et cognosce iustitias et iudicia Dei et sta in sorte propositionis et orationis altissimi Dei
  25. in partes vade saeculi sancti cum vivis et dantibus confessionem
  26. non demoreris in errore impiorum a mortuo quasi nihil perit
  27. confiteberis vivens vivus et sanus confiteberis et laudabis Deum et gloriaberis in miserationibus illius
  28. quam magna misericordia Dei et propitiatio illius convertentibus ad se
  29. nec enim omnia possunt esse in hominibus quoniam non est inmortalis filius hominis et in vanitate malitiae placuerunt
  30. quid lucidius sole et hic deficiet aut quid nequius excogitabit caro et sanguis et hoc arguitur
  31. virtutem altitudinis caeli ipse conspicit et omnes homines terra et cinis

18

  1. qui vivit in aeternum creavit omnia simul Deus solus iustificabitur et manet invictus rex in aeternum
  2. quis sufficit enarrare opera illius
  3. quis enim investigabit magnalia eius
  4. virtutem autem magnitudinis eius quis enuntiabit et quis adiciet enarrare misericordiam eius
  5. non est minuere neque adicere nec est invenire magnalia Dei
  6. cum consummaverit homo tunc incipit et cum quieverit operabitur
  7. quid homo et quae gratia illius et quid bonum aut quid nequam illius
  8. numerus dierum hominum multum centum anni quasi guttae aquae a mare et sicut calculus harenae sic exigui anni in die aevi
  9. propter hoc patiens est Deus in illis et effudit super eos misericordiam suam
  10. vidit praesumptionem cordis illorum quoniam mala est et cognovit subversionem illorum quoniam nequa est
  11. ideo adimplevit propitiationem suam in illis et ostendit illis viam aequitatis
  12. miseratio hominis circa proximum suum misericordia autem Dei super omnem carnem
  13. qui misericordiam habet et docet erudit quasi pastor gregem suum
  14. misereatur excipiens doctrinam miserationis et qui festinant in iudiciis eius
  15. fili in bonis non des querellam et omni dato non des tristitiam verbi mali
  16. nonne ardorem refrigerabit ros sic et verbum melius quam datus
  17. nonne ecce verbum super datum bonum et utraque cum homine iustificato
  18. stultus achariter inproperabit et datus indisciplinati tabescere facit oculos
  19. ante iudicium para iustitiam tibi et antequam loquaris disce
  20. ante languorem adhibe medicinam et ante iudicium interroga te ipsum et in conspectu Dei invenies propitiationem
  21. ante languorem humilia te et in tempore infirmitatum ostende conversationem tuam
  22. non inpediaris operari semper et non veteris usque ad mortem iustificari quoniam merces Dei manet in aeternum
  23. ante orationem praepara animam tuam et noli esse quasi homo qui temptat Deum
  24. memento irae in die consummationis et tempus retributionis in conversatione facies
  25. memento paupertatis in tempore abundantiae et necessitatem paupertatis in die divitiarum
  26. a mane usque ad vesperam mutatur tempus et haec omnia citata in oculis Dei
  27. homo sapiens in omnibus metuet et in diebus delictorum adtendet ab inertia
  28. omnis astutus agnovit sapientiam et invenienti eam dabit confessionem
  29. sensati in verbis et ipsi sapienter egerunt et intellexerunt veritatem et iustitiam et inploraverunt proverbia et iudicia
  30. de continentia animae post concupiscentias tuas non eas et a voluntate tua avertere
  31. si praestes animae tuae concupiscentiam eius faciet te in gaudium inimicis
  32. ne oblecteris in turbis nec in modicis ad duas est enim commissio illorum
  33. ne fueris mediocris in contentione ex fenore et non est tibi nihil in sacculo eris enim invidus tuae vitae

19

  1. operarius ebriacus non locupletabitur et qui spernit modica paulatim decidet
  2. vinum et mulieres apostatare faciunt sapientes et arguent sensatos
  3. et qui se iungit fornicariis erit nequa putredo et vermes hereditabunt illum et extolletur in exemplum maius et tolletur de numero anima eius
  4. qui credit cito levis corde minorabitur et qui delinquit in animam suam insuper habebitur
  5. qui gaudet iniquitati denotabitur et qui odit correptionem comminuetur vita et qui odit loquacitatem extinguit malitiam
  6. qui peccat in animam suam paenitebitur et qui iucundatur malitia denotabitur
  7. ne iteres verbum nequam et durum et non minoraberis
  8. amico et inimico noli enarrare sensum tuum et si est tibi delictum noli denudare
  9. audiet enim te et custodiet te et quasi defendens peccatum odiet te et sic aderit tibi semper
  10. audisti verbum adversus proximum conmoriatur in te fidens quoniam non te disrumpet
  11. a facie verbi parturit fatuus tamquam gemitus partus infantis
  12. sagitta infixa femori carnis sic verbum in corde stulti
  13. corripe amicum ne forte non intellexerit et dicat non feci aut si fecerit ne iterum addat facere
  14. corripe proximum ne forte non dixerit et si dixerit ne forte iteret
  15. corripe amicum saepe enim fit commissio
  16. et non omni verbo credas est qui labitur lingua sed non ex animo
  17. quis est enim qui non deliquerit lingua sua corripe proximum antequam commineris
  18. et da locum timori Altissimi quia omnis sapientia timor Dei et in illa timere Deum et in omni sapientia dispositio legis
  19. et non est sapientia nequitiae disciplina et non est cogitatus peccatorum prudentia
  20. est nequitia et ipsa execratio et est insipiens qui minuitur sapientia
  21. melior est homo qui deficit sapientia et deficiens sensu in timore quam qui abundat sensu et transgreditur legem Altissimi
  22. est sollertia certa et ipsa iniqua
  23. et est qui emittit verbum certum enarrans veritatem est qui nequiter humiliat se et interiora eius plena sunt dolo
  24. et est iustus qui se nimium submittit a multa humilitate et est iustus qui inclinat faciem et fingit non videre quod ignoratum est
  25. et si ab inbecillitate virium vetetur peccare si invenerit tempus malefaciendi malefaciet
  26. ex visu cognoscitur vir et ab occursu faciei cognoscitur sensatus
  27. amictus corporis et risus dentium et ingressus hominis enuntiant de illo
  28. est correptio mendax in ira contumeliosi et est indicium quod non probatur esse bonum et est tacens et ipse est prudens

20

  1. quam bonum est arguere quam irasci et confitentem in oratione non prohibere
  2. concupiscentia spadonis devirginavit iuvenem
  3. sic qui facit per vim iudicium inique
  4. quam bonum est correptum manifestare paenitentiam sic enim effugies voluntarium peccatum est tacens qui invenitur sapiens
  5. et est odibilis qui procax est ad loquendum
  6. est autem tacens non habens sensum loquellae et est tacens sciens tempus apti temporis
  7. homo sapiens tacebit usque ad tempus lascivus autem et inprudens non servabunt tempus
  8. qui multis utitur verbis laedit animam suam et qui potestatem sibi adsumit iniuste odietur
  9. est processio in malis viro indisciplinato et est inventio in detrimentum
  10. est datus qui non sit utilis et est datus cuius retributio duplex
  11. est propter gloriam minoratio et est qui ab humilitate levavit caput
  12. est qui multa redimat modico pretio et restituens ea septuplum
  13. sapiens in verbis se ipsum amabilem facit gratiae autem fatuorum effundentur
  14. datus insipientis non erit utilis tibi oculi enim illius septimplices sunt
  15. exigua dabit et multa inproperabit et apertio oris illius inflammatio est
  16. hodie fenerat quis et cras expetit et odibilis homo huiusmodi
  17. fatuo non erit amicus et non erit gratia bonis illius
  18. qui enim edunt panem illius falsi linguae sunt quotiens et quanti inridebunt eum
  19. neque enim quod habendum erat directo sensu distribuit similiter et quod non erat habendum
  20. lapsus falsae linguae quasi qui pavimento cadens nam et sic casus malorum festinanter venient
  21. homo acharis quasi fabula vana in ore indisciplinatorum adsidua erit
  22. ex ore fatui reprobabitur parabola non enim dicit illam in tempore suo
  23. est qui vetatur peccare ab inopia et in requie sua stimulabitur
  24. est qui perdit animam suam prae confusione et ab inprudenti persona perdet eam personae autem acceptione perdet se
  25. est qui prae confusione promittit amico et lucratus est eum inimicum gratis
  26. obprobrium nequa in homine mendacium et in ore indisciplinatorum adsidue erit
  27. potius furem quam adsiduitas viri mendacis perditionem autem ambo hereditabunt
  28. mores hominum mendacium sine honore et confusio illius cum ipso sine intermissione
  29. verbum parabolarum sapiens in verbis producet se ipsum et homo prudens placebit magnatis
  30. qui operatur terram suam inaltabit acervum fructuum et qui operatur iustitiam ipse exaltabitur qui vero placet magnatis effugiet iniquitatem
  31. xenia et dona excaecant oculos iudicum et quasi mutus in ore avertit correptiones eorum
  32. sapientia absconsa et thesaurus invisus quae utilitas in utrisque
  33. melius in hominibus qui abscondent insipientiam suam quam qui abscondunt sapientiam suam

21

  1. fili peccasti non adicias iterum sed et de pristinis deprecare ut tibi remittatur
  2. quasi a facie colubri fuge peccata et si accesseris ad illa suscipient te
  3. dentes leonis dentes eius interficientes animas hominum
  4. quasi romphea bis acuta omnis iniquitas plagae illius non est sanitas
  5. cataplectatio et iniuriae adnullabunt substantiam sic substantia superbiae eradicabitur
  6. deprecatio pauperis ex ore usque ad aures eius veniet et iudicium festinato adveniet illi
  7. qui odit correptionem vestigium est peccatoris et qui timet Deum convertet ad cor suum
  8. notus a longe potens lingua audaci et sensatus scit labi se ab ipso
  9. qui aedificat domum inpendiis alienis quasi qui colligat lapides suos in hieme
  10. stuppa collecta synagoga peccantium et consummatio illorum flamma ignis
  11. via peccantium conplanata lapidibus et in fine illorum inferi et tenebrae et poena
  12. qui custodit iustitiam continebit sensum eius
  13. consummatio timoris Dei sapientia et sensus
  14. non erudietur qui non est sapiens in bono
  15. est autem insipientia quae abundat in malo et non est sensus ubi abundat amaritudo
  16. scientia sapientis tamquam inundatio abundabit et consilium illius sicut fons vitae permanet
  17. cor fatui quasi vas confractum et omnem sapientiam non tenebit
  18. verbum sapiens quodcumque audierit scius laudabit et ad se adiciet audivit luxuriosus et displicebit illi et proiciet illud post dorsum suum
  19. narratio fatui quasi sarcina in via nam in labiis sensati invenietur gratia
  20. os prudentis quaeritur in ecclesia et verba illius cogitabunt in cordibus suis
  21. tamquam domus exterminata sic fatuo sapientia et scientia insensati inenarrabilia verba
  22. conpedes in pedibus stulto doctrina et quasi vincula manuum supra manum dexteram
  23. fatuus in risu inaltat vocem suam vir autem sapiens vix tacite ridebit
  24. ornamentum aureum prudenti doctrina et quasi brachiale in brachio dextro
  25. pes fatui facilis in domum proximi et homo peritus confundetur a persona potentis
  26. stultus a fenestra respiciet in domum vir autem eruditus foris stabit
  27. stultitia hominis audire per ostium et prudens gravabitur contumelia
  28. labia inprudentium stulta narrabunt verba autem prudentium statera ponderabuntur
  29. et in ore fatuorum cor illorum et in corde sapientium os illorum
  30. dum maledicit impius diabolum maledicit ipse animam suam
  31. susurrio coinquinabit animam suam et in omnibus odietur et qui manserit odiosus erit tacitus et sensatus honorabitur

22

  1. in lapide luteo lapidatus est piger et omnes loquentur super aspernationem illius
  2. de stercore boum lapidatus est piger et omnis qui tetigerit eum excutiet manus
  3. confusio patris est de filio indisciplinato in filia autem in deminoratione fiet
  4. filia prudens hereditas viro suo nam quae confundit in contumeliam fit genitoris
  5. patrem et virum confundit audax et ab impiis non minorabitur ab utrisque autem inhonorabitur
  6. musica in luctu inportuna narratio flagella et doctrina in omni tempore sapientia
  7. qui docet fatuum quasi qui conglutinet testam
  8. qui narrat verbum non adtendenti quasi qui excitat dormientem de gravi somno
  9. qui enumerat stulto et in fine dicit quis est hic
  10. super mortuum plora defecit enim lux eius et super fatuum plora defecit enim sensus
  11. modicum plora supra mortuum quoniam requievit
  12. nequissimi enim nequissima vita super mortem fatui
  13. luctus mortui septem dies fatui autem et impii omnes dies vitae illorum
  14. cum stulto non multum loquaris et cum insensato ne abieris
  15. serva te ab illo ut non molestiam habeas et non coinquinaberis in inpactu illius
  16. deflecte ab illo et invenies requiem et non acediaberis in stultitiam illius
  17. super plumbum gravabitur et quod illi aliud nomen quam fatuus
  18. harenam et salem et massam ferri facilius est portare quam hominem inprudentem et fatuum et impium
  19. loramentum ligneum conligatum fundamento aedificii non dissolvetur sic et cor confirmatum in cogitatione consilii
  20. cogitatus sensati in omni tempore vel metu non pravabitur
  21. sicut pali in excelsis et cementa in inpensa posita contra faciem venti non permanebunt
  22. sic et cor timidum in cogitatione stulti contra impetum timoris non resistit
  23. sic et cor trepidum in cogitatione fatui omni tempore non metuebit sic et qui in praeceptis Dei permanet semper
  24. pungens oculum deducens lacrimas et qui pungit cor proferet sensum
  25. mittens lapidem in volatilia deiciet illa sic et qui conviciatur amico dissolvit amicitiam
  26. ad amicum et si produxeris gladium non desperes est enim regressus ad amicum
  27. si aperuerit os triste non timeas est enim concordatio excepto convicio et inproperio et superbia et mysterii revelatione et plaga dolosa in his omnibus effugiet amicus
  28. fidem posside cum proximo in paupertate illius ut et in bonis illius laeteris
  29. in tempore tribulationis illius permane illi fidelis ut et in hereditate illius coheres sis
  30. ante ignem camini vapor et fumus ignis inaltatur sic et ante sanguinem maledicta et contumeliae et minae
  31. amicum salutare non confundaris et a facie illius non me abscondam et si mala mihi evenerint per illum sustineo
  32. omnis qui audiet cavebit se ab eo
  33. quis dabit ori meo custodiam et supra labia mea signaculum certum uti ne cadam ab ipsis et lingua mea perdat me

23

  1. Domine pater et dominator vitae meae non relinquas me ne sinas me cadere in illis
  2. quis superponet in me in cogitatu meo flagella et in corde meo doctrinam sapientiae ut ignorationibus eorum non parcant mihi et non pareant delicta illorum
  3. et adincrescant ignorantiae meae et multiplicentur delicta mea et peccata mea abundent et incidam in conspectu adversariorum et gaudeat inimicus meus
  4. Domine pater et Deus vitae meae ne derelinquas me in cogitatu illorum
  5. extollentiam oculorum meorum ne dederis mihi et omne desiderium averte a me
  6. aufer a me ventris concupiscentias et concubitus concupiscentiae ne adprehendant me et animae inreverenti et infrunitae ne tradas me
  7. doctrina oris doctrinam oris audite filii et qui custodierit illam non periet in labiis suis nec scandalizabitur in operibus nequissimis
  8. in vanitate sua adprehendetur peccator et superbus et maledicus scandalizabitur in illo
  9. iurationi non adsuescat os tuum multus enim casus in illa
  10. nominatio vero Dei non sit adsidua in ore tuo et nominibus sanctorum non admiscearis quoniam non eris inmunis ab eis
  11. sicut enim servus interrogatus adsidue a livore non minuetur sic omnis iurans et nominans in toto a peccato non purgabitur
  12. vir multum iurans implebitur iniquitate et non discedet a domo illius plaga
  13. et si frustraverit delictum ipsius super ipsum erit et si dissimulaverit delinquet dupliciter
  14. et si in vacuum iuraverit non iustificabitur replebitur enim retributione domus illius
  15. est et alia loquella contraria morti non inveniatur in hereditate Iacob
  16. etenim a misericordibus omnia haec auferentur et in delictis non volutabunt
  17. indisciplinose non adsuescat os tuum est enim in illa verbum peccati
  18. memento patris et matris tuae in medio enim magnatorum consistis
  19. ne forte obliviscatur te in conspectu illorum et adsiduitate tua infatuatus inproperium patiaris et maluisses non nasci et diem nativitatis tuae maledicas
  20. homo adsuetus in verbis inproperii in omnibus diebus suis non erudietur
  21. duo genera abundant in peccatis et tertium adducit iram et perditionem
  22. anima calida quasi ignis ardens non extinguetur donec aliquid gluttiat
  23. et homo nequam in ore carnis suae non desinet donec incendat ignem
  24. homini fornicario omnis panis dulcis non cessabit transgrediens a lecto suo
  25. omnis homo qui transgreditur lectum suum contemnens in animam suam et dicens quis me videt
  26. tenebrae circumdant me et parietes cooperiunt me et nemo circumspicit me quem vereor delictorum meorum non memorabitur Altissimus
  27. et non intelleget quoniam omnia videt oculus illius quoniam expellit a se timorem Dei huiusmodi hominis timor et oculi hominum timentes illum
  28. et non cognovit quoniam oculi Domini multo plus lucidiores super solem circumspicientes omnes vias hominum et profundum abyssi et hominum corda intuentes in absconsas partes
  29. Domino enim Deo antequam crearentur omnia sunt agnita sic et post perfectum respicit omnia
  30. hic in plateis civitatis vindicabitur quasi pullus equinus fugabitur et ubi non speravit adprehendetur
  31. et erit dedecus omnibus quod non intellexerit timorem Dei
  32. sic et mulier omnis relinquens virum suum et statuens hereditatem ex alieno matrimonio
  33. primo enim in lege Altissimi incredibilis fuit et secundo virum suum dereliquit tertio in adulterio fornicata est et ex alio viro filios statuit sibi
  34. haec in ecclesiam adducetur et in filios eius respicietur
  35. non tradent filii eius radices et rami eius non dabunt fructum
  36. derelinquent in maledictum memoriam illius et dedecus illius non delebitur
  37. et agnoscent qui derelicti sunt quoniam nihil melius quam timor Dei et nihil dulcius quam respicere in mandatis Domini
  38. et gloria magna est sequi Dominum longitudo enim dierum adsumetur ab eo

24

  1. sapientiae laus sapientia laudabit animam suam et in Deo honorabitur et in medio populi sui gloriabitur
  2. et in ecclesiis Altissimi aperiet os suum et in conspectu virtutis illius gloriabitur
  3. in medio populo exaltabitur et in plenitudine sancta admirabitur
  4. in multitudine electorum habebit laudem et inter benedictos benedicetur dicens
  5. ego ex ore Altissimi prodivi primogenita ante omnem creaturam
  6. ego in caelis feci ut oriretur lumen indeficiens et sicut nebula texi omnem terram
  7. ego in altis habitavi et thronus meus in columna nubis
  8. gyrum caeli circuivi sola et in profundum abyssi penetravi et in fluctibus maris ambulavi
  9. et in omni terra steti et in omni populo
  10. et in omni gente primatum habui
  11. et omnium excellentium et humilium corda virtute calcavi et in his omnibus requiem quaesivi et in hereditate eius morabor
  12. tunc praecepit et dixit mihi creator omnium et qui creavit me requievit in tabernaculo meo
  13. et dixit mihi in Iacob inhabita et in Israhel hereditare et in electis meis ede radices
  14. ab initio ante saeculum creata sum et usque ad futurum saeculum non desinam et in habitatione sancta coram ipso ministravi
  15. et sic in Sion firmata sum et in civitate sanctificata similiter requievi et in Hierusalem potestas mea
  16. et radicavi in populo honorificato et in parte Dei mei hereditas illius et in plenitudine sanctorum detentio mea
  17. quasi cedrus exaltata sum in Libano et quasi cypressus in monte Sion
  18. et quasi palma exaltata sum in Cades et quasi plantatio rosae in Hiericho
  19. quasi oliva speciosa in campis et quasi platanus exaltata sum iuxta aquam in plateis
  20. sicut cinnamomum et aspaltum aromatizans odorem dedi quasi murra electa dedi suavitatem odoris
  21. et quasi storax et galbanus et ungula et gutta et quasi libanus non incisus vaporavi habitationem meam et quasi balsamum non mixtum odor meus
  22. ego quasi terebinthus extendi ramos meos et rami mei honoris et gratiae
  23. ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris et flores mei fructus honoris et honestatis
  24. ego mater pulchrae dilectionis et timoris et agnitionis et sanctae spei
  25. in me gratia omnis vitae et veritatis in me omnis spes vitae et virtutis
  26. transite ad me omnes qui concupiscitis me et a generationibus meis implemini
  27. spiritus enim meus super melle dulcis et hereditas mea super mel et favum
  28. memoria mea in generatione saeculorum
  29. qui edunt me adhuc esurient et qui bibunt me adhuc sitient
  30. qui audit me non confundetur et qui operantur in me non peccabunt
  31. qui elucidant me vitam aeternam habebunt
  32. haec omnia liber vitae testamentum Altissimi et agnitio veritatis
  33. legem mandavit Moses in praeceptis iustitiarum et hereditatem domui Iacob et Israhel promissionis
  34. posuit David puero suo excitare regem ex ipso fortissimum in throno honoris sedentem in sempiternum
  35. qui implet quasi Phison sapientiam et sicut Tigris in diebus novorum
  36. qui adimplet quasi Eufrates sensum qui multiplicat quasi Iordanis in tempore messis
  37. qui mittit disciplinam sicut lucem et adsistens quasi Geon in die vindemiae
  38. qui perficit primus scire ipsam et infirmior non investigavit eam
  39. a mari enim abundavit cogitatio eius et consilium illius abysso magna
  40. ego sapientia effudi flumina
  41. ego quasi tramis aquae inmensae de fluvio ego quasi fluvius Doryx et sicut aquaeductus exivi a paradiso
  42. dixi rigabo meum hortum plantationum et inebriabo pratus mei fructum
  43. et ecce facta est mihi tramis abundans et fluvius meus propinquavit ad mare
  44. quoniam doctrinam quasi antelucanum inlumino omnibus et enarrabo illam usque in longinquo
  45. penetrabo inferiores partes terrae et inspiciam omnes dormientes et inluminabo sperantes in Deo
  46. adhuc doctrinam quasi prophetiam effundam et relinquam illam quaerentibus sapientiam et non desinam in progenies illorum usque in aevum sanctum
  47. videte quoniam non soli mihi laboravi sed omnibus exquirentibus veritatem

25

  1. in tribus placitum est spiritui meo quae sunt probata coram Deo et hominibus
  2. concordia fratrum et amor proximorum et vir et mulier sibi consentientes
  3. tres species odivit anima mea et adgravor valde animae illorum
  4. pauperem superbum et divitem mendacem et senem fatuum et insensatum
  5. in iuventute tua non congregasti et quomodo invenies eam in senectute tua
  6. quam speciosum canitiae iudicium et presbyteris cognoscere consilium
  7. quam speciosa veteranis sapientia et gloriosis intellectus et consilium
  8. corona senum multa peritia et gloria illorum timor Dei
  9. novem insuspicabilia cordis magnificavi et decimum dicam in lingua hominibus
  10. homo qui iucundatur in filiis vivens et videns subversionem inimicorum
  11. beatus qui inhabitat cum muliere sensata et qui in lingua sua non est lapsus et qui non servivit indignis se
  12. beatus qui invenit amicum verum et qui enarrat iustitiam auri audienti
  13. quam magnus qui invenit sapientiam et scientiam sed non est super timentem Deum
  14. timor Dei super omnia superposuit
  15. beatus cui donatum est habere timorem Dei qui tenet illum cui adsimilabitur
  16. timor Dei initium dilectionis eius fidei autem initium adglutinandum est ei
  17. omnis plaga tristitia cordis est et omnis malitia nequitia mulieris est
  18. et omnem plagam et non plagam videbit cordis
  19. et omnem nequitiam et non nequitiam mulieris
  20. et omnem obductum et non obductum odientium
  21. et omnem vindictam et non vindictam inimicorum
  22. non est caput nequius super caput colubri
  23. et non est ira super iram inimici commorari leoni et draconi placebit quam habitare cum muliere nequa
  24. nequitia mulieris inmutat faciem eius et obcaecabit vultum suum tamquam ursus et quasi saccum ostendit in medio proximorum eius
  25. et audiens suspirabit modicum
  26. brevis malitia super malitiam mulieris sors peccatorum cadat super illam
  27. ascensus harenosus in pedibus veterani sic mulier linguata homini quieto
  28. ne respicias in mulieris speciem et non concupiscas mulierem in specie
  29. mulieris ira et inreverentia et confusio magna
  30. mulier si primatum habeat contraria est viro suo
  31. cor humile et facies tristis et plaga mortis mulier nequa
  32. manus debiles et genua dissoluta mulier quae non beatificat virum suum
  33. a muliere initium factum est peccati et per illam omnes morimur
  34. non des aquae tuae exitum nec modicum nec mulieri nequa veniam prodeundi
  35. si non ambulaverit ad manum tuam et confundet te in conspectu inimicorum
  36. a carnibus tuis abscide illam ne semper te abutatur

26

  1. mulieris bonae beatus vir numerus enim annorum illorum duplex
  2. mulier fortis oblectat virum suum et annos vitae illius in pace implebit
  3. pars bona mulier bona in parte bona timentium Deum dabitur viro pro factis bonis
  4. divitis autem et pauperis cor bonum in omni tempore vultus illorum hilaris
  5. a tribus timuit cor meum et in quarto facies mea metuit
  6. delatura civitatis et collectio populi
  7. et calumniam mendacem super mortem omnia gravia
  8. dolor cordis et luctus mulier zelotypa
  9. in muliere infideli flagellum linguae omnibus communicans
  10. sicut boum iugum quod movetur ita et mulierem nequam qui tenet illam quasi qui adprehendat scorpionem
  11. mulier ebriosa ira magna et contumelia et turpitudo illius non contegetur
  12. fornicatio mulieris in extollentia oculorum et in palpebris illius agnoscetur
  13. in filia non avertente se firma custodiam ne inventa occasione utatur se
  14. ab omni inreverentia oculis cave et ne mireris si te neglexerit
  15. sicut viator sitiens ad fontem os aperiet et ab omni aqua proxima bibet et contra omnem palum sedebit et contra omnem sagittam aperiet faretram donec deficiat
  16. gratia mulieris sedulae delectabit virum suum et ossa illius inpinguabit
  17. disciplina illius datus Dei
  18. mulier sensata et tacita non est inmutatio eruditae animae
  19. gratia super gratiam mulier sancta et pudorata
  20. omnis autem ponderatio non est digna continentis animae
  21. sicut sol oriens mundo in altissimis Dei sic mulieris bonae species in ornamentum domus eius
  22. lucerna splendens super candelabrum sanctum et species faciei super aetatem stabilem
  23. columnae aureae super bases argenteas et pedes firmi super plantas stabilis mulieris
  24. fundamenta aeterna super petram solidam et mandata Dei in corde mulieris sanctae
  25. in duobus contristatum est cor meum et in tertio iracundia mihi advenit
  26. vir bellator deficiens per inopiam et vir sensatus contemptus
  27. et qui transgreditur a iustitia ad peccatum Deus paravit eum ad rompheam
  28. duae species difficiles et periculosae mihi apparuerunt difficile exuitur negotians a neglegentia et non iustificabitur caupo a peccatis labiae

27

  1. propter inopiam multi deliquerunt et qui quaerit locupletari avertit oculum suum
  2. si in medio conpaginis lapidum palus figitur sic et inter medium venditionis et emptionis angustabitur peccatis
  3. conteretur delictum
  4. si non in timore Domini tenueris instanter cito subvertetur domus tua
  5. si in pertusura cribri remanebit stercus sic aporia hominis in cogitatu illius
  6. vasa figuli probat fornax et homines iustos temptatio tribulationis
  7. sicut rusticatio de ligno ostendit fructum illius sic verbum excogitatum hominis cordis
  8. ante sermonem non conlaudes virum haec enim temptatio est hominum
  9. si sequaris iustitiam adprehendes illam et indues quasi poderem honoris et inhabitabis cum ea et proteget te in sempiternum et in die agnitionis invenies firmamentum
  10. volatilia ad sibi similia conveniunt et veritas ad eos qui operantur illam revertetur
  11. leo venationi insidiatur semper sic peccata operantibus iniquitates
  12. homo sanctus in sapientia manet sicut sol nam stultus sicut luna inmutatur
  13. in medio insensatorum serva verbum tempori in medio autem cogitantium adsiduus esto
  14. narratio peccantium odiosa et risus illorum delictis peccati
  15. loquella multum iurans horripilationem capiti statuet et inreverentia ipsius obturatio aurium
  16. effusio sanguinis in rixa superborum et maledictio illorum auditus gravis
  17. qui denudat arcana amici perdet fidem et non inveniet amicum ad animum suum
  18. dilige proximum et coniungere fide cum illo
  19. quod si denudaveris absconsa illius non persequeris post eum
  20. sicut enim homo qui perdit amicum suum sic qui perdit amicitiam proximi sui
  21. et sicut qui dimittit avem de manu sua sic reliquisti proximum tuum et non eum capies
  22. non illum sequaris quoniam longe abest effugit enim quasi caprea de laqueo quoniam vulnerata est
  23. conligare et maledicti est concordatio
  24. denudare autem amici mysteria desperatio est
  25. annuens oculo fabricat iniqua et nemo eum abiciet
  26. in conspectu oculorum tuorum condulcabit os tuum et super sermones tuos admirabitur novissime autem pervertet os suum et in verbis tuis dabit scandalum
  27. multa audivi et non coaequavi ei et Dominus odiet illum
  28. qui in altum mittit lapidem super caput eius cadet et plaga dolosi dividet vulnera
  29. et qui foveam fodit in illam decidet et qui statuit lapidem proximo offendet in eo et qui laqueum alio peribit in illo
  30. facienti nequissimum super ipsum devolvetur et non agnoscet unde adveniat illi
  31. inlusio et inproperium superborum et vindicta sicut leo insidiabitur illi
  32. laqueo peribunt qui oblectantur casu iustorum dolor autem consumet illos antequam moriantur
  33. ira et furor utraque execrabilia et vir peccator continens erit illorum

28

  1. qui vindicari vult a Deo inveniet vindictam et peccata illius servans servabit
  2. relinque proximo tuo nocenti te et tunc deprecanti tibi peccata solventur
  3. homo homini servat iram et a Deo quaerit medellam
  4. et in hominem similem sibi non habet misericordiam et de peccatis suis deprecatur
  5. ipse dum caro sit reservat iram et propitiationem petit a Deo quis exorabit pro delictis illius
  6. memento novissimorum et desine inimicari
  7. tabitudo enim et mors inminet in mandatis
  8. memorare timorem Dei et non irascaris proximo
  9. memorare testamenti Altissimi et despice ignorantiam proximi
  10. abstine te a lite et minues peccata
  11. homo enim iracundus incendit litem et vir peccator turbabit amicos et in medium pacem habentium inmittit inimicitiam
  12. secundum enim ligna silvae sic ignis exardescit et secundum virtutem hominis iracundia illius erit et secundum substantiam suam exaltabit iram suam
  13. certamen festinatum incendit ignem et lis festinans effundit sanguinem et lingua testificans adducit mortem
  14. si sufflaveris quasi ignis exardebit et si expueris super illam extinguetur utraque ex ore proficiscuntur
  15. susurrio et bilinguis maledictus multos enim turbavit pacem habentes
  16. lingua tertia multos commovit et dispersit illos a gente in gentem
  17. civitates muratas divitum destruxit et domos magnatorum effodit
  18. virtutes populorum concidit et gentes fortes dissolvit
  19. lingua tertia mulieres viritas eiecit et privavit illas laboribus suis
  20. qui respicit illam non habebit requiem nec habitabit cum requie
  21. flagelli plaga livorem facit plaga autem linguae comminuet ossa
  22. multi ceciderunt in ore gladii sed non sic quasi qui interierunt per linguam suam
  23. beatus qui tectus est a lingua nequa qui in iracundia illius non transivit et qui non adtraxit iugum eius et in vinculis illius non est ligatus
  24. iugum enim illius iugum ferreum est et vinculum illius vinculum aereum est
  25. mors illius mors nequissima et utilis potius inferus quam illa
  26. perseverantia illius non permanebit sed obtinebit vias iniustorum et in flamma sua non conburet iustos
  27. qui derelinquunt Deum incident in illam et exardebit in illis et non extinguetur et inmittetur in illos quasi leo et quasi pardus laedebit illos
  28. sepi aures tuas spinis et noli audire linguam nequam et ori tuo facito ostia et seras
  29. aurum tuum et argentum confla et verbis tuis facito stateram et frenos ori tuo rectos
  30. et adtende ne forte labaris in lingua et cadas in conspectu inimicorum insidiantium tibi et sit casus tuus insanabilis in mortem

29

  1. de fenore qui facit misericordiam fenerat proximum et qui praevalet manu mandata servat
  2. fenera proximum tibi in tempore necessitatis illius et iterum redde proximo in tempore suo
  3. confirma verbum et fideliter age cum illo et in omni tempore invenies quod tibi necessarium est
  4. multi quasi inventionem aestimaverunt fenus et praestiterunt molestiam his qui se adiuvaverunt
  5. donec accipiant osculantur manum dantis et in promissionibus humiliant vocem suam
  6. et in tempore redditionis postulabit tempus et loquetur verba acediae et murmurationum et tempus causabitur
  7. si autem potuerit reddere aversatus solide vix reddet dimidium et conputabit illud quasi inventionem
  8. sin autem fraudavit illum pecunia sua et possidebit illum inimicum gratis
  9. et convicia et maledicta reddet illi et pro honore et beneficio reddet illi contumeliam
  10. multi non causa nequitiae non feneraverunt sed fraudari gratis timuerunt
  11. verumtamen super humilem animo fortior esto et pro elemosyna non trahas illum
  12. propter mandatum adsume pauperem et propter inopiam eius ne dimittas illum vacuum
  13. perde pecuniam pro fratre et amico et non abscondas illam sub lapide in perditionem
  14. pone thesaurum tuum in praeceptis Altissimi et proderit tibi magis quam aurum
  15. conclude elemosynam in corde pauperis et haec pro te exorabit ab omni malo
  16. super scutum potentis et super lanceam adversus inimicum tuum pugnabit
  17. vir bonus fidem facit proximo suo et qui perdiderit confusionem derelinquet sibi
  18. gratiam fideiussoris ne obliviscaris dedit enim pro te animam suam
  19. repromissorem fugit peccator et inmundus
  20. bona repromissoris sibi adscribit peccator et ingratus sensu derelinquet liberantem se
  21. vir repromittit de proximo suo et cum perdiderit reverentiam relinquetur ab eo
  22. repromissio nequissima multos perdidit dirigentes et commovit illos quasi fluctus maris
  23. viros potentes gyrans migrare fecit et vagati sunt in gentibus alienis
  24. peccator transgrediens mandata Domini incidet in promissionem nequa et qui conatur multa agere incidet in iudicium
  25. recupera proximum secundum virtutem tuam et adtende tibi ne incidas
  26. initium vitae aqua et panis et vestimentum et domus protegens turpitudinem
  27. melior victus pauperis sub tegimen asserum quam epulae splendidae in peregre sine domicilio
  28. super minimum et magnum placeat tibi et inproperium peregrinationis non audies
  29. vita nequa hospitandi de domo in domum et ubi hospitabitur non fiducialiter aget nec aperiet os
  30. hospitabit et pascet et potabit ingratos et ad haec amara audiet
  31. transi hospes et orna mensam et quae in manu habes ciba ceteros
  32. exi a facie honoris amicorum meorum necessitudine domus meae hospitio mihi factus est frater
  33. gravia haec homini habenti sensum correptio domus et inproperium feneratoris

30

  1. de filiis qui diligit filium suum adsiduat illi flagella ut laetetur in novissimo suo
  2. qui docet filium suum laudabitur in illo et in medio domesticorum in illo gloriabitur
  3. qui docet filium suum in zelum mittit inimicum et in medio amicorum gloriabitur in illo
  4. mortuus est pater illius et quasi non est mortuus similem enim reliquit sibi post se
  5. in vita ipsius vidit et laetatus est in illo in obitu illius non est contristatus nec confusus est coram inimicis
  6. reliquit enim defensorem domus et amicis reddentem gratiam
  7. pro animabus filiorum conligabit vulnera sua et super omnem vocem turbabuntur viscera eius
  8. equus indomitus evadit durus et filius remissus evadit praeceps
  9. lacta filium et paventem te faciet lude cum eo et contristabit te
  10. non conrideas illi ne doleas et in novissimo obstupescent dentes tui
  11. non des illi potestatem in iuventute et ne despicias cogitatus illius
  12. curva cervicem eius in iuventute et tunde latera illius dum infans est ne forte induret et non credat tibi et erit tibi dolor animae
  13. doce filium tuum et operare in illum ne in turpitudinem illius offendas
  14. melior est pauper sanus et fortis viribus quam dives inbecillis et flagellatus malitia
  15. salus animae in sanctitate iustitiae et melior omni auro et argento et corpus validum quam census inmensus
  16. non est census super censum salutis corporis et non est oblectatio super cordis gaudium
  17. melior est mors quam vita amara et requies aeterna quam languor perseverans
  18. bona absconsa in ore cluso quasi adpositiones epularum circumpositae sepulchro
  19. quid proderit libatio idolo nec enim manducat nec odorabitur
  20. sic qui effugatur a Domino et portans mercedes iniquitatis
  21. videns oculis et ingemescens sicut spado conplectens virginem et suspirans
  22. tristitiam non des animae tuae et non adfligas temet ipsum in consilio tuo
  23. iucunditas cordis haec est vita hominis et thesaurus sine defectione sanctitatis et exultatio viri est longevitas
  24. miserere animae tuae placens Deo et contine et congrega cor tuum in sanctitate eius et tristitiam longe expelle a te
  25. multos enim occidit tristitia et non est utilitas in illa
  26. zelus et iracundia minuit dies et ante tempus senectam adducit cogitatus
  27. splendidum cor bonum in epulis epulae enim illius diligenter fiunt

31

  1. vigilia honestatis tabefacit carnes et cogitatus illius auferet somnum
  2. cogitatus praesentiae avertit sensum et infirmitas gravis sobriam facit animam
  3. laboravit dives in congregatione substantiae et in requie sua replebitur bonorum suorum
  4. laboravit pauper in diminutione victus et in fine inops fit
  5. qui aurum diligit non iustificabitur et qui insequitur consumptionem replebitur ex ea
  6. multi dati sunt in auri casus et facta est in facie ipsius perditio illorum
  7. lignum offensionis est aurum sacrificantium vae illis qui sectantur illud et omnis inprudens deperiet in illo
  8. beatus dives qui inventus est sine macula et qui post aurum non abiit nec speravit in pecunia et thesauris
  9. quis est hic et laudabimus eum fecit enim mirabilia in vita sua
  10. quis probatus est in illo et perfectus est et erit illi in gloria aeterna qui potuit transgredi et non est transgressus et facere mala et non fecit
  11. ideo stabilita sunt bona illius in Deo et elemosynas illius enarrabit ecclesia sanctorum
  12. de continentia supra mensam magnam sedisti non aperias super illam faucem tuam prior
  13. non dicas simulata sunt quae super illa sunt
  14. memento quoniam malum oculus nequa
  15. nequius oculo quid creatum est ideo ab omni facie sua lacrimabitur cum viderit
  16. ne extendas manum tuam prior et invidia contaminatus obrubescas
  17. nec conprimaris in convivio
  18. intellege proximi tui ex te ipso
  19. utere quasi homo frugi quae tibi adponuntur et non cum manducas multum odio habearis
  20. cessa prior causa disciplinae et noli nimius esse ne forte offendas
  21. et si in medio multorum sedisti prior illis non extendas manum tuam nec prior poscas bibere
  22. quam sufficiens est homini erudito vinum exiguum et in dormiendo non laborabis ab illo et non senties dolorem
  23. vigilia et cholera et tortura viro infrunito
  24. somnus sanitatis in homine parco dormiet usque in mane et anima illius cum ipso delectabitur
  25. et si coactus fueris in edendo multum surge e medio et vome et refrigerabit te et non adduces corpori tuo infirmitates
  26. audi me fili et ne spernas me et in novissimo invenies mea verba
  27. in omnibus operibus tuis esto velox et omnis infirmitas non occurret tibi
  28. splendidum in panibus benedicent labia multorum et testimonium veritatis illius fidele
  29. in nequissimo pane murmurabit civitas et testimonium nequitiae illius verum est
  30. diligentes in vino noli provocare multos enim exterminavit vinum
  31. ignis probat ferrum durum sic vinum corda superborum arguet in ebrietate potatum
  32. aequavit in vita vinum hominibus si bibas illud moderate eris sobrius
  33. quae est vita quae minuitur vino
  34. quid defraudat vitam mors
  35. vinum in iucunditate creatum est non in ebrietate ab initio
  36. exultatio animae et cordis vinum moderate potatum
  37. sanitas est et corpori et animae
  38. vinum multum potatum inritationem et iram et ruinas multas facit
  39. amaritudo animae vinum multum potatum
  40. ebrietatis animositas inprudentis offensio minorans virtutem et faciens vulnera
  41. in convivio vini non arguas proximum et non despicias eum in iucunditate illius
  42. verba inproperii non dicas illi et non premas illum in repetendo

32

  1. rectorem te posuerunt noli extolli esto in illis quasi unus ex ipsis
  2. curam illorum habe et sic conside et omni cura tua explicita recumbe
  3. ut laeteris propter illos et ornamentum gratiae accipias coronam et dignationem consequaris conrogationis
  4. loquere maior natu decet enim te
  5. primum verbum diligenti scientiam et non inpedias musica
  6. ubi auditus est non effundas sermonem et inportune noli extolli in sapientia tua
  7. gemmula carbunculi in ornamento auri et conparatio musicorum in convivio vini
  8. sicut in fabricatione auri signum est zmaragdi sic numerus musicorum in iucundo et moderato vino
  9. audi tacens et pro reverentia accedet tibi bona gratia
  10. adulescens loquere in tua causa vix
  11. si bis interrogatus fueris habeat caput responsum tuum
  12. in multis esto quasi inscius et audi tacens simul et quaerens
  13. in medio magnatorum non praesumas et ubi sunt senes non multum loquaris
  14. ante grandinem praeibit coruscatio et pro reverentia accedet tibi bona gratia
  15. et hora surgendi non te trices praecurre autem prior in domum tuam et illic avocare et illic lude
  16. et age conceptiones tuas et non in delictis et verbo superbo
  17. et super his omnibus benedicito Dominum qui fecit te et inebriantem te ab omnibus bonis suis
  18. qui timet Deum excipiet doctrinam eius et qui vigilaverint ad illum invenient benedictionem
  19. qui quaerit legem replebitur ab ea et qui insidiose agit scandalizabitur in ea
  20. qui timent Dominum invenient iudicium iustum et iustitias quasi lucem accendent
  21. peccator homo devitabit correptionem et secundum voluntatem suam inveniet conparationem
  22. vir consilii non disperiet intellegentia alienus et superbus non pertimescit timorem
  23. etiam postquam fecit cum eo sine consilio et suis insectationibus arguetur
  24. fili sine consilio nihil facias et post factum non paeniteberis
  25. in via ruinae non eas et non offendes in lapides ne credas te viae laboriosae ne ponas animae tuae scandalum
  26. et a filiis tuis cave et a domesticis tuis adtende
  27. in omni opere crede ex fide animae tuae haec est enim conservatio mandatorum
  28. qui credit Deo adtendit mandatis et qui confident in illo non minorabuntur

33

  1. timenti Dominum non occurrent mala sed in temptatione Deus illum conservat et liberabit a malis
  2. sapiens non odit mandata et iustitias et non inludetur quasi in procella navis
  3. homo sensatus credit legi Dei et lex illi fidelis
  4. qui interrogationem manifestat parabit verbum et sic deprecatus exaudietur et conservabit disciplinam et tunc respondebit
  5. praecordia fatui quasi rota carri et quasi axis versatilis cogitatus illius
  6. equus admissarius sicut amicus subsannator sub omni suprasedenti hinnit
  7. quare dies diem superat et iterum lux lucem et annus annum a sole
  8. a Domini scientia separati sunt facto sole et praeceptum custodiente
  9. et inmutavit tempora et dies festos ipsorum et in illis dies festos celebraverunt ad horam
  10. ex ipsis exaltavit et magnificavit Deus et ex ipsis posuit in numerum dierum et homines omnes de solo et ex terra unde creatus est Adam
  11. in multitudine disciplinae Domini separavit eos et inmutavit vias eorum
  12. et ex ipsis benedixit et exaltavit et ex ipsis sanctificavit et ad se adplicavit et ex ipsis maledixit et humiliavit et convertit illos a separatione ipsorum
  13. quasi lutum figuli in manus ipsius plasmare illud et disponere
  14. omnes viae eius secundum dispositionem eius sic homo in manu illius qui se fecit reddet illis secundum iudicium suum
  15. contra malum bonum est et contra mortem vita sic et contra virum iustum peccator et sic intuere in omnia opera Altissimi duo duo unum contra unum
  16. et ego novissimus vigilavi et quasi qui colligit acinos post vindemiatores
  17. in benedictione Dei et ipse speravi et quasi qui vindemiat replevi torcular
  18. respicite quoniam non soli mihi laboravi sed omnibus exquirentibus disciplinam
  19. audite me magnati et omnes populi et rectores ecclesiae auribus percipite
  20. filio et mulieri fratri et amico non des potestatem super te in vita tua non dederis alio possessionem tuam ne forte paeniteat te et depreceris pro illis
  21. dum adhuc superes et adspiras non inmutabit te omnis caro
  22. melius est enim ut filii tui te rogent quam te respicere in manus filiorum tuorum
  23. in omnibus operibus tuis praecellens esto
  24. ne dederis maculam in gloriam tuam in die consummationis dierum vitae tuae et in tempore exitus tui distribue hereditatem tuam
  25. cibaria et virga et onus asino panis et disciplina et opus servo
  26. operatur in disciplina et quaerit requiescere laxa manus illi et quaerit libertatem
  27. iugum et lorum curvant collum durum et servum inclinant operationes adsiduae
  28. servo malivolo tortura et conpedes mitte illum in operatione ne vacet
  29. multam enim malitiam docuit otiositas
  30. in opera constitue eum sic enim condecet illi quod si non obaudierit grava illum conpedibus et non amplifices super omnem carnem verum sine iudicio nihil facias grave
  31. si est tibi servus sit tibi quasi anima tua quasi fratrem sic eum tracta quoniam in sanguine animae parasti eum
  32. si laeseris illum iniuste
  33. et extollens discesserit quem quaeres et in qua via quaeras illum nescis

34

  1. vana spes et mendacium insensato viro et somnia extollunt inprudentes
  2. quasi qui adprehendit umbram et persequitur ventum sic et qui adtendit ad visa mendacia
  3. hoc secundum hoc visio somniorum ante faciem hominis similitudo hominis
  4. ab inmundo quid mundabitur et a mendace quid verum dicetur
  5. divinatio erroris et auguria mendacia et somnia malefacientium vanitas est
  6. et sicut parturientis cor tuum fantasiam patitur nisi ab Altissimo fuerit emissa visitatio ne dederis in illis cor tuum
  7. multos enim errare fecerunt somnia et exciderunt sperantes in illis
  8. sine mendacio consummabitur verbum et sapientia in ore fidelis conplanabitur
  9. qui non temptatus est quid scit vir in multis expertus cogitavit multa et qui multa didicit enarrabit intellectum
  10. qui non est expertus pauca recognoscit qui autem in multis factus est multiplicabit malitiam
  11. multa vidi errando et plurimas verborum consuetudines
  12. aliquotiens usque ad mortem periclitatus sum horum causa et liberatus sum gratia Dei
  13. spiritus timentium Deum quaeretur et in respectu illius benedicentur
  14. spes enim illorum in salvantem illos et oculi Dei in diligentes se
  15. qui timet Dominum nihil trepidabit et non pavebit quoniam ipse est spes eius
  16. timentis Dominum beata est anima eius
  17. ad quem respicit et quis est fortitudo eius
  18. oculi Domini super timentes eum protector potentiae firmamentum virtutis tegimen ardoris et umbraculum meridiani
  19. et precatio offensionis et adiutorium casus exaltans animam et inluminans oculos dans sanitatem vitam et benedictionem
  20. immolans ex iniquo oblatio est maculata et non sunt beneplacitae subsannationes iniustorum
  21. Dominus solus sustinentibus se in via veritatis et iustitiae
  22. dona iniquorum non probat Altissimus in oblationibus iniquorum nec in multitudine sacrificiorum eorum propitiabitur peccatis
  23. qui offert sacrificium ex substantia pauperum quasi qui victimat filium in conspectu patris sui
  24. panis egentium vita pauperis est qui defraudat illum homo sanguinis
  25. qui aufert in sudore panem quasi qui occidit proximum suum
  26. qui effundit sanguinem et qui fraudem facit mercedem mercennario
  27. unus aedificans et unus destruens quid prodest illis nisi labor
  28. unus orans et unus maledicens cuius vocem exaudiet Deus
  29. qui baptizatur a mortuo et iterum tangit illum quid proficit lavatione illius
  30. sic homo qui ieiunat in peccatis suis et iterum eadem faciens quid proficit humiliando se orationem illius quis exaudiet

35

  1. qui conservat legem multiplicat orationem
  2. sacrificium salutare adtendere mandatis et discedere ab omni iniquitate
  3. et deprecatio recedere ab iniustitia
  4. non apparebis ante conspectum Dei vacuus
  5. haec enim omnia propter mandatum Domini fiunt
  6. oblatio iusti inpinguat altare et odor suavitatis est in conspectu Altissimi
  7. sacrificium iusti acceptum est et memoriam eius non obliviscetur Dominus
  8. bono animo gloriam redde Deo et non minuas primitias manuum tuarum
  9. in omni dato hilarem fac vultum tuum et in exultatione sanctifica decimas tuas
  10. da Altissimo secundum datum eius et in bono oculo ad inventionem fac manuum tuarum
  11. quoniam Dominus retribuens est et septies tantum reddet tibi
  12. noli offerre munera prava non enim suscipiet illa
  13. et noli inspicere sacrificium iniustum quoniam Dominus iudex est et non est apud illum gloria personae
  14. non accipiet Dominus personam in pauperem et precationem laesi exaudiet
  15. non despiciet preces pupilli nec viduam si effundat loquellam gemitus
  16. nonne lacrima ad maxillam descendit et exclamatio
  17. a maxilla ascendit et Dominus exauditor delectans in illis
  18. qui adorat Deum in oblectatione suscipietur et precatio illius usque ad nubes propinquabit
  19. oratio humiliantis se nubes penetrabit et donec propinquet non conrogabitur et non discedet donec aspiciat Altissimus
  20. et Dominus non longinquabit sed iudicabit iustos et faciet iudicium et Fortissimus non habebit in illis patientiam ut contribulet dorsum ipsorum
  21. et gentibus reddet vindictam donec tollat plenitudinem superborum et sceptra iniquorum contribulet
  22. donec reddat hominibus secundum actus suos et secundum opera Adae et secundum praesumptionem illius
  23. donec iudicet iudicium plebis suae et oblectabit iustos misericordia sua
  24. speciosa misericordia Dei in tempore tribulationis quasi nubes pluviae in tempore siccitatis

36

  1. miserere nostri Deus omnium et respice nos et ostende nobis lucem miserationum tuarum
  2. et inmitte timorem tuum super gentes quae non exquisierunt te et cognoscant quia non est Deus nisi tu ut enarrent magnalia tua
  3. adleva manum tuam super gentes alienas ut videant potentiam tuam
  4. sicut enim in conspectu eorum sanctificatus es in nobis sic in conspectu nostro magnificaberis in illis
  5. ut cognoscant te sicut et nos agnovimus quoniam non est Deus praeter te Domine
  6. innova signa et inmuta mirabilia
  7. glorifica manum et brachium dextrum
  8. excita furorem et effunde iram
  9. extolle adversarium et adflige inimicum
  10. festina tempus et memento finis ut enarrent mirabilia tua
  11. in ira flammae devoretur qui salvatur et qui pessimant plebem tuam inveniant perditionem
  12. contere caput principum inimicorum dicentium non est alius praeter nos
  13. congrega omnes tribus Iacob et cognoscant quia non est Deus nisi tu ut enarrent magnalia tua et hereditabis eos sicut ab initio
  14. miserere plebi tuae super quam invocatum est nomen tuum et Israhel quem coaequasti primogenito tuo
  15. miserere civitati sanctificationis tuae Hierusalem civitati requiei tuae
  16. reple Sion inenarrabilibus verbis tuis et gloria tua populum tuum
  17. da testimonium quia ab initio creaturae tuae sunt et suscita precationes quas locuti sunt in nomine tuo prophetae priores
  18. da mercedem sustinentibus te ut prophetae tui fideles inveniantur et exaudi orationes servorum tuorum
  19. secundum benedictionem Aaron de populo tuo et dirige nos in via iustitiae et sciant omnes qui inhabitant terram quia tu es Deus conspector saeculorum
  20. omnem escam manducabit venter et est cibus cibo melior
  21. fauces contingit cibum ferae et cor sensatum verba mendacia
  22. cor pravum dabit tristitiam et homo peritus resistet illi
  23. omnem masculum excipiet mulier et est filia melior filiae
  24. species mulieris exhilarat faciem viri sui et super omnem concupiscentiam hominis superducit desiderium
  25. si est lingua curationis et mitigationis misericordiae non est vir illius contra filios hominum
  26. qui possidet mulierem inchoat possessionem adiutorium contra illum est et columna ut requies
  27. ubi non est sepis diripietur possessio et ubi non est mulier gemescit egens
  28. cui credit qui non habet nidum et deflectens ubicumque obscuraverit quasi succinctus latro exiliens de civitate in civitatem

37

  1. omnis amicus dicet et ego amicitiam copulavi sed est amicus solo nomine amicus nonne tristitia inest usque ad mortem
  2. sodalis autem et amicus ad inimicitiam convertentur
  3. o praesumptio nequissima unde creata es cooperire aridam malitiam et dolositatem illius
  4. sodalis amico coniucundatur in oblectatione et in tempore tribulationis adversarius erit
  5. sodalis amico condolet causa ventris et contra hostem accipiet scutum
  6. non obliviscaris amici tui in animo tuo et non inmemor sis illius in operibus tuis
  7. noli consiliari cum socero tuo et a zelantibus te absconde consilium
  8. omnis consiliarius prodit consilium sed est consiliarius in semet ipso
  9. a consiliario serva animam tuam prius scito quae sit illius necessitas et ipse enim animo suo cogitabit
  10. ne forte mittat sudem in terram et dicat tibi
  11. bona est via tua et stet e contrario videre quid tibi eveniat
  12. cum viro inreligioso tracta de sanctitate et cum iniusto de iustitia et cum muliere de ea quae aemulatur cum timido de bello cum negotiatore de traiecticio cum emptore de venditione cum viro livido de gratiis agendis
  13. cum impio de pietate cum inhonesto de honestate cum operario agri de omni opere
  14. cum operario annuali de consummatione anni cum servo pigro de multa operatione non adtendas his in omni consilio
  15. cum viro sancto adsiduus esto quemcumque cognoveris observantem timorem Dei
  16. cuius anima est secundum animam tuam quicumque titubaverit in tenebris non condolebit tibi
  17. et cor boni consilii statue non est enim tibi aliud pluris illo
  18. anima viri sancti enuntiat aliquando vera quam septem circumspectores sedentes ad speculandum
  19. et in his omnibus deprecare Altissimum ut dirigat in veritate viam tuam
  20. ante omnem operam verbum verax praecedat te et ante omnem actum consilium stabile
  21. verbum nequa inmutabit cor quattuor partes oriuntur bonum et malum vita et mors et dominatrix illorum est adsidua lingua
  22. vir peritus multos erudivit et animae suae suavis est
  23. qui sofistice loquitur odibilis est omni re defraudabitur
  24. non est enim data illi a Domino gratia omni enim sapientia defraudatus est
  25. est sapiens animae suae sapiens et fructus sensus illius laudabilis
  26. vir sapiens plebem suam erudit et fructus sensus eius fideles sunt
  27. vir sapiens implebitur benedictione et videntes illum laudabunt
  28. vita viri in numero dierum dies autem Israhel innumerabiles sunt
  29. sapiens in populo hereditabit honorem et nomen illius erit vivens in aeternum
  30. fili in vita tua tempta animam tuam et si fuerit nequam non des illi potestatem
  31. non enim omnia omnibus expediunt et non omni animae omne genus placet
  32. noli avidus esse in omni epulatione et non te effundas super omnem escam
  33. in multis enim escis erit infirmitas et aplestia adpropinquabit usque ad cholera
  34. propter aplestiam multi obierunt qui autem abstinens est adiciet vitam

38

  1. honora medicum propter necessitatem etenim illum creavit Altissimus
  2. a Deo est omnis medella et a rege accipiet dationem
  3. disciplina medici exaltabit caput illius et in conspectu magnatorum conlaudabitur
  4. Altissimus creavit de terra medicinam et vir prudens non abhorrebit illi
  5. nonne a ligno indulcata est amara aqua
  6. ad agnitionem hominum virtutis illorum et dedit homini scientiam Altissimus honorari in mirabilibus suis
  7. in his curans mitigavit dolorem et unguentarius facit pigmentum suavitatis et unctiones conficiet suavitatis et non consummabuntur opera eius
  8. pax enim Dei super faciem terrae
  9. fili in tua infirmitate non despicias sed ora ad Dominum et ipse curabit te
  10. averte a delicto et dirige manus et ab omni delicto munda cor tuum
  11. da suavitatem et memoriam similaginis et inpingua oblationem et da locum medico
  12. etenim illum Dominus creavit et non discedat a te quoniam opera eius sunt necessaria
  13. est enim tempus quando in manus eorum incurras
  14. ipsi vero Dominum deprecabuntur ut dirigat requiem eorum et sanitatem propter conversationem illorum
  15. qui delinquit in conspectu eius qui fecit eum incidat in manus medici
  16. fili in mortuum produc lacrimas et quasi dira passus incipe plorare et secundum iudicium contine corpus illius et non despicias sepulturam illius
  17. propter delaturam amare fer luctum illius uno die et consolare propter tristitiam
  18. a tristitia enim festinat mors et cooperiet virtutem et tristitia cordis flectet cervicem
  19. in abductione permanet tristitia et substantia inopis secundum cor eius
  20. non dederis in tristitia cor tuum sed repelle eam a te et memento novissimorum
  21. noli oblivisci neque enim est conversio et huic nihil proderis et te ipsum pessimabis
  22. memor esto iudicii mei sic enim erit et tuum mihi heri et tibi hodie
  23. in requie mortui requiescere fac memoriam eius et consolare illum in exitu spiritus sui
  24. sapientiam scribe in tempore vacuitatis et qui minoratur actu sapientiam percipiet qua sapientia replebitur
  25. qui tenet aratrum et non gloriatur in iaculo stimulo boves agit et conversatur in operibus eorum et narratio eius in filiis taurorum
  26. cor suum dabit ad versandos sulcos et vigilia eius in sagina vaccarum
  27. sic omnis faber et architectus qui noctem tamquam diem transigit qui sculpit signacula sculptilia et adsiduitas eius variat picturam cor suum dabit in similitudinem picturae et vigilia sua perficit opus
  28. sic faber ferrarius sedens iuxta incudem et considerans opus ferri vapor ignis uret carnes eius et in calore fornacis concertatur
  29. vox mallei innovabit aurem eius et contra similitudinem vasi oculi eius
  30. cor suum dabit in consummationem operum et vigilia sua ornabit in consummatione
  31. sic figulus sedens ad opus suum convertens pedibus suis rotam qui in sollicitudine positus est semper propter opus suum et innumera est omnis operatio eius
  32. in brachio suo formabit lutum et ante pedes suos curvabit virtutem suam
  33. cor suum dabit ut consummet linitionem et vigilia sua mundabit fornacem
  34. omnes hi in manibus suis speraverunt et unusquisque in arte sua sapiens est
  35. sine his omnibus non aedificatur civitas
  36. et non inhabitabunt nec inambulabunt et in ecclesiam non transilient
  37. super sellam iudicis non sedebunt et testamentum iudicii non intellegent neque palam facient disciplinam et iudicium et in parabolis non invenientur
  38. sed creaturam aevi confirmabunt et deprecatio illorum in operatione artis adcommodantes animam suam et conquirentes in lege Altissimi

39

  1. sapientiam omnium antiquorum exquiret et in prophetiis vacabit
  2. narrationem virorum nominatorum conservabit et in versutias parabolarum simul introibit
  3. occulta proverbiorum exquiret et in absconditis parabolarum conversabitur
  4. in medio magnatorum ministrabit et in conspectu praesidis apparebit
  5. in terram alienarum gentium pertransiet bona enim et mala in hominibus temptavit
  6. cor suum tradet ad vigilandum diluculo ad Dominum qui fecit illum et in conspectu Altissimi deprecabitur
  7. aperiet os suum in oratione et pro delictis suis deprecabitur
  8. si enim Dominus magnus voluerit spiritu intellegentiae replebit illum
  9. et ipse tamquam imbres mittet eloquia sapientiae suae et in oratione confitebitur Domino
  10. ipse diriget consilium eius et disciplinam et in absconditis suis consiliabitur
  11. ipse palam faciet disciplinam doctrinae suae et in lege testamenti Domini gloriabitur
  12. conlaudabunt multi sapientiam eius et usque in saeculum non delebitur
  13. non recedet memoria eius et nomen eius requiretur a generatione in generationem
  14. sapientiam eius enarrabunt gentes et laudem eius nuntiabit ecclesia
  15. si inmanserit nomen derelinquet mille et si requieverit proderit illi
  16. adhuc consiliabor ut enarrem ut furore enim repletus sum
  17. in voce dicit obaudite me divini fructus et quasi rosa plantata super rivum aquarum fructificate
  18. quasi libanus odorem suavitatis habete
  19. florete flores quasi lilium date odorem et frondete in gratiam et conlaudate canticum et benedicite Dominum in operibus suis
  20. date nomini eius magnificentiam et confitemini illi in voce labiorum vestrorum in canticis labiorum et cinyris et sic dicetis in confessione
  21. opera Domini universa bona valde
  22. in verbo eius stetit aqua sicut congeries et in sermone oris eius sicut exceptoria aquarum
  23. quoniam in praecepto ipsius placor fit et non est minoratio in salute illius
  24. opera omnis carnis coram illo et non est quicquam absconditum ab oculis eius
  25. a saeculo usque in saeculum respicit et nihil est mirabile in conspectu eius
  26. non est dicere quid est hoc aut quid est illud omnia enim in tempore suo quaerentur
  27. benedictio illius quasi fluvius inundavit
  28. et quomodo cataclysmus aridam inebriavit sic ira ipsius gentes quae non exquisierunt eum hereditabit
  29. quomodo convertit aquas et siccata est terra et viae illius viis illorum directae sunt sic peccatoribus offensiones in ira eius
  30. bona bonis creata sunt ab initio sic nequissimis bona et mala
  31. initium necessariae rei vitae hominum aqua ignis et ferrum lac et panis similagineus et mel et botrus uvae et oleum et vestimentum
  32. haec omnia sanctis in bona sic et impiis et peccatoribus in mala convertentur
  33. sunt spiritus qui ad vindictam creati sunt et in furore suo confirmaverunt tormenta sua
  34. in tempore consummationis effundent virtutem et furorem eius qui fecit illos confundent
  35. ignis grando famis et mors omnia haec ad vindictam creata sunt
  36. bestiarum dentes et scorpii et serpentes et romphea vindicans in exterminium impios
  37. in mandatis eius epulabuntur et super terram in necessitatem praeparabuntur et in temporibus suis non praeterient verbum
  38. propterea ab initio confirmatus et consiliatus sum et cogitavi et in scripta dimisi
  39. omnia opera Domini bona et omne opus hora sua subministrabit
  40. non est dicere hoc illo nequius est omnia enim in tempore suo conprobabuntur
  41. et nunc in omni corde et ore conlaudate et benedicite nomen Domini

40

  1. occupatio magna creata est omnibus hominibus et iugum grave super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum usque in diem sepulturae in matrem omnium
  2. cogitationes eorum et timores cordis adinventio expectationis et dies finitionis
  3. residentes super sedem gloriosam usque ad humiliatum in terra et cinere
  4. ab eo qui utitur hyacintho et portat coronam usque ad eum qui operitur lino crudo furor zelus tumultus fluctuatio et timor mortis iracundia perseverans et contentio
  5. et in tempore refectionis in cubile somnus noctis inmutat scientiam eius
  6. modicum tamquam nihil in requie et ab eo in somnis quasi in die respectus
  7. conturbatus est in visu cordis sui tamquam qui evaserit in die belli in tempore salutis suae exsurrexit et admirans ad nullum timorem
  8. cum omni carne ab homine usque ad pecus et super peccatores septuplum
  9. ad haec mors sanguis contentio et romphea oppressiones famis et contritio et flagella
  10. super iniquos creata sunt haec omnia et propter illos factus est cataclysmus
  11. omnia quae de terra sunt in terram convertentur et aquae omnes in mare convertentur
  12. omne munus et iniquitas delebitur et fides in saeculum stabit
  13. substantiae iniustorum sicut fluvius siccabuntur et sicut tonitruum magnum in pluvia manebunt
  14. in aperiendo manus suas laetabitur sic praevaricatores in consummatione tabescent
  15. nepotes impiorum non multiplicabunt ramos et radices inmundae super cacumen petrae sonant
  16. viriditas super omnem aquam et ad oram fluminis ante omnem faenum evelletur
  17. gratia sicut paradisus in benedictionibus et misericordia in saeculo permanet
  18. vita sibi sufficientis operarii condulcabitur et in ea invenies thesaurum
  19. fili aedificatio civitatis confirmabit nomen et super haec mulier inmaculata conputatur
  20. vinum et musica laetificant cor et super utraque dilectio sapientiae
  21. tibiae et psalterium suavem faciunt melodiam et super utraque lingua suavis
  22. gratiam et speciem desiderabit oculus tuus et super hoc viride sationis
  23. amicus et sodalis in tempore convenientes et super utrosque mulier cum viro
  24. fratres in adiutorium in tempore tribulationis et super eos misericordia liberabit
  25. aurum et argentum constituet pedem et super utrumque consilium beneplacitum
  26. facultates et virtutes exaltant cor et super haec timor Domini
  27. non est in timore Domini minoratio et non est in eo inquirere adiutorium
  28. timor Domini sicut paradisus benedictionis et super omnem gloriam operuerunt illum
  29. fili in tempore vitae tuae ne indigeas melius est enim mori quam indigere
  30. vir respiciens in mensam alienam non est vita eius in cogitatione victus alit enim animam suam cibis alienis
  31. vir autem disciplinatus et eruditus custodiet se
  32. in ore inprudentis condulcabitur inopia et in ventre eius ignis ardebit

41

  1. o mors quam amara est memoria tua homini pacem habenti in substantiis suis
  2. viro quieto et cuius viae directae sunt in omnibus et adhuc valenti accipere cibum
  3. o mors bonum est iudicium tuum homini indigenti et qui minoratur viribus
  4. defecto aetate et cui de omnibus cura est et incredibili qui perdit sapientiam
  5. noli metuere iudicium mortis memento quae ante te fuerunt et quae superventura sunt tibi hoc iudicium a Domino omni carni
  6. et quid superveniet in beneplacita Altissimi sive decem sive centum sive mille anni
  7. non est enim in inferno accusatio vitae
  8. filii abominationum fiunt filii peccatorum et qui conversantur secus domos impiorum
  9. filiorum peccatorum periet hereditas et cum semine illorum adsiduitas obprobrii
  10. de patre impio queruntur filii quoniam propter illum sunt in obprobrio
  11. vae vobis viri impii qui dereliquistis legem Domini altissimi
  12. et si nati fueritis in maledictione nascemini et si mortui fueritis in maledictione erit pars vestra
  13. omnia quae de terra sunt in terram convertentur sic impii a maledicto in perditionem
  14. luctus hominum in corpore ipsorum nomen autem impiorum delebitur
  15. curam habe de bono nomine hoc enim magis permanebit tibi quam mille thesauri magni pretiosi
  16. bonae vitae numerus dierum bonum autem nomen permanebit in aevo
  17. disciplinam in pace conservate filii sapientia enim abscondita et thesaurus occultus quae utilitas in utrisque
  18. melior est homo qui abscondit stultitiam suam quam homo qui abscondit sapientiam suam
  19. verumtamen reveremini in his quae procedunt de ore meo
  20. non est enim bonum omnem inreverentiam observare et non omnia omnibus beneplacent in fide
  21. erubescite matrem et patrem de fornicatione et a praesidente et potente de mendacio
  22. a principe et iudice de delicto a synagoga et plebe de iniquitate
  23. a socio et amico de iniustitia de loco in quo habitas
  24. de furto de veritate Dei et testamento de discubitu in panibus et ab offuscatione dati et accepti
  25. a salutantibus de silentio a respectu mulieris fornicariae et ab aversione vultus cognati
  26. ne avertas faciem a proximo tuo ab auferendo partem et non restituendo
  27. ne respicias mulierem alieni viri et ne scruteris ancillam eius neque steteris ad lectum eius
  28. ab amicis de sermonibus inproperii et cum dederis ne inproperes

42

  1. non duplices sermonem auditus de revelatione sermonis absconditi et eris vere sine confusione et invenies gratiam in conspectu omnium hominum ne pro his omnibus confundaris et ne accipias personam ut delinquas
  2. de lege Altissimi et testamento et de iudicio iustificare impium
  3. de verbo sociorum et viatorum et de datione hereditatis amicorum
  4. de aequalitate staterae et ponderum et de adquisitione multorum et paucorum
  5. de correptione emptionis et negotiatorum et de multa disciplina filiorum servo pessimo latus sanguinare
  6. super mulierem nequam bonum est signum
  7. ubi manus multae sunt clude et quodcumque trades numera et adpende datum vero et acceptum omne describe
  8. de disciplina insensati et fatui et de senioribus qui iudicantur ab adulescentibus et eris eruditus in omnibus et probabilis in conspectu omnium virorum
  9. filia patri abscondita est vigilia et sollicitudo eius auferet somnum ne forte in adulescentia sua adultera efficiatur et commorata cum viro odibilis fiat
  10. nequando polluatur in virginitate sua et in paternis suis gravida inveniatur ne forte cum viro commorata transgrediatur aut certe sterilis efficiatur
  11. super filiam luxuriosam confirma custodiam nequando faciat te in obprobrium venire inimicis a detractatione in civitate et abiectione plebis et confundat te in multitudine populi
  12. omni homini noli intendere in specie et in medio mulierum noli commorari
  13. de vestimentis enim procedit tinea et a muliere iniquitas viri
  14. melior est iniquitas viri quam benefaciens mulier et mulier confundens in obprobrium
  15. memor ero igitur operum Domini et quae vidi adnuntiabo in sermonibus Domini opera eius
  16. sol inluminans per omnia respexit et gloria Domini plenum est opus eius
  17. nonne Dominus fecit sanctos enarrare omnia mirabilia sua quae confirmavit Dominus omnipotens stabiliri in gloria sua
  18. abyssum et cor hominum investigavit et in astutia illorum excogitavit
  19. cognovit enim Dominus omnem scientiam et inspexit in signum aevi adnuntians quae praeterierunt et quae superventura sunt revelans vestigia occultorum
  20. non praeterit illum omnis cogitatus et non abscondit se ab eo ullus sermo
  21. magnalia sapientiae suae decoravit qui est ante saeculum et usque in saeculum neque adiectum est
  22. neque minuitur et non eget alicuius consilio
  23. quam desiderabilia omnia opera eius et tamquam scintillam quam est considerare
  24. omnia haec vivent et manent in saeculum et in omni necessitate omnia obaudiunt ei
  25. omnia duplicia unum contra unum et non fecit quicquam deesse
  26. uniuscuiusque confirmavit bona et quis satiabitur videns gloriam eius

43

  1. altitudinis firmamentum pulchritudo est species caeli in visione gloriae
  2. sol in aspectu adnuntians in exitu vas admirabile opus Excelsi
  3. in meridiano exuret terram in conspectu ardoris eius quis poterit sustinere fornacem custodiens in operibus ardoris
  4. tripliciter sol exurens montes radios igneos exsuflans et refulgens radiis suis obcaecat oculos
  5. magnus Dominus qui fecit illum et in sermonibus eius festinavit iter
  6. et luna in omnibus in tempore suo ostensio temporis et signum aevi
  7. a luna signum diei festi luminare quod minuitur in consummatione
  8. mensis secundum nomen eius est crescens admirabiliter in consummatione
  9. vas castrorum in excelsis in firmamento caeli resplendens
  10. species caeli gloriosa stellarum mundum inluminans in excelsis Dominus
  11. in verbis Sancti stabunt ad iudicium et non exardescent in vigiliis suis
  12. vide arcum et benedic qui fecit illum valde speciosus est in splendore suo
  13. gyravit caelum in circuitu gloriae suae manus Excelsi aperuerunt illum
  14. imperio suo adceleravit nivem et adcelerat coruscationes emittere iudicii sui
  15. propterea aperti sunt thesauri et evolaverunt nebulae sicut aves
  16. in magnitudine sua posuit nubes et confracti sunt lapides grandinis
  17. in conspectu eius commovebuntur montes et in voluntate eius adspirabit notus
  18. vox tonitrui eius exprobravit terram tempestas aquilonis et congregatio spiritus
  19. sicut avis deponens ad sedendum aspargit nivem et sicut lucusta demergens descensus eius
  20. pulchritudinem coloris eius admirabitur oculus et super imbrem eius expavescet cor
  21. gelum sicut salem effundet super terram et dum gelaverit fiet tamquam cacumina tribuli
  22. frigidus ventus aquilo flabit et gelabit cristallus ab aqua super omnem congregationem aquarum requiescet et sicut lorica induet se aquis
  23. devorabit montes et exuret desertum et extinguet viridem sicut ignem
  24. medicina omnium in festinationem nebulae ros obvians ab ardore venienti humilem efficiet eum
  25. in sermone eius silebit ventus et plantavit illum Dominus Iesus
  26. qui navigat mare enarrat periculum eius et audientes auribus non admirabimur
  27. illic praeclara et mirabilia opera varia genera bestiarum et omnium pecorum et creatura beluarum
  28. propter ipsum confirmatus est itineris finis et in sermone eius conposita sunt omnia
  29. multa dicemus et deficiemus verbis consummatio autem sermonum ipse est in omnibus
  30. gloriantes ad quid valebimus ipse enim Omnipotens super omnia opera sua
  31. terribilis Dominus et magnus vehementer
  32. quantumcumque potueritis supervalebit adhuc et admirabilis magnificentia eius
  33. benedicentes Dominum exaltate illum quantum potestis maior est enim omni laude
  34. exaltantes eum replemini virtute ne laboretis non enim habebitis
  35. quis vidit eum et enarrabit et quis magnificabit eum sicut est ab initio
  36. multa abscondita sunt maiora horum pauca enim vidimus operum eius
  37. omnia autem Dominus fecit et pie agentibus dedit sapientiam

44

  1. laus patrum laudemus viros gloriosos et parentes nostros in generatione sua
  2. multam gloriam fecit Dominus magnificentia sua a saeculo
  3. dominantes in potestatibus suis homines magni virtute et prudentia sua praediti nuntiantes in dignitate prophetarum
  4. et imperantes in praesenti populo et virtute prudentiae populi sanctissima verba
  5. in pueritia sua requirentes modos musicos et narrantes carmina in scriptura
  6. homines divites in virtute pulchritudinis studium habentes pacificantes in domibus suis
  7. omnes isti in generationibus gentis suae gloriam adepti sunt et in diebus suis habentur in laudibus
  8. qui de illis nati sunt reliquerunt nomen narrandi laudes eorum
  9. et sunt quorum non est memoria perierunt quasi non fuerint et nati sunt quasi non nati et filii ipsorum cum illis
  10. sed illi viri misericordiae sunt quorum pietates non defuerunt
  11. et cum semine ipsorum perseverat bona
  12. hereditas nepotum illorum et in testamentis stetit semen eorum
  13. et filii ipsorum propter illos usque in aeternum manet semen eorum et gloria eorum non derelinquetur
  14. corpora ipsorum in pace sepulta sunt et nomen eorum vivet in generationes et generationes
  15. sapientiam ipsorum narrent populi laudem eorum nuntiet ecclesia
  16. Enoch placuit Deo et translatus est in paradiso ut det gentibus paenitentiam
  17. Noe inventus est perfectus iustus et in tempore iracundiae factus est reconciliatio
  18. ideo dimissum est reliquum terrae cum factum est diluvium
  19. testamenta saeculi posita sunt apud illum ne deleri possit diluvio omnis caro
  20. Abraham magnus pater multitudinis gentium et non est inventus similis illi in gloria qui conservavit legem Excelsi et fuit in testamento cum illo
  21. in carne eius stare fecit testamentum et in temptatione inventus est fidelis
  22. ideo iureiurando dedit illi semen in gente sua crescere illum quasi terrae cumulum
  23. et ut stellas exaltare semen eius et hereditari illos a mari usque ad mare et a Flumine usque ad terminos terrae
  24. et in Isaac eodem fecit modo propter Abraham patrem ipsius
  25. benedictionem omnium gentium dedit illi et testamentum confirmavit super caput Iacob
  26. agnovit eum in benedictionibus suis et dedit illi hereditatem et divisit ei partem in tribus duodecim
  27. et conservavit illis homines misericordiae invenientes gratiam in oculis omnis carnis

45

  1. dilectus a Deo et hominibus Moses cuius memoria in benedictione est
  2. similem illum fecit in gloria sanctorum et magnificavit eum in timore inimicorum et in verbis suis monstra placavit
  3. glorificavit illum in conspectu regum et iussit illi coram populo suo et ostendit illi gloriam suam
  4. in fide et lenitate ipsius sanctum fecit illum et elegit illum de omni carne
  5. audivit eum et vocem ipsius et induxit illum in nubem
  6. et dedit illi coram praecepta legem vitae et disciplinae docere Iacob testamentum et iudicia sua Israhel
  7. excelsum fecit Aaron fratrem eius et similem sibi de tribu Levi
  8. statuit ei testamentum aeternum et dedit illi sacerdotium gentis et beatificavit illum in gloria
  9. et circumcinxit illum zonam gloriae induit illum stolam gloriae et coronavit illum in vasis virtutis
  10. circumpedes et femoralia et umeralem posuit ei et cinxit illum tintinabulis aureis plurimis in gyro
  11. dare sonitum in successu suo auditum facere sonitum in templo in memoriam filiis gentis suae
  12. stola sancta auro et hyacintho et purpura opus textile viri sapientis iudicio et veritate praediti
  13. torto cocco opus artificis gemmis pretiosis figuratis in ligatura auri et opere lapidarii sculptilis in memoriam secundum numerum tribuum Israhel
  14. coronam auream supra mitram eius expressam signo sanctitatis gloria honoris et opus virtutis desideria oculorum ornata
  15. sic pulchra ante ipsum non fuerunt talia usque ad originem
  16. non indutus est illa alienigena aliquis sed tantum filii ipsius soli et nepotes eius per omne tempus
  17. sacrificia ipsius consumpta sunt igni cotidie
  18. conplevit Moses manus eius et unxit illum oleo sancto
  19. factum est illi in testamentum aeternum et semini eius sicut dies caeli fungi sacerdotio et habere laudem et glorificare populum suum in nomine suo
  20. ipsum elegit eum ab omni vivente adferre sacrificium Deo incensum et bonum odorem in memoriam placere populo suo
  21. dedit illi in praeceptis suis potestatem in testamentis iudiciorum docere Iacob testimonia et in lege sua lucem dare Israhel
  22. quia contra illum steterunt alieni et propter invidiam circumdederunt illum in deserto homines qui erant cum Dathan et Abiron et congregatio Chore in iracundiam
  23. vidit Dominus Deus et non placuit illi et consumpti sunt in impetu iracundiae
  24. fecit illis monstra et consumpsit eos in flamma ignis
  25. et addidit Aaron gloriam et dedit illi hereditatem et primitias fructuum terrae divisit illi
  26. panem ipsis in primis paravit in satietatem nam sacrificia Domini edent quae dedit ipsi et semini eius
  27. ceterum in terra gentes hereditabit et pars non est illi in gente ipse enim pars eius est et hereditas
  28. et Finees filius Eleazari tertius in gloria est in imitando tantum in timore Domini
  29. et stare in reverentia gentis in bonitate et alacritate animae suae placuit de Israhel
  30. ideo statuit ad illum testamentum pacis principem sanctorum et gentis suae ut sit illi in sacerdotium sui dignitas in aeternum
  31. et testamentum David regi filio Iesse de tribu Iuda hereditas ipsi et semini eius ut daret sapientiam in cor nostrum iudicare gentem suam in iustitia ne abolerentur bona ipsorum et gloriam eorum in gentem ipsorum aeternam fecit

46

  1. fortis in bello Iesus Nave successor Mosi in prophetis qui fuit magnus secundum nomen suum
  2. maximus in salutem electorum Dei expugnare insurgentes hostes ut consequeretur hereditatem Israhel
  3. quam gloriam adeptus est in tollendo manus suas et iactando contra civitatem rompheas
  4. quis ante illum sic restitit nam hostes ipse Dominus perduxit
  5. aut non in iracundia eius inpeditus est sol et una dies facta est quasi duo
  6. invocavit Altissimum potentem in obpugnando inimicos undique et audivit illum magnus et sanctus Deus in saxis grandinis virtutis valde fortis
  7. impetum fecit contra gentem hostilem et in descensu perdidit contrarios
  8. ut cognoscant gentes potentiam eius quia contra Dominum pugnare non est facile et secutus est a tergo potentes
  9. et in diebus Mosi misericordiam fecit ipse et Chaleb filius Iepphonne stare contra hostem prohibere gentem a peccatis et perfringere murmur malitiae
  10. et ipsi duo constituti a periculo liberati sunt a numero sescentorum milium peditum inducere illos in hereditatem in terram quae manat lac et mel
  11. et dedit Dominus ipsi Chaleb fortitudinem et usque ad senectutem permansit illi virtus ut ascenderet in excelsum terrae locum et semen ipsius obtinuit hereditatem
  12. ut viderent omnes filii Israhel quod bonum est obsequi sancto Deo
  13. et iudices singuli suo nomine quorum non est corruptum cor qui non aversi sunt a Domino
  14. ut sit memoria illorum in benedictione et ossa eorum pullulent de loco suo
  15. et nomen eorum permanet in aeternum permanens ad filios illorum sanctorum virorum gloria
  16. dilectus a Domino suo Samuhel propheta Domini renovavit imperium et unxit principes in gente sua
  17. in lege Domini iudicavit congregationem et vidit Dominus Iacob et in fide sua probatus est propheta
  18. et cognitus est in verbis suis fidelis quia vidit Deum lucis
  19. et invocavit Deum potentem in obpugnando hostes circumstantes undique in oblatione viri inviolati
  20. et intonuit e caelo Dominus et in sonitu magno auditam fecit vocem suam
  21. et conteruit principes Tyriorum et omnes duces Philisthim
  22. et ante tempus finis vitae suae et saeculi testimonium praebuit in conspectu Domini et christi pecunias et usque ad calciamenta ab omni carne non accepit et non accusavit illum homo
  23. et post hoc dormivit et notum fecit regi et ostendit illi finem vitae suae et exaltavit vocem eius de terra in prophetia delere impietatem gentis

47

  1. post hoc surrexit Nathan propheta in diebus David
  2. et quasi adeps separatus est a carne sic David a filiis Israhel
  3. cum leonibus lusit quasi cum agnis et in ursis similiter fecit sicut cum agnis ovium in iuventute sua
  4. numquid non occidit gigantem et extulit obprobrium de gente
  5. in tollendo manum in saxo fundae deiecit exultationem Goliae
  6. ubi invocavit Dominum potentem et dedit in dexteram eius tollere hominem fortem in bello et exaltare cornum gentis suae
  7. sic in milibus glorificavit illum et laudavit eum in benedictionibus Domini in offerendo illi coronam gloriae
  8. conteruit enim inimicos undique et extirpavit Philisthim contrarios usque in hodiernum diem conteruit cornum ipsorum usque in aeternum
  9. in omni opere dedit confessionem Sancto et Excelso in verbo gloriae
  10. de omni corde suo laudavit Dominum et dilexit Deum qui fecit illum et dedit illi contra inimicos potentiam
  11. et stare fecit cantores contra altarium et in sono eorum dulces fecit modos
  12. et dedit in celebrationibus decus et ornavit tempora usque ad consummationem vitae ut laudarent sanctum nomen Domini et amplificarent mane Dei sanctitatem
  13. Christus purgavit peccata ipsius et exaltavit in aeternum cornum ipsius et dedit illi testamentum regum et sedem gloriae in Israhel
  14. post ipsum surrexit filius sensatus et propter illum deiecit omnem potentiam inimicorum
  15. Salomon imperavit in diebus pacis cui subiecit Deus omnes hostes ut conderet domum in nomine suo et pararet sanctitatem in sempiternum quemadmodum eruditus est in iuventute sua
  16. et impletus est quasi flumen sapientia et terram retexit anima tua
  17. et replesti in conparationibus enigmata ad insulas longe distulisti nomen tuum et dilectus es in pace tua
  18. in cantilenis et proverbiis et conparationibus et interpretationibus miratae sunt te terrae
  19. et in nomine Domini Dei cui est cognomen Deus Israhel
  20. collegisti quasi auricalcum aurum et ut plumbum conplesti argentum
  21. et reclinasti femora tua mulieribus potestatem habuisti in tuo corpore
  22. dedisti maculam in gloria tua et profugasti semen tuum inducere iracundiam ad liberos tuos et incitari stultitiam tuam
  23. ut faceres imperium bipertitum et ex Efraim imperare imperium durum
  24. Deus autem non relinquit misericordiam suam et non corrumpit nec delebit opera sua neque perdet ab stirpe nepotes electi sui et semen eius qui diligit Dominum non corrumpet
  25. dedit autem reliquum Iacob et David de ipsa stirpe
  26. et finem habuit Salomon cum patribus suis
  27. et reliquit post se de semine suo gentis stultitiam
  28. et mutum prudentia Roboam qui avertit gentem consilio suo
  29. et Hieroboam filium Nabath qui peccare fecit Israhel et dedit Efraim viam peccandi et plurima redundaverunt peccata ipsorum
  30. valde averterunt illos a terra sua
  31. et quaesivit omnes nequitias usque dum perveniret ad illos defensio et ab omnibus peccatis liberavit eos

48

  1. et surrexit Helias propheta quasi ignis et verbum ipsius quasi fax ardebat
  2. qui induxit in illos famem et imitantes illum invidia sua pauci facti sunt non poterant enim sustinere praecepta Domini
  3. verbo Domini exaltavit caelum et deiecit a se ignem terrae
  4. sic amplificatus est Helias in mirabilibus suis et quis potest similiter gloriari tibi
  5. qui sustulisti mortuum ab inferis de sorte mortis in verbo Domini Dei
  6. qui deiecisti reges ad perniciem et confregisti facile potentiam ipsorum et gloriosos de lecto suo
  7. qui audis in Sina iudicium et in Coreb iudicia defensionis
  8. qui ungues reges ad paenitentiam et prophetas facis successores post te
  9. qui receptus es in turbine ignis in curru equorum igneorum
  10. qui inscriptus es indiciis temporum et lenis iracundiam Domini conciliare cor patris ad filium et restituere tribus Iacob
  11. beati sunt qui te viderunt et in amicitia tua decorati sunt
  12. nam nos vita vivimus tantum post mortem autem non erit tale nomen nostrum
  13. Helias qui in turbine tectus est et in Heliseo conpletus est spiritus eius in diebus suis non pertimuit principem et potentia nemo vicit illum
  14. nec superavit illum verbum aliquod et mortuum prophetavit corpus eius
  15. in vita sua fecit monstra et in morte mirabilia opera ipsius
  16. in omnibus istis non paenituit populum et non recesserunt a peccatis suis usque dum deiecti sunt de terra sua et dispersi sunt in omnem terram
  17. et relicta est gens perpauca et princeps in domo David
  18. quidam ipsorum fecerunt quod placeret Deo alii autem multa commiserunt peccata
  19. Ezechias munivit civitatem suam et induxit in medium ipsius aquam et fodit ferro rupem et aedificavit ad aquam puteum
  20. in diebus ipsius ascendit Sennacherim et misit Rapsacen et sustulit manum suam contra illos et extulit manum suam in Sion et superbus factus est potentia sua
  21. tunc mota sunt corda et manus ipsorum et doluerunt quasi parturientes mulieres
  22. et invocaverunt Dominum misericordem et patentes manus extulerunt ad caelum et sanctus Dominus Deus audivit cito vocem ipsorum
  23. non est commemoratus peccatorum illorum neque dedit illos inimicis suis sed purgavit illos in manu Esaiae sancti prophetae
  24. subiecit castra Assyriorum et conteruit illos angelus Dei
  25. nam fecit Ezechias quod placuit Deo et fortiter ivit in via David patris sui quam mandavit illi Esaias propheta magnus et fidelis in conspectu Dei
  26. in diebus ipsius retro rediit sol et addidit regi vitam
  27. spiritu magno vidit ultima et obsecratus est lugentes in Sion usque in sempiternum
  28. ostendit futura et abscondita antequam evenirent

49

  1. memoria Iosiae in conpositione odoris facti opus pigmentarii
  2. in omni ore quasi mel indulcabitur eius memoria et ut musica in convivio vini
  3. ipse est directus divinitus in paenitentia gentis et tulit abominationes impietatis
  4. et gubernavit ad Dominum cor ipsius in diebus peccatorum corroboravit pietatem
  5. praeter David et Ezechiam et Iosiam omnes peccatum commiserunt
  6. nam reliquerunt legem Potentis reges Iudae et contempserunt timorem Dei
  7. dederunt enim regnum suum aliis et gloriam suam alienae genti
  8. incenderunt electam sanctitatis civitatem et desertas fecerunt vias ipsius in manu Hieremiae
  9. nam male tractaverunt illum qui a ventre matris consecratus est propheta evertere et eruere et perdere et iterum aedificare et renovare
  10. Ezechihel qui vidit conspectum gloriae quam ostendit illi in curru cherubin
  11. nam commemoratus est inimicorum in imbri et benefacere illis qui ostenderunt rectas vias
  12. et duodecim prophetarum ossa pullulent de loco suo nam rogaverunt Iacob et redimerunt se in fide virtutis
  13. quomodo amplificemus Zorobabel nam et ipse quasi signum in dextera manu in Israhel
  14. et Iesum Iosedec qui in diebus suis aedificaverunt domum et exaltaverunt templum sanctum Domino paratum in gloria sempiterna
  15. et Neemia in memoria multi temporis qui erexit nobis muros eversos et stare fecit portas et seras qui erexit domos nostras
  16. nemo natus est in terra qualis Enoch nam et ipse receptus est a terra
  17. et Ioseph natus est homo princeps fratrum firmamentum gentis rector fratrum stabilimentum populi
  18. et ossa ipsius visitata sunt et post mortem prophetaverunt
  19. Seth et Sem apud homines gloriam adepti sunt et super omnem animam in origine Adam

50

  1. Simon Onii filius sacerdos magnus qui in vita sua suffulsit domum et in diebus suis corroboravit
  2. templi etiam altitudo ab ipso fundata est duplex aedificatio excelsa parietis templi
  3. in diebus ipsius remanaverunt putei aquarum et quasi mare adimpleti sunt supra modum
  4. qui curavit gentem suam et liberavit illam a pernicie
  5. qui praevaluit amplificare civitatem qui adeptus est gloriam in conversatione gentis et ingressum domus et atrii amplificatus est
  6. quasi stella matutina in medio nebulae et quasi luna plena in diebus suis lucet
  7. et quasi sol refulgens sic ille effulsit in templo Dei
  8. quasi arcus effulgens in nebulam gloriae et quasi flos rosarum in diebus veris quasi lilia quae sunt in transitu aquae et quasi tus redolens in diebus aestatis
  9. quasi ignis effulgens et tus ardens in igni
  10. quasi vas auri solidum ornatum omni lapide pretioso
  11. quasi oliva pullulans et gyrus in altitudinem se tollens in accipiendo ipsum stolam gloriae et vestiri eum consummatione virtutis
  12. in ascensu altarii sancti gloriam dedit sanctitatis amictum
  13. in accipiendo autem partes de manu sacerdotum et ipse stans iuxta aram circa illum corona fratrum quasi plantatio cedri in monte Libano
  14. sic circa illum steterunt quasi rami in palma et omnes filii Aaron in gloria sua
  15. oblatio autem Domini in manibus ipsorum coram omni synagoga Israhel et consummationem fungens in ara amplificare oblationem excelsi Regis
  16. porrexit manum suam in libatione et libavit de sanguine uvae
  17. et fudit in fundamenta altarii odorem divinum excelso Principi
  18. tunc exclamaverunt filii Aaron in tubis productilibus sonaverunt et auditam fecerunt magnam vocem in memoriam coram Deo
  19. tunc omnis populus simul properaverunt et ceciderunt in faciem super terram adorare Dominum suum et dare preces Deo omnipotenti excelso
  20. et amplificaverunt psallentes in vocibus suis et in magna domo auctus est sonus suavitate plenus
  21. et rogavit populus Dominum excelsum in prece usque dum perfectus est honor Domini et munus suum perfecerunt
  22. tunc descendens extulit manus suas in omnem congregationem filiorum Israhel dare gloriam Deo a labiis suis et in nomine ipsius gloriari
  23. et iteravit orationem suam volens ostendere virtutem Dei
  24. et nunc orate Dominum omnium qui magna fecit in omni terra qui auxit dies nostros a ventre matris nostrae et fecit nobiscum secundum suam misericordiam
  25. det nobis iucunditatem cordis et fieri pacem in diebus nostris in Israhel per dies sempiternos
  26. credere Israhel nobiscum esse misericordiam Dei ut sanet vos in diebus suis
  27. duas gentes odit anima mea tertia autem non est gens quam oderim
  28. qui sedent in monte Seir et Philisthim et stultus populus qui habitat in Sicimis
  29. doctrinam sapientiae et disciplinae scripsi in codice isto Iesus filius Sirach Hierosolymita qui renovavit sapientiam de corde suo
  30. beatus qui in istis versatur bonis qui ponit illa in corde suo sapiens erit semper
  31. si enim haec fecerit ad omnia valebit quia lux Dei vestigium eius est

51

  1. oratio Iesu filii Sirach confitebor tibi Domine rex et conlaudabo te Deum salvatorem meum
  2. confiteor nomini tuo quoniam adiutor et protector factus es mihi
  3. et liberasti corpus meum a perditione a laqueo linguae iniquae et a labiis operantium mendacium et in conspectu adstantium factus es mihi adiutor
  4. et liberasti me secundum multitudinem misericordiae nominis tui a rugientibus paratis ad escam
  5. de manibus quaerentium animam meam et de portis tribulationis quae circumdederunt me
  6. a pressura flammae quae circumdedit me et in medio ignis non sum aestuatus
  7. de altitudine ventris inferi et a lingua coinquinata et verbo mendacii a rege iniquo et lingua iniusta
  8. laudavit usque ad mortem anima mea Dominum
  9. et vita mea adpropinquans erat infero deorsum
  10. circumdederunt me undique et non erat qui adiuvaret respiciens eram ad adiutorium meum et non erat
  11. memoratus sum misericordiae tuae Domine et operationis tuae quae a saeculo sunt
  12. quoniam erues sustinentes te et liberas eos de manibus gentium
  13. exaltasti super terram habitationem meam et pro morte defluenti deprecatus sum
  14. invocavi Dominum patrem Domini mei ut non derelinquat me in die tribulationis meae et in tempore superborum sine adiutorio
  15. laudabo nomen tuum adsidue et conlaudabo illum in confessione exaudita est oratio mea
  16. liberasti me de perditione et eripuisti me de tempore iniquo
  17. propterea confitebor et laudem dicam tibi et benedicam nomen Domini
  18. cum adhuc iunior sum priusquam oberrem quaesivi sapientiam palam in oratione mea
  19. ante tempus postulabam pro illa et usque in novissimis inquiram eam defloriet tamquam praecox uva
  20. laetatum est cor meum in ea ambulavit pes meus iter rectum a iuventute mea investigabam eam
  21. inclinavi modice aurem meam et excepi illam
  22. multam inveni in me ipso sapientiam multum profeci in ea
  23. dans mihi sapientiam dabo gloriam
  24. consiliatus sum enim ut facerem illam zelatus sum bonum et non confundor
  25. conluctata est anima mea in illa et in faciendo eam confirmatus sum
  26. manus meas extendi in altum et insapientia eius luxi
  27. animam meam direxi ad illam et in agnitione inveni eam
  28. possedi cum ipsis cor ab initio propter hoc non derelinquar
  29. venter meus conturbatus est quaerendo illam propterea possidebo bonam possessionem
  30. dedit enim mihi Dominus linguam mercedem meam et in ipsa laudabo eum
  31. adpropiate ad me indocti et congregate vos in domum disciplinae
  32. quid adhuc retardatis et quid dicitis in his animae vestrae sitiunt vehementer
  33. aperui os meum et locutus sum conparate vobis sine argento
  34. et collum vestrum subicite sub iugo et suscipiat anima vestra disciplinam in proximo est enim invenire eam
  35. videte oculis vestris quoniam modice laboravi et inveni mihi multam requiem
  36. adsumite disciplinam in multo numero argenti et copiosum aurum possidete in ea
  37. laetetur anima vestra in misericordia eius et non confundemini in laude ipsius
  38. operamini opus vestrum ante tempus et dabit vobis mercedem vestram in tempore suo

52

  1. et declinavit Salomon genua in conspectu totius ecclesiae Israhel et aperuit manus suas ad caelum et dixit
  2. Domine Deus Israhel non est tibi similis Deus in caelo sursum neque in terra deorsum
  3. qui custodis testamentum tuum et misericordiam pueris tuis euntibus in conspectu tuo in toto corde
  4. servans puero tuo David quae locutus es illi et locutus es in ore tuo et in manu tua supplesti quasi dies iste
  5. et nunc Domine Deus Israhel custodi puero tuo David quae locutus es illi dicens non deerit tibi vir a facie mea sedens in throno Israhel
  6. verum si custodierint filii tui manum suam ut in praeceptis meis ambulent sicut ambulaverunt in conspectu meo
  7. et nunc Domine Deus Israhel creditum est verbum quod locutus es puero tuo David
  8. quoniam si vere habitabit Deus cum hominibus in terra
  9. si caelum caeli non sufficit verum domus quam aedificavi
  10. et respicias ad orationem pueri tui et precationem Domine ut exaudias placationem orationis quam puer tuus orat coram te
  11. ut sint oculi tui super domum hanc die et nocte in locum quem dixisti invocari nomen tuum et exaudias orationem quam puer tuus orat in hunc locum
  12. et exaudias precationem pueri tui et populi tui Israhel si oraverint in loco isto
  13. et exaudias in loco habitationis de caelo et exaudias et propitius sis si peccaverit vir iuxta te